Migne Patrologia Latina Tomus 21
AnaI.EpAdJo 21 Anastasius I Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Joannem
A Joanne consultus Anastasius, utrum Rufinus ob versos e Graeco in Latinum Origenis περὶ Ἀρχῶν libros damnandus esset, respondet, seposita omni suspicione, perpendendum esse, quo id animo aggressus sit: et eum quidem damnandum, si propria mente, et laudans ac probans transtulerit, secus si ipsum accusans auctorem; se vero non vano timore sollicitari, sed operam daturum, ne hinc Ecclesiae per orbem corrumpantur.
1. Probatae quidem affectionis est hoc, ut laudabiliter de sacerdote sacerdos loquaris. Pro tanto igitur praeconio, quod in merita mea effusissimum contulisti, ut amori tuo gratias ago, ita splendorem tuae sanctitatis, et eas, quas in 409 Domino habes virtutes, subinde quodammodo parvitatis nostrae favorabilis sermo prosequitur. Tam enim, vir omnium praestantissime, laudum tuarum fulges nitore conspicuus, ut par esse meritis sermo non possit. Porro autem tanto titulorum tuorum rapior incitamento, ut etiam quod implere nequeo, audere non desinam. Jam hoc de laudibus tuis est, quod me tantum de caelestis istius animi serenitate laudasti. Tui etenim Episcopatus ordo perspicuus per diversunt orbem velut radians, etiam ad nos splendoris sui detulit claritatem. In me quippe totum ipse amicitiae tribuis, examini nihil relinquis. Aut si jure me laudas, tu quoque similiter non relaudandus es? obsecro igitur ob utrumque, ut meipsum apud me laudare jam desinas. Duplex etenim me caussa constringit, ne consacerdotis tui sensibus aut dolorem falsa laus ingerat, aut pudorem vera succendat.
2. Sed ut ad caussam revertar: Rufinus, de quo me consulere dignatus es, conscientiae suae divinam habet arbitram majestatem; apud quam se integro devotionis officio ipse viderit, qualiter debeat approbare. 3. Origenes autem, cujus in nostram linguam composita derivavit, antea et quis fuerit, et in quae processerit verba, nostrum propositum nescit. Quod vero sit animi mei 410 studium, cum tua paulisper super hoc conferam sanctitate. Hoc igitur mente concepi, quod Urbis nostrae populis de translatis Origenis lectio patefecit, quadam puris mentibus velut nebula caecitatis injecta, fidem Apostolorum, et majorum traditione firmatam, velut deviis anfractibus illum voluisse dissolvere. 4. Discere hoc loco libet, quid agat in Romanam linguam ista translatio. Approbo, si accusat auctorem, et exsecrandum factum populis prodit, ut justis tandem odiis teneatur, quem jam dudum fama constrinxerat. Si vero interpres tantorum malorum consensum praestat, et legenda prodit in populos, nihil aliud sui opera laboris exstruxit, nisi ut propriae veluti mentis arbitrio, haec quae sola, quae prima, quae apud catholicos Christianos vera fide jam exinde ab Apostolis in hoc usque tempus tenentur, inopinatae titulo assertionis everteret. 5. Absit hoc ab Ecclesiae Romanae catholica disciplina. Nunquam profecto eveniet aliqua, ut haec admittamus ratione, quae jure meritoque damnamus. Quapropter illa toto orbe Christi Dei nostri diffusa providentia, probare dignabitur, accipere nos omnino non posse, quae Ecclesiam maculent, probatos mores evertant, aures circumstantium vulnerent, jurgia, iras, dissensionesque 411 disponant. Qua re moti qualem Epistolam ad fratrem et coepiscopum nostrum Venerium diligentiori cura perscriptam parvitas nostra transmiserit, ex subditis poteris comprobare: Unde igitur habeat secum ille, qui transtulit, servetque sibi hanc conscientiam, non superflua laboro formidine, neque inani timore sollicitor. Mihi certe cura non deerit, Evangelii fidem circa meos custodire populos, partesque corporis mei per spatia diversa terrarum, quantum possum, literis convenire, ne qua prophanae interpretationis origo subrepat, quae devotas mentes immissa sui caligine labefactare conetur. Illud quoque, quod evenisse gaudeo, tacere non potui: beatissimorum Principum nostrorum manasse Responsa, quibus unusquisque Deo serviens, ab Origenis lectione revocatur; 412 damnatumque sententia Principum, quem lectio reum prophana prodiderit. Hactenus sententiae meae forma processerit. 6. Quod te vero vulgi de Rufino querela sollicitat, ut quosdam vagis suspicionibus persequaris, hanc tuam opinionem constringam divinae lectionis exemplo, sicut scriptum est: Non sic homo ut Deus: nam Deus videt in corde, homo videt in facie. Itaque, frater carissime, omni suspicione seposita, Rufinum propria mente perpende, si Origenis dicta in Latinum transtulit, ac probavit, nec dissimilis a reo est, qui alienis vitiis praestat assensum. Illud tamen tenere te cupio, ita haberi a nostris partibus alienum, ut quid agat, ubi sit, nec scire cupiamus. Ipse denique viderit, ubi possit absolvi.