Epistola ad S. Adelbertum (Thietpaldus Tegernseensis)

This is the stable version, checked on 5 Februarii 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad S. Adelbertum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a

Epistola ad S. Adelbertum (Thietpaldus Tegernseensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.ThiTeg.EpAdSAd, cc_idno: 9815

Epistola ad S. Adelbertum

139.0373C| Divini fluoris rore madenti, sanctae Prussiensis ecclesiae cathedrae praesidenti ADALPERTO, unicae tibi dilectionis episcopo, THIETPALDUS, spiritu pauperum 139.0374C| etsi extimus, aspersionem sanguinis Christi, et quidquid illud est quod egregius praedicator cum Christo in Deo absconditum esse testatur.

139.0375A| Novi, praesul verende, nihil sanctitatem vestram philosophicae compilationis a mei pauxillitate exigere; sed si qua in re sunt, simplici potius veritate cudere velle, minime recordans quia stultam fecit Deus sapientiam mundi hujus, postquam exsiccavit fluvios Ethan. Prae dulcitudine enim decem chordarum Davidis, intromittentisque Dei, quantum ex me, suis, pene oblitus sum totidem Categoriarum Aristotelis. Quocirca elegi abjecta quasi et mediocria, cui ad unguem labra non maduere Pegaseo fonte, Domino meo praesentare, magis quam in quibus tantum inhonestius caderem, scrupulosius insudare. Si fatuus dicor remordens circuitum, gratias 139.0376A| ago: et id quidem merito, dummodo refocillatum me fatear furfure Platonis, et te Patrem cognoscam satiatum super ferculum Salomonis. Quid plura? In primis vos valere et in omnibus prospere agere, meum pro certo sciatis gaudere: quia, ut decet in Domino, ex vestrae commoditatis, vel, quod absit! ineptiae, utcunque se habeat, cumulo meum commodum vel infortunium specto. De voluntaria vero servitutis meae in vos qualitate quid opus est verbis, cum ultra omnem vestrae subjectionis clericum vel clientem juxta majorem rerum mearum facultatem me in omni loco [non] possitis habere promptiorem simul et devotiorem?