Migne Patrologia Latina Tomus 115
Epistola ad Hincmarum
Epistola ad Hincmarum (Audradus Senonensis), J. P. Migne 115.0018B
Epistola ad Hincmarum
115.0015C| Nobilis ingenii linguam, facunde poeta,
Coelitus esse tibi dulci modulamine pandis,
115.0016C| Dum flagrans animo, virtutum pascua lustras,
Dum salientis aquae perfundis lumina rore.
115.0017A| Ocius hinc lectae lauri succedis et umbrae
Pallentis hederae, necnon et pinguis olivae:
Dans miro nexam capiti de fonte coronam.
Denique quos dudum sitientes ire per agros
Cernebas miseros, studio florente monebas,
Ut (fontis vitae) clarissima cernere templa
Irent, et votis peterent sibi dona salutis.
Me quoque jamdudum charum quem ducis amicum,
Talibus Audradum dictis, Hincmare, monebas:
Ut vivas felix, monitis nunc utere nostris,
Rumpe moras, cursu properans quo moenia cernis.
Fons ibi de medio sedis diverberat auras,
Et mihi largitur vivos haurire sapores,
Atque tibi faciam praecedens limina pandi.
Fictio poetica Audradi episcopi.
115.0017B| Credulus his equidem dictis festinus amici
Explorare locum, cernens sed culmina veni.
Sive fides horret dictu, seu fictio fratris
Fama mox facili sancto me clausit ab imbri.
Vertex cum subito paret de margine bino
Sacrarum tereti fontem circumdare saxo,
Si foret emensus, septem bis redderet ulnas
Candida septeni species fulgebat in ulnis,
Ac totidem mixtas nebulis obduxerat Eurus.
Illic dum frustra duodenis atteror horis,
Tuque domi placidis celares tempora ramis,
Incusare fidem coepi fallacis amici,
Nec desunt lacrymae, cur te praecedere sivi.
Occiduis quoque surgebant jam partibus umbrae,
115.0017C| Vesper et Hesperias ornabat lampade terras.
Cum fletu victos oculos per moenia volvo,
Vocibus his Dominum, votis iterumque reposcens:
O quicunque loci custos rectorque videris,
O dignare sitim misero restinguere tantam!
Mox de sede sacra vox est allata per auras:
Sum rerum custos, sum vivi fontis origo,
Sed sine vase suos mortalibus abnegat haustus:
Sit cui cognoscas talis compacta figura,
Scilicet ut calamis septenis surgat ab imo,
Erigat et summum distinguens ausa cacumen,
Ora quidem totidem colli de vertice flagrant.
O quam gratisonis celebrabat talia verbis!
Demum quid facerem, docuit sermone paterno.
Curre domum, manibusque refer quae mando, miselle;
115.0017D| Aut si pauperies te illud non sinit habere,
Invida seu furtim rapuit de nocte noverca,
Aut si nulla domi mansit spes inveniendi.
115.0018A| Audi consilium, cur his exureris auris?
Huc quidam juvenis, te nocte dieque frequentat,
Et scypho nostris libamina fundit in aris:
Olli nos nostris dedimus viridantia pratis
Tecta, quibus maneat jussus, seu prosit amicis.
Cygnea jamque sibi costinis atria gyrat,
Utitur et claris nostro moderamine lymphis,
Jam seu dives amat pictis recubare tapetis.
Ocius accelerans, illi haec mea dicta referto:
Hospitio sanctam requiem meruisse fideles
Sis memor! o juvenis, nunc et sine fine valeto.
Auribus hoc capiat, tectis te vimine textis
Temperet atque sitim, somnum sub nocte quiete
Sternat, et haerentes recreet per viscera fibras.
Et prima cum luce dies dejecerit umbras,
115.0018B| Molliat argillam, primo vel sole tepescat,
Et nota tornet specie, quam novit abunde:
Obducat cera, ceramque recondat arena,
Innocuos ignes juxta mox collocet illud,
Aequet lance, metalla placet cum pondere librae.
Quae commissa sibi meminit, lucrique memor fit
Per quae pollet ovans, nostris vernantibus aulis;
Ambabus manibus post omnia follibus efflet,
Et vacuet formam cera, repleatque metallo.
Post aliquod spatium, vas testis exuat assis,
Effigiemque novam ferro diffumiget unco,
Concilietque tuis manibus venerabile pignus.
Illud huc tecum veniens deferre memento,
Hoc libabis aquae fontem salientis ad astra,
Insuper et causam reseret quid vase figurem,
115.0018C| Et dubios verbis animos tibi firmