Epistola ad Hugonem et Robertum reges (Leo abbas et legatus)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Hugonem et Robertum reges
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a

Epistola ad Hugonem et Robertum reges (Leo abbas et legatus), J. P. Migne cc_id: cps_2.LeAbEtL.EpAdHuE, cc_idno: 9804

Epistola ad Hugonem et Robertum reges L.

139.0337C| Postquam vestrae caritati legatum nostrum a Mosomo direximus, ut causam Arnulfi et Gerberti kanonice cum timore Dei ac regulariter intra vestrum regnum finiretur, die sancto pentecosten ablatus est nobis libellus, in quo vestra synodus contra Arnulfum facta continebatur, immo adversus Romanam ecclesiam, tota injuriis et blasphemiis plena. Quo viso, admiratione et stupore attoniti, cogitavimus statim ad domnum apostolicum reverti, et ipsum ei apostaticum libellum portare. Sed ubi michi renuntiastis, quod omnia kanonice velitis diffinire, compulsi venimus ad cognoscendam hujus rei rationem. Nam, ut verius fateor caritati vestrae, in vobis evenit prophetia beati apostoli et evangelistae Johannis, qui dicit: Multi antichristi facti sunt; unde 139.0337D| scimus, quoniam novissima hora est (I Joan. II, 18). Et quid est antichristus, nisi contrarius Christo? Ecce 139.0338C| Christus dixit, qui veritas est et mentiri non potuit quod ecclesia beati Petri apostoli fundamentum sit omnium ecclesiarum. Et ubi ecclesiae sperare debemus fastigium, nisi ubi locatum est fundamentum? ibi procul dubio et cacumen et tota aecclesia permanet. Econtra anticristi vestri dicunt, quod ibi sit statua marmorea, et ut templum sit idolorum. Absit, absit, ut hanc injuriam Petri, immo Christi, aliquis Christianus libenter audiat, et zelo Dei cor ejus contra talem heresim non accendatur! Et quia vicarii Petri et ejus discipuli nolunt habere magistrum Platonem, neque Virgilium, neque Terentium, neque ceteros pecudes philosophorum, qui volando superbe, ut avis aerem, et emergentes in profundum, ut pisces mare, et ut peccora gradientes terram 139.0338D| descripserunt: dicitis eos nec hostiarios debere esse, quia tali carmine imbuti non sunt. Pro qua re 139.0339A| sciatis eos esse mentitos qui talia dixerunt. Nam Petrus non novit talia, et hostiarius caeli effectus est, ipso Domino ei dicente: Tibi dabo claves regni caelorum (Matth. XVI, 19). Unde ejus vicarii et ejus discipuli apostolicis et evangelicis sunt instituti doctrinis, et non ornatu sermonum, sed ratione et sensu verborum; quia scriptum est: Stulta mundi elegit Deus, ut confundat fortia (I Cor. I, 27). Et ab initio mundi non elegit Deus oratores et philosophos, sed illitteratos et rusticos. Sed non est mirum, si vicarii Petri a pseudoepiscopis audiunt quod ipse a scribis et Phariseis audivit, qui ad ejus injuriam dicebant cum idiota et sine litteris esse, et deridendo dicebant: Musto pleni sunt isti (Act. II, 13). Unde Johel propheta caecitatem illorum redarguit; 139.0339B| qui inter cetera sic ait: Et quidem super servos meos et super ancillas meas effundam de spiritu meo (Joel. II, 28); non super scribas et Phariseos aut falsos sacerdotes, qui dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Et quoniam calumniatis Romanum pontificem, qui munera sibi oblata recepit: in hoc non solum illi, sed omnibus apostolis eorumque successoribus detraxistis, immo ipsi Domino, qui capud omnium est ecclesiarum, quia magis oblata sibi munera non respuit. Etenim quia in vestro concilio vobis cura fuit, de pontificibus jam defunctis mentionem facere, quod quam sit contrarium omni Christiano, temere judicare de his qui ad Deum migraverunt, in secundo capitulo Anastasii papae ad Anastasium imperatorem directum 139.0339C| invenire poteritis, et quomodo contra ordinem vestrum fecistis, facilius cognoscetis. Unde liquidius patet, quod Romanam ecclesiam, matrem vestram, a vobis separastis, cum de ea tantam injuriam scribere non timuistis. Non ergo ex pio corde vel ore aliquando tam prophana tamque perversa contra Romanam ecclesiam processerunt. Verumtamen si vestra fuerunt verba, quae in despectu beati Petri apostolorum principis, immo Dei, cujus ordinationi resistitis, scripta, et quasi detrahentia sacratissimam ecclesiam composita sunt, fateor, non vos studiose sacras regulas, non venerandarum sinodorum actiones, non veraces probabilium virorum canones lectitasse, quando tanta conati estis in derogatione Romanae ecclesiae inutiliter 139.0339D| atque incompetenter memorare. Denique si Cham, filius Noe, videns verenda patris irrisit, nec operuit, maledictionem perpetuam percepisse legitur: quanto potius hi, qui patres spirituales non solum minime cooperiunt, sed et deridendo et falso ad subsannationem sui moris homines provocant? Scriptum quippe est: Qui subsannat patrem et matrem; et reliqua (Prov. XXX, 17). Hoc itaque 139.0340A| scientes Athanasius archiepiscopus et universi Aegiptiorum et Thebaidorum et Libiarum episcopi, quando a sancto Felice pontifice, nunc martyre, eodem tempore apud vestri similes homines invasorem aestimatum, consilium adversum hereticos petiverunt, quod Deo volente acceperunt. Sed quod ad eos pertinebat, quaesiverunt; quod ad illos non pertinebat, Deo dimiserunt; et in derogatione Romanae ecclesiae siluerunt. Fuit namque quidam Dioscorus Alexandrinus archiepiscopus, cujus vos exemplum imitati estis, qui presumpsit contra Leonem pontificem et contra Romanam ecclesiam scribere; sed in tantum illius presumptionem sancti Patres apud Calcedoniam detestati sunt, ut sine ulla restitutione eum dampnarent. Et nullam inquisitionem 139.0340B| fecerunt, utrum juste an injuste vel quoquo modo jam fatum Dioscorum contra Romanam ecclesiam dictasset; sed absque omni controversia hoc in eo ulti sunt, quia, cum esset inferior, suo priore et magistrum conatus est lacessere contumeliis. Voluerunt nempe, in domo Dei nichil fieri confusum, nichil inordinatum. Verumtamen haec parvipendebat pater Arnulfus, cum suo nescimus quo apostata filio, quando tanta contra Romanam ecclesiam ausi sunt scribere, quod nec Arriani heretici aliquando presumpserunt (supra, conc. Basol. num. 28). Certe scriptum est, quia venenatis filiis venenati parentes nascuntur. Contra quem beatissimus papa Bonifatius ait: Nemo umquam apostolico culmini, de cujus juditio non licet retractari, manus obvias 139.0340C| audacter intulit; nemo in hoc rebellis extitit, nisi qui de se voluit judicari. Nam etsi aliquando in aliquo Romana ecclesia titubavit, cum adjutorio Petri apostoli ipsa se erexit, et omnibus aecclesiis semper adjutorium prebuit; ipsa tamen ab aliqua adjutorium minime quaesivit, non suis viribus, sed Dei adjutorio, qui ait ad Petrum: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 32). Ista igitur privilegia teste beato papa Nicolao Romanae ecclesiae a Christo donata, a synodis non donata, sed tantummodo celebrata et venerata, quae nullatenus possunt minui, nullatenus infringi, nullatenus commutari; quoniam fundamentum quod Deus posuit, humanus non valet amovere conatus, et quod Deus statuit, firmum validumque consistit. Verum ille potissimum 139.0340D| peccat, qui Dei ordinationi resistere temptat. Ipsa namque privilegia Romanae aecclesiae impingi possunt, transferri non possunt; trahi possunt, evelli non possunt: quae permanet illibata. Quousque Christianum nomen praedicatum fuerit, illa subsistere non cessabit inmutilata. Et quoniam contra Romanam ecclesiam canones opposuistis, audite quid vobis Gelasius, multarum hereseon destructor, in 139.0341A| commonitorio, Fausto magistro, fingenti legationem Constantinopolym, dato, inter cetera sic ait: Nobis, inquit, apponunt kanones, dum nesciunt quid loquantur, contra quos ipsi venire se produnt, quod primae sedi sana rectaque suadenti parere refugiunt. Ipsi sunt kanones, qui appellationes totius ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsis vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia judicare, ipsam ad nullum commeare juditium, nec de ejus umquam preceperunt juditio judicari, sententiamque illius non oporteret dissolvi. Et quoniam quae in detractione Romanae ecclesiae evomere potuisti, scripsisti; quod autem honor et decus illius est, latenter subtraxisti: verumtamen medicamentum animae 139.0341B| abscondisti, et venenum unde incautos et simplices interficere possis, ostendisti. Enimvero quicquid interrogando, ut filii ad patres, Aurelius et Augustinus et Alippius et ceteri episcopi in Affrica constituti Bonifatio papae miserunt, vos proterve et arroganter posuistis; quod vero propter tribulationem et angustiam, quae ei imminebat ab Eulalio, qui in intentione uno die cum predicto Bonifatio ordinatus fuerat, et semper in dissensione fuit, quo vixit annos 3 et menses 5, et propterea illis scribere minime potuit teste Celestino papa, dicere noluisti. Epistolam vero ostendere predicti Celestini papae, quae laudans eos et amplectens eorum sententiam, quae de libero arbitrio diffinierunt, et arguens quod orientales ecclesiae de Niceno concilio consuluerunt, 139.0341C| cum per triginta et eo amplius annos in tantum heretici orientales ecclesias devastabant, ut poene nullum librum de fide catholica dimittentes quem non falsaverunt aut non incenderunt. Insuper ipsum simbolum Niceni concilii conscriptum pauci abscondere potuerunt, unde plurimae memoratae orientales ecclesiae a Romana ecclesia ipsum simbolum sibi conscribi petiverunt; et Athanasius archiepiscopus Alexandrinus, qui in diaconatu positus ipso Niceno interfuit, Marco pontifice, ut ei dignaretur conscribi, supplicando mandavit. Et quoniam postea temporibus Constantii et Juliani ipse pestifer morbus usque ad Romanam ecclesiam, quae est capud omnium aecclesiarum, pervenit, ideoque per diversas Romanas ecclesias dispersas tam predictam 139.0341D| sinodum quam etiam decreta pontificum predictus Caelestinus in unum congregans maxime a Melchiade papa, sicut ei Damasus pontifex repromiserat, ipsi Aurelio remandavit eadem quaeque Isidorus asserit. Sed vos haec omnimodo reticendo celastis. De Antioceno vero concilio quod scripsistis, si cum ligatis Romanae aecclesiae factum est, et ipsi ibidem primatum habuerunt, ut judices, et sicut in omnibus sinodis subscripserunt, et epistola Leonis 139.0342A| papae illis directa sicut evangelium confirmaverunt. Si vero ultionem, ut audistis, Dioscorum Antioceni patriarcham fecerunt, obscero per Deum, nolite occultare, quia Deus veritas est, et qui veritatem occultat, pro certo Deum negat. Nam quia beato Gregorio derogastis, ut de depositione episcoporum non requireret, considerate rationabiliter et probate, quod illius temporibus aut suum defensorem, aut notarium, aut subdiaconum, aut suum vicarium habebat, sicut in illius vita invenire poteritis, qui omnia sua vice ordinabat et disponebat, et quod rectum fatiebant, laudabat et confirmabat, quando inordinate, corrigebat et emendabat. Unde etiam Menne episcopo in sua praesentia se purificante, et dignitatem honoris et gratiam communionis 139.0342B| reddidit. Similiter Januarium episcopum, et Stephanum, per defensorem suum Johannem audire et restitui fecit in ordine. Verum etiam non solum episcopis, sed etiam presbyteris, qui inordinate depositi fuerant, ordini pariter et in dignitate restituit. Haec etiam partim in vita illius, partim in regesto ejus invenire poteritis. Itaque Nicolaum papam ad vestrum testimonium deduxisti, eo quod adversum Romanam ecclesiam in depositione episcoporum siluisset. Qualiter contra Fotium invasorem Constantinopolitanae ecclesiae asterius fuit, quousque Ignatium in sede propria revocaret, in epistolis illius invenire poteritis. Etiam et in Mettensi synodo contra reges et episcopos in excommunicando et non reconciliando