Migne Patrologia Latina Tomus 80
BonV.EpAdJu2 80 Bonifacius V Parisiis J. P. Migne 1850 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Justum
Dilectissimo fratri Justo, Bonifacius episcopus servus servorum Dei.
Susceptis vestrae dilectionis apicibus, in quibus reperimus, inter alia, plurimos ex gentilitate ibidem degentium, Deo omnipotenti et Domino nostro Jesu Christo auxiliante conversos, maxime autem in partibus Cantii ad veri Dei nostri fidem vestris laboribus esse perductos, valde gratulati sumus. Eadbaldi quoque regis animum ad verae agnitionis viam esse correctum, Dominum omnipotentem in id laudavimus, qui sui nominis sacramentum vestrique laboris fructum non deseruit, sicut ipse praedicatoribus Evangelii veraciter repromisit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Multa est clementia apud Deum, quae multa est in nobis demonstrata, cum aperiantur corda barbararum gentium ad suscipiendum praedicationis vestrae singulare mysterium. Ut enim proficerent vestris meritis, eorum est salvatio propinata, Domino dicente: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; et alibi: Consummati operis vobis merces a retributore omnium bonorum Domino tribuetur. Cognovi siquidem in vestris syllabis ut sanctae recordationis praedecessor noster Gregorius constituit Augustino et omnibus successoribus suis, in posterum metropolitanam et primitivam sedem in civitate Dorobernia, ubi caput totius gentis Anglorum a diebus paganorum habetur. At vero nunc per revelationem Jesu Christi, qui est origo et caput totius Christianitatis, eadem civitas exaltatur, et orthodoxa fides, quae est radix nobilissima, ibidem collocatur, ut ex illa segete uberrimum fructum boni operis ad pabulum coelestis patriae omnem insulam metiri queant. O quam felix illa civitas quae meruit in se Christum habitatorem habere, expulsis antiqui hostis insidiis! Felix illa civitas, felix et tota gens, cum illa superna misericordia visitare non dedignata sit, quos ante mundi creationem praedestinaverat sibi sociare! Quare absit ab omni Christiano ut ex illa civitate Dorobernia aliquid minuatur aut in aliud mutetur nunc, vel in futuris temporibus, quae a praedecessore nostro domino papa Gregorio statuta sunt, quoquo modo res humanae quassentur. Sed magis ex auctoritate beati Petri apostolorum principis id ipsum praecipientes firmamus, ut in Dorobernia civitate semper in posterum metropolitanus totius Britanniae locus habeatur, omnesque provinciae regni Anglorum praefati loci metropolitanae ecclesiae subjiciantur, immutilata perpetuaque stabilitate decernimus. Hanc autem ecclesiam, utpote specialiter consistentem sub potestate et tuitione sanctae Romanae Ecclesiae, si quis conatus fuerit imminuere, eique de concessae potestatis jure quidquam abstulerit, auferat eum Deus de libro vitae, sciatque se sub anathematis vinculis esse notatum. Deus te incolumem custodiat, reverendissime frater.