Migne Patrologia Latina Tomus 67
PonAfr.EpAdJu 67 Pontianus Africanusfl. 540 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Justinianum
Clementissimo atque piissimo filio Justiniano imperatori Pontianus episcopus in Domino salutem.
Principaliter nomen ab ipsis incunabulis justitiae suscepisti: et justus Dominus qui ita praestitit, ut nomen ante justitiae tribuerit, cui imperii postmodum gubernacula contulisset. Adunata est igitur gratia Creatoris non solum in nomine, verum etiam et merito, cujus vita exaltata est imperando, et imperium juste vivendo. Dignatus es nos in Africanis partibus commorantes litteris admonere, qualem fidem teneas et defendas. Cognovimus quod Dominus beato Petro statuit, dicens: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Exsultavit spiritus noster, hoc firmiter te piissime esse imperator, quod apostolica fides praedicat, credentes quod a rectae credulitatis tramite non declines. Talem enim decet esse imperatorem, pium, justum, fidelem, qualem te nos esse cognovimus. In extremo itaque epistolae vestrae cognovimus, quod nos non mediocriter remordet, debere nos Theodorum, et scripta Theodoreti et epistolam Ibae damnare. Eorum dicta ad nos usque nunc minime pervenerunt. Quod si et pervenerint, et aliqua ibi apocrypha, quae contra fidei regulam dicta sint, legerimus; dicta possumus respicere, non auctores dictorum jam mortuos praecipiti condemnatione damnare. Quod si adhuc viverent, et correpti errorem suum non condemnarent, justissime damnarentur. Nunc autem quibus recitabitur sententia damnationis nostrae? Quod in eis recorrigatur non est. Sed timeo, piissime imperator, ne sub obtentu damnationis istorum Eutychiana haeresis erigatur: et dum minima indicia non spernimus, ad majorem haeresim collisionemque veniamus. Et quid nobis cum mortuis inire bellum, ubi nulla invenitur in congressione victoria? Apud judicem verum jam tenentur, a quo nullus appellat. Per ipsum, in quo nos honoratis et diligitis, supplicamus clementiam tuam, ut pax permaneat temporibus tuis, ne dum quaeris damnare jam mortuos, multos inobedientes interficias vivos, et exinde compellaris reddere rationem ei qui venturus est judicare vivos et mortuos.