There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Lomonosov
1748
editio: incognita
fons: incognitus

Berolini, 1748.


Quo magis sagacitatem & profunditatem ingenii tui in evolvendis difficillimis Chymiae quaestionibus sum admiratus, eo gratiores mihi fuerunt litterae tuae. Ex tuis autem scriptis summa cum voluptate cognovi, te in explicandis Chymicis operationibus longe a recepto apud Chymicos more recedere atque cum amplissima experientia summam Physicae solidioris scientiam perpetuo conjungere. Ex quo non dubito quin vaga et incerta hujus disciplinae principia tandem ad plenam certitudinem ita sis perducturus, ut ei posthac locus in Physica jure tribui possit.