quam asterus 139.0342C| fuit, diligentius previdete. Semper hoc proprium habuit Romana ecclesia, ut justos justificet, et impios condempnet, hostes expellat, filios recreet. Et quoniam improperasti, quod orientales et Affricanas seu Hispanienses ecclesias ab ea se separarent, et in hoc vos falsa dixisse cognoscite, quoniam nunc Theodorus archiepiscopus Aegypti, et Horestus Hierosolimitanus, legatos suos ad domnum apostolicum preterito anno direxerunt, et de heresi Jacobitarum conversos, utrum ad clericatum venire debeant, consilium petiverunt, et quoniam pro metu Sarracenorum in omni ecclesia altare minime consecrare poterant, ut eis pannum consecrare liceret postulaverunt. Similiter de Africa Cartaginense clerus et populus temporibus domni Benedicti septimi 139.0342D| papae unum sacerdotem, Jacobum nomine, elegerunt et eum Romam, ut ubi consecraretur, mandaverunt. Epistola, quam secum detulit, inter cetera ita continebat: « Domno beatissimo et apostolico papae Romanae a Deo protectae civitatis clerus et populus Cartaginensis. Postulamus beatitudinem vestram, ut succurratis miserae et desolatae Africanae civitati, quae ita ad nichilum redacta est, ut ubi olym metropolis fuit, vix ibi modo sacerdotes habeantur: et sicut nostri anteriores ad 139.0343A| vestros anteriores confugerunt, ita nunc quamvis parvi et indigni ad vos confugium facimus; et ideo et sacerdotem Jacobum ad vos misimus, ut eum nobis ordinando solatium praebeatis. » Quem predictus pontifex in nostro monasterio, quousque de fide catholica probaretur, misit; at ubi eum orthodoxum repperit, consecrans archiepiscopum, eum cum privilegio ad propria remisit. Simulque de Hispania temporibus Johannis papae, filii Alberici, quem vos incongrue derogastis, Julianus Cordubensis archiepiscopus de multis et de difficilioribus causis epistolam cum legatis mittens, consilium petens, non interrogans, quis aut qualis fuisset, sed venerationem praebens apostolicae sedi, quod sibi utile erat quaesivit. Ex qua re cognoscite, 139.0343B| Romanam ecclesiam adhuc ab omnibus ecclesiis honorari et venerari, solummodo a vobis detrahi et dehonestari. Dicitis quod Deo, non apostolico mandaretis, et vobis responsum non dedisset. Notum est omnibus, quia in tanta tribulatione et oppressione a Crescentio. . . . nunc positus fuit, ut quando voluit et qualiter voluit, nec vobis nec aliis responsum dare potuit; sed tamen citius quam potuit, nos ad investigandam et inquirendam vestram causam direxit. At ubi Aquis venimus, jam eum depositum invenimus, et neque aliquod responsum a vobis 139.0344A| habere potuimus. Nobis vero reversis domum. apostolicus vos Romam invitavit; nec tamen ad eum venire voluistis. Et quia in itinere positus, non ut voluimus, sed ut potuimus, scripsimus, nunc ad vestram sinodum revertimur, quae a vobis est venerata et laudata, a cunctis vero, qui audiunt, depravata et vituperata. Quis fidelium aequis auribus audire potest, archiepiscopum per fidem deceptum et in carcere diu maceratum, et sic nudum vinctum, cum multitudine strepentium militum ad synodum ductum, uno teste dampnatum? Quis talia audiens vestram synodum non maledicit? Neque ut in vestro libello habetur, ter quaterque se culpabilem negantem esse, nullus vestrum eum audire voluit, sed cum uno presbitero cum dampnastis; 139.0344B| quod omni auctoritate prohibetur. Quod nullius honoris, nullius dignitatis sit contra quemlibet laicum, unum testimonium credere debere: quanto magis adversus archiepiscopum! Quia vero dicitis, ipsum se accusasse et confessum fuisse, considerate, si fuit recipienda talis confessio? Nam ut in vestro libello habetur, dicebatis ei: Pete veniam ut vita tibi concedatur. O inutilis confessio! Acsi ei diceretur: Nisi dixeris quae volumus, vivere non poteris. Ecce Arnulfus archiepiscopus ut patriarcha Joseph captus et in lacum missus, timens mori negavit.

Quotation analysis