Epistola ad Rabanum (Lotharius I Germaniae)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Rabanum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 110

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola ad Rabanum (Lotharius I Germaniae), J. P. Migne 110.0496A

Epistola ad Rabanum

Inclytus orthodoxus LOTHARIUS Augustus suo RABANO MAURO salutem.

Desideranti mihi tuo alloquio mutui reddere alloquii officia, vulgari tumultu caesis auribus circumseptus, facundiae horror arcet, fateor, cogit dilectionis ardor, et praerogativo suffragio debitum persolvo. Dat vires animi charitas diffusa Dei: suggerit enim verba loquentibus illisque donat edere sermones qui 110.0494D| loqui non valent; omnes expetit, universos invitat, et illis occurrit aetatibus quae vota dicere non sapiunt. Absentia nostra desiderium tuum non coarctet, quod quamvis corporeus induetur [ Forte, negetur] aspectus, amplitudinem mentis oculorum visus non coangustat, si subito translatu rapitur in animo; sed ingenti amplitudine spatians, absentiam corporalem spiritali repraesentat officio: quomodo pure diligentium 110.0495A| vestes affectus peregrinari ( sic ). Et ideo flagitamus ut desiderium tuo in corde nostra de praesentia crebro augeatur; et tu a conspectu tuo non procul elongatus, animo devoto in tuo semper manens, cunctipotentem Dominum infatigabiliter obsecret vestra assidua flagitatio, nostra pro incolumitate animi, conjugis prolisque, ut represso luctu, concesso regno simul cum bonis laetemur: regnum est enim regnoque saeculi longe praestantius, ubi jam non adversi aliquid contingit unde moerore affligaris, sed perenni gaudio exsultabis: hoc judicium est verum ad victoriamque perventum. Alii conferunt ex devotione fidei suae parva vel magna, tu conclusisti muneribus tuis nobis maximum librum ducis nobilissimi Jesu Nave, qui typum veri regis aeterni Jesu Christi praeferebat, ut 110.0495B| Jesum comitemur armati, nec aliter ad capessendam victoriam valemus accedere, nisi Domino virtutum adhaereamus. Optandum vero nobis est, et votis omnibus ambiendum, sub tali magistro victricem tolerare militiam peragendam triumpho illius. Haec est ergo forma certandi consummatique cursus obtinendae victoriae, quae et formam terrenae conditionis exsuperat, et ultra corpulentiae facultatem gratia divini Spiritus erigitur. Beatitudinis tuae promissio et de divinis aliis libris expositio, ut portator nobis retulit, quaerenda nobis via est, et sic quaeramus ut siti nostrae non differas Genesis initium libri usque viam ligni vitae secundum litterae sensum, jungas opes, facies, voluntates tuas cum Bedae, dum quod alter desideravit, uterque proficiat. Jeremiae sermones, in 110.0495C| quibus magni interpretis Hieronymi expositio non 110.0496A| invenitur, ad locum usque Threnos finitos cum oratione, rogo ut spiritali sensu exponas. Ezechiel vero in ultima visione, ab eo loco in quo papae beatissimi Gregorii homiliae terminantur, usque ad finem prophetiae, in qua nostri interpretis sensus juxta anagogen rimantur, etiam ethicam quam quaerimus tua largitio aperiat. Appende beneficia quaecunque largiris, aequatisque lancibus ea quae redhibentur examina. Si partem receperis, habebis in residuo debitorem; si totum creditor esse desiisti, quanto melius est utrumque prospicere quod et sortem repleat et usuram multiplicet, aliud in praesenti, aliud in futuro quod perire non possit. Placet, inquam, habitatio tua nobis, si creditur ab omni jactantia aliena. Plus enim interiorem hominem rustica montium 110.0496B| solitudo, quam regalis urbium pulchritudo delectat; ubi nulla liventis invidia tranquillum pectus hilari mentitur intuitu, nec fucati sermonis adumbrata blanditiis artifici scolere mutua fabricatur astutia. Juvat animum quidquid adjacet obtutu interiore percurrere: modo de profundis oculos elevare, modo despicere convallia de supernis, tantoque flagrantius ad altiora protendere, quanto cupidius ad alta pervenerit. Vale in Domino, et memento petitionum nostrarum quae insertae sunt in duabus epistolis, ut solertia tua tribuat quod benignitas petit, ut propter diuturnitatem temporis, obnixe imploramus, a moderatione tarditatis memoria tua non discedat. Duas tibi epistolas misi, quarum una est legenda tantum, haec vero altera et legenda, et in libro operis tui anteponenda.