Epistola ad Ruodpertum (Notkerus Balbulus)


 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Ruodpertum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 131


Epistola ad Ruodpertum

Epistola ad Ruodpertum (Notkerus Balbulus), J. P. Migne 131.1163

Epistola ad Ruodpertum 131.1163|

131.1163C| Fratri RUODPERTO NOTKER de exsilio.

Vix mihi es notus, et miror quare jam sis in me commotus. Invictum animum contra iracundiam geri oportuit, non temere concitari in quoquam. Scriptum est in Evangelio: qui irascitur fratri suo sine causa, reus est judicio (Matth. V). Enimvero per fidem, quae est in dilectione, nunquam ego conatus sum famam tuam laedere, vel eorum qui tecum sunt fratrum insipientiae notare, quemadmodum per Kazilinum presbyterum minaciter objeceras. Alioquin gloriae vestrae cum derogarem, me ipsum facerem inglorium. Cupio enim per fraternitatem una vobiscum et ego regnare, si tamen regnatis. Quod, mihi si vis credere, gaudeo propter te quod non sinistrae famae potius aurem aperias. Sin autem: accersito 131.1163D| forsitan impostore illo, nescio quo, qui zizania seminavit. Ivit, inquies, in inficias, quem dudum accusaveras. 131.1164C| Et ille si perseveraverit mentiens, nec confitebitur mendacia, jam conjecturis res agenda est, dum non conceditur factum. Trahendum est argumentum ex omnibus attributis personae et negotio, animi impulsione et ratiocinatione, honestatis partibus et utilitatis. Difficile est ergo sine his locis ambiguum quid discernere. Iste est ille status rationalis per quem maxime forus [ ita cod. pro forum] personat, surgunt acerrima bella, animositates partium criminante Catone, defensante Quintiliano. Per hunc me et ego coram purgare statui pro insimulato quod argueras. Si tamen optio datur, et ignotus ignoto si suadere quid poterit, confido quia apud te excusatus ero. Interim abstineto irarum. Utique sic videris mihi sapiens, si virtutis sectator 131.1164D| es.