Migne Patrologia Latina Tomus 59
JoaDia.EpAdSe 59 Joannes diaconusfl. 1169 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Senarium
I. Domino merito illustri, semperque magnifico filio Senario, Joannes diaconus.
Sublimitatis vestrae paginam filio nostro spectabili viro Renato deferente suscepimus, in qua et antiquae gratiae nobis jucundam fecistis memoriam, et quantus pectori vestro divini cultus ardor insideat, catholica sollicitudine non celastis. Nam, ut vestrae loquuntur litterae, quaedam vobis scribi, quaedam dirigi transcripta voluistis. Sed in transcribendo curam nostram utcunque notariorum labor adjuvit; in his vero quae scribenda sunt, multum fateor laboris indicitis, et superaddere hoc mensuram meam adducta fronte respondeo. Primum, quod ea, sicut opus est, disserere, non ita, ut credit amici aestimatio, meum valet ingenium. Fallitur enim amantium saepe judicium, cum plus dilectioni tribuit quam meritis dilectus ostendit. Accedit deinde quod infirmus corpore, ut alia taceam, ecclesiastico jugiter astringor officio. Postremo otiosum tempus res postulat, ut majorum volumina recensentibus quid de unaquaque re dici debeat, illorum tuta juvamine procedat oratio. Quid igitur in haec possumus, nisi forte quod me posse vota desideriaque vestra praestiterint? Idcirco quaesita breviter conabor attingere, ne si omnino taceam, infructuosi silentii poenas excipiam. Confido enim orationibus tuis me posse juvari, qui ut haec auderem tam ardua compulisti. Unde quaeso ut nihil in me eloquentiae, nihil summae doctrinae desideres; quia nec illi plene studui, et doceri adhuc malo, quam doctoris nomen audire. Igitur si in hac inquisitione, mea, qualiscunque est, placet aut exspectatur oratio, jam nunc de singulis quae sunt proposita videamus. Illud interea prudentiae vestrae praedico, quia inquisitionum ordo, non ita, ut vestra legitur pagina consequetur; sed ut se unaquaeque suggesserit, absolutione congrua terminabitur. Itaque inquisitionis tuae verba ita se habent.
II. Requiro, inquis, a vobis, quare antequam baptisma quis consequatur, catechuminus fuit; vel quid sibi habeat hoc vocabulum aut haec catechizatio, aut qua regula in Veteri Testamento praemissa sit; aut certe, si novella regula est, et magis a Novo Testamento sumpsit exordium. Simul etiam scrutinium quid sit, aut quare tertio ante Pascha scrutinentur infantes; aut quid sibi haec districtio vel sollicitudo scrutaminis vindicet, etc. III. Ad haec ita respondeo. Studium vestrum nosse confidimus: quia omne genus humanum in ipsis, ut ita dicam, mundi cunabulis praevaricatione primi hominis in morte fuerit jure collapsum; nec ab ea posse redimi, nisi affuerit gratia Salvatoris: qui dum ante saecula genitus esset ex Patre, propter nos ex sola matre fieri non est dedignatus in tempore. Non est ergo dubium quod priusquam aliquis renascatur in Christo, diabolicae potestati teneatur astrictus: cujus laqueis nisi inter ipsa primitus fidei rudimenta veraci professione renuntians exuatur, ad salutaris lavacri gratiam non accedit. Et ideo hunc oportet prius catechumenorum auditorium introire. Catechesis enim Graece instructio dicitur. Instruitur namque ecclesiastico ministerio per benedictionem imponentis manum, ut intelligat quis sit, quisve futurus sit; hoc est, quia ex damnabili sanctus fiat, ex injusto justus appareat, ad postremum filius fiat ex servo: ut qui in primo parente perditus fuerat, secundi reparatus beneficio, haereditatis paternae possessor existat. Exsufflatus igitur exorcizatur, ut, fugato diabolo, Christo Deo nostro paretur introitus; et a potestate erutus tenebrarum, transferatur in regnum gloriae caritatis Dei: ut qui dudum vas fuerat Satanae, fiat nunc domicilium Salvatoris. Exsufflatur itaque, quia tali dignus est ignominia desertor antiquus. Exorcizatur autem, id est conjuratur, ut exeat et recedat, illius agnoscens adventum, cujus erectam in paradisi felicitate imaginem prava suasione dejecerat. Accipiet jam catechumenus benedictum sal, in quo signatur, quia sicut omnis caro sale condita servatur, ita sale sapientiae et praedicationis verbi Dei mens fluctibus saeculi madida et fluxa conditur, ut ad soliditatem stabilitatis atque permansionis digesto penitus corruptionis humore divini salis suavitate perveniat. Hoc ergo agit frequens impositio manus, et reverentia Trinitatis, et invocata super caput ejus tertio benedictio Conditoris. IV. Dehinc quodam profectu atque provectu, ille qui dudum exsufflatus diabolicis laqueis pompisque renuntiaverat, symboli ab apostolis traditi jam meretur verba suscipere: ut qui paulo ante solum catechumenus dicebatur, nunc etiam vocetur competens vel electus. Conceptus enim est in utero matris Ecclesiae, et vivere jam incipit, etiam si nondum sacri partus tempus explevit. Tunc fiunt illa, quae ab ecclesiastica consuetudine scrutinia dictitantur. Perscrutamur enim eorum corda per fidem, utrum menti suae post renuntiationem diaboli sacra verba defixerint; utrum agnoverint futuram gratiam Redemptoris; utrum se credere fateantur in Deum Patrem omnipotentem. Et cum haec ita esse illorum responsione claruerit, quia scriptum est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem (Rom. X, 10); tanguntur sanctificationis oleo aures eorum, tanguntur et nares; sed aures ideo, quia per eas ad intellectum fides ingreditur, Apostolo dicente: Fides autem per auditum, auditus vero per verbum Dei (Ibid., 17); ut quasi quodam sanctificationis muro aures instructae, nihil noxium, nihil quod retro revocare possit admittant. V. Cum vero tanguntur nares eorum, admonentur sine dubio, ut quandiu spiritum vitae hujus naribus trahunt, in Dei servitio mandatisque perdurent. Unde ille vir sanctus dicebat: Vivit Dominus, qui abstulit judicium meum, et omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam: quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis, non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium (Job. XXVII, 2-4). Aliud quoque in narium unctione signatur: ut quia illud oleum in nomine benedictum est Salvatoris, ad spiritalem ejus odorem quadam ineffabili interiores sensus suavitate ducantur, ut delectati cantent: Unguentum effusum est nomen tuum; post odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 2, 3); quo mysterio sensus narium praemunitus, nihil voluptuosum saeculi, nihil quod mentem resolvere queat, possit admittere. VI. Dehinc pectus eorum oleo consecrationis perungitur, in quo est sedes et habitaculum cordis: ut intelligant firma se conscientia et puro corde debere promittere, quod jam relicto diabolo Christi mandata sectentur. Hi etiam nudis pedibus jubentur incedere, ut depositis morticinis et carnalibus indumentis, agnoscant se illius viae iter arripere, in qua nihil asperum, nihil potest inveniri nocivum. Haec igitur ecclesiastica sollicitudo per successiones temporum cauta dispositione constituit: quamvis horum vestigia vetus pagina non ostendat. Proinde cum istis quasi vehiculis spiritalibus electus sive catechumenus in fide processerit, tunc et necesse est unici lavacri baptismate consecrari, in quo sacramento baptizatus trina demersione perficitur. Et recte. Nam qui in nomine Trinitatis baptizandus accedit, ipsam utique Trinitatem trina debet mersione signare, et illius se agnoscere beneficiis debitorem qui tertia pro eo die resurrexit a mortuis. Sumptis dehinc albis vestibus, caput ejus sacri chrismatis unctione perungitur; ut intelligat baptizatus regnum in se ac sacerdotale convenisse mysterium. Chrismatis enim oleo sacerdotes et principes ungebantur, ut illi offerendo sacrificia, illi populis imperarent. Ad imaginem quippe sacerdotii plenius exprimendam, renascentis caput lintei decore componitur. Nam sacerdotes illius temporis quodam mystico velamine caput semper ornabant; cuncti vero regenerati albis vestibus induuntur ad ministerium resurgentis Ecclesiae, sicut ipse Dominus et Salvator coram quibusdam discipulis ac prophetis ita in monte transfiguratus est, ut diceretur: Resplenduit facies ejus velut sol; vestimenta vero ejus facta sunt candida sicut nix (Matth. XVII, 2). Quo facto splendorem ut dictum est, resurgentis in futurum figuravit Ecclesiae, de qua item scriptum est: Quae est ista quae ascendit dealbata (Cant. III, 6; VIII, 5)? Utuntur igitur albis vestibus, ut quorum primae nativitatis infantiam vetusti erroris pannus fuscaverat, habitus secundae generationis gloriae proferat indumentum, ut ad mensam sponsi coelestis nuptiali veste circumdatus homo novus occurrat. VII. Illud autem ne praetermissum videatur, ante praedicimus, quod ista omnia etiam parvulis fiant, qui adhuc pro ipsius aetatis primordio nihil intelligunt. Unde scire debetis, quia dum a parentibus aut a quibuslibet aliis offeruntur, aliena eos professione salvari necesse est, qui fuerant alieno errore damnati. Ac proinde adjungis ut dicam, cur sanctum chrisma soli pontifici liceat consecrare, quod presbytero non videtur esse concessum. Et merito: quia episcopus summi pontificis gradum obtinet, presbyter vero secundi sacerdotii locum retinere cognoscitur. Omnis enim pontifex est sacerdos, non omnis sacerdos pontifex dici potest. Nam in Veteri Testamento, ut alia taceam, etiam indumentorum habitu differebant: ita ut sacerdotes quatuor quibusdam mysticis vestibus uterentur quae illis cum pontifice videbantur esse communes; at pontifex quatuor aliis utebatur, quibus indui sacerdotibus penitus non licebat. Adjicitur etiam quod in sancta sanctorum semel in anno solus pontifex habebat accessum. Unde jam in novo populo episcopus ordinandi presbyteros meruit potestatem. Recte igitur benedictionis et unctionis quodammodo potestas apostolica huic traditioni servatur, quam constat ecclesiasticorum ordinum tenere principium. VIII. Illud quoque non praetereundum videtur, qui nec eadem benedictionis verba presbyterii consecratio promeretur, quae pontificalis apex consuevit audire. Nam si nihil speciale reservatum esset episcopo, gradus indifferens esse videbatur: nec opus esset diverso vocabulo, quod eadem benedictio consecraret. Sed nec illud tangat animum, quod sibi aliquando quaedam vis necessitatis assumit, veluti (quod nunc per Africam fieri dicitur) ut presbyteri sanctum chrisma conficiant: quod merito moveret, si istam pontificalis auctoritas licentiam non dedisset. Unde constat etiam nunc a pontificibus quodammodo fieri, quod in tanta rerum necessitate, ut a presbyteris effici possit, superior ordo constituit. IX. Illud etiam vultis scire, quos Ecclesia catholica redeuntes non baptizet haereticos? Quod ego pro meo modulo brevi responsione concludam: illos venientes baptizari quos non constiterit in nomine Trinitatis aeque suscepisse mysterium. Nam sive Patrem solum quis confiteatur, negans Filium et Spiritum sanctum, baptizandus omnino est; sive Filium confitens, neget Patrem vel Spiritum sanctum, sine dubio consequi debet baptismatis sacramentum; vel si Spiritum sanctum denegans, Patrem fateatur ac Filium, aeque, ut meminimus, mystico fonte purgabitur, juxta illam Domini regulam dicentis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Verum si Trinitatis nomen accepit, inaequalitatis quolibet modo faciens differentiam, veluti qui illo in tempore Arium sunt secuti, baptizari omnino non possunt: quia illam dominicam consecuti sunt regulam, licet videantur errare. Unde hujusmodi docendi sunt potius quam baptizandi, et incorporandi matris Ecclesiae visceribus benedictione succedente pontificis: ut per caritatem qua Deus proximusque vere diligitur, quid minus habuerint, quidve in eis completum fuerit, recognoscant. De Pelagianis autem, Eutychianis sive Nestorianis aperta et vulgata sunt omnia, quae in libro de Haeresibus cum legeritis, plenius poteritis advertere. X. Acolythi autem exorcistis hoc ordine differunt, quod exorcistis portandi sacramenta, eaque sacerdotibus ministrandi negata potestas est; tantumque manus impositioni vacent, propter quod exorcistae dicuntur; vel caetera quae intra acolythorum ordinem esse probantur, explere festinent. Acolythi vero sacramentorum portanda vasa suscipiunt, et ministrandi sacerdotibus ordinem gerunt. Ideoque exorcista fieri potest acolythus; iste vero ad exorcistarum officium nulla penitus promotione descendit; qui si optime suum officium ministraverint, ad subdiaconatus gradum poterunt pervenire: cujus hic apud nos ordo est, ut accepto sacratissimo calice in quo consuevit pontifex dominici sanguinis immolare mysterium, subdiaconus jam dicatur. Qui si rursus nullo fuscatus vitio inculpabilis perseverat, ad diaconii vel presbyterii sacratissimas dignitates poterit pervenire. XI. Quod de septem altaribus inquisisti, quae in urbe Roma sabbato Paschae moris est consecrari, hoc dico, quia majores nostri, sive in septiformis gratiae Spiritu decreverint faciendum, sive quia septem regionibus ecclesiastica apud nos militia continetur a qua haec ipsa parantur altaria, ut singulis benedictio praestaretur: an quia septenarius ipse numerus mysticus et sacratus est, quia in Trinitatis nomine orbis credit universus, qui quatuor partibus ab Scriptura saepe describitur; ac per hoc ternarius quaternario junctus septenarium efficiat, qui quasi inter illa sacra terribilia totius mundi repraesentat imaginem; an alia quadam ratione constitutum sit, certe mihi habetur incognitum. Illud tamen firma mente custodio, quod non a majoribus tradita custodiret Ecclesia, nisi certa sui ratio poposcisset. Nec ea possumus dicere inania videri ac frivola, quia eorum minime rationem accepimus. Nam multa qui proxime ante nos fuerunt, et nos, ut nobis ratio persuadet, in ecclesiis quaedam nova sancimus: quae dum ad posteros transmittimus observanda, etiamsi qua id ratione a nobis factum sit, longe posterior aetas ignoret, non putabit tamen inania, si in Deum piam praecedentium intelligat voluntatem. Hoc ergo modo etiam nos quod . . . . majorum ratio ipsa non venit: nam quorum pervenit, et ipsa tenentur et res; quorum autem causa latet, et res fidei non resultat, observari ac teneri necesse est. XII. Quod autem quaesistis, cur in sacratissimum calicem lac mittatur et mel, et Paschae sabbato cum sacrificiis offeratur? Illud in causa est, quia scriptum est in Veteri Testamento et novo populo figuraliter repromissum: Introducam vos in terram repromissionis, terram fluentem lac et mel (Levit. XX, 24). Terra ergo repromissionis terra est resurrectionis, et in illa felicitate semper permanentis, quae nihil est aliud quam terra corporis nostri, quae in resurrectione mortuorum incorruptionis pacisque gloriam consequetur. Baptizatis ergo hoc sacramenti genus offertur, ut intelligant quia non alii, sed ipsi qui participes fiunt corporis et sanguinis Domini, terram repromissionis accipient, cujus iter inchoantes, tanquam parvuli lacte nutriuntur et melle, ut incipiant decantare: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum (Psal. CXVIII, 103; XVIII, 11). Lac ergo et mel portantur novi homines post amara delicta: ut qui in prima nativitate corruptionis lacte nutriti sunt, et amaritudinis lacrymas inchoarunt, secunda generatione lactis ac mellis dulcedinem in Ecclesiae visceribus sumant, ut nutriti talibus sacramentis incorruptionis perpetuae mysteriis consecrentur. XIII. Illud etiam quod interrogare dignatus es, cur Alleluia usque ad Pentecosten in Ecclesia decantatur, scire vos convenit alia esse in fide catholica, quibus per totum mundum omnis Christianus astringitur, veluti est auctoritas Novi ac Veteris Testamenti; alia rursus esse instituta Patrum, a quibus nulli licet catholico deviare, veluti Nicaeni canones, et si quid hujusmodi est; itemque alia esse quae unaquaeque Ecclesia tanquam propria retinet, et a suis majoribus tradita sibi custodit, quae salva fide et pace catholica cum alterius regionis non observat Ecclesia, ut est Romana, quae sabbatis omnibus jejunat, quod Orientalis facere non videtur; vel quod hic septem altaria componuntur, quod alibi nullus attentat; et rursus fiant alia alibi, quae hic fieri non probantur. Haec autem omnia ita diversis Ecclesiis diverso modo fiunt; ut tamen omnes illius reginae vestem faciant de qua dictum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 10). Nihil ergo moveat, cum videntur hic aliqua in Dei laudibus fieri, quae alibi alio modo fieri comprobantur. Sive enim usque ad Pentecosten Alleluia cantetur, quod apud nos fieri manifestum est; sive alibi toto anno dicatur; laudes Dei cantat Ecclesia. Sed reservatur aliquid apud nos paschali reverentiae, ut majoribus gaudiis, et quasi mentibus innovatis ad laudem Dei recurrat affectus; propter quod Alleluia, Latino sermone Laudate Dominum dicitur. Quanquam et aliis verbis id quotidie populorum vox dicentium resonet: Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis (Psal. CXLVIII, 1). Itemque: Laudate Dominum, omnes angeli ejus (Ibid., 2). Et iterum: Laudate Dominum omnes gentes (Psal. CXVI, 1). Semper ergo cum Deus quoquo modo fideli corde laudatur, Alleluia cantatur. XIV. Restat nunc illud quod interrogandum putastis: Si baptizatus sine chrismatis unctione ac benedictione pontificis ex hac vita migraverit, utrum ei obsit aliquid, an non? De qua re magis a doctis plenius audire vellem, quam ipse aliquid dicere. Quid tamen mihi videatur, salva meliore intelligentia et majorum plena sententia, quod in omnibus supradictis volo tenere; quia ita vestrae voluntati parere studui, ut tamen de omnibus quid melius (quod non dubito) a majoribus dictum est, hoc uterque servemus. Quid ergo videatur breviter dicam. Ducatur ergo similitudo ab hac prima nativitate in qua orti sumus, ut intelligamus illam secundum ex qua vere vivimus et in qua justificati sumus. Cum natus fuerit infans, et lucis hujus participationem contigerit, perfectum hominem natum esse dicimus, et est ejusdem substantiae cujus est ille qui genuit, hoc est, animal rationale mortale: quanquam ille grandis, hic parvus; quae sunt accidentium vocabula, non naturae. Si ergo accidant adjumenta ad aetatis provectum, nunquid adjectum est aliquid definitioni substantiae? Absit: quia non extenditur aut minuitur naturae proprietas . . . . . . Caetera desunt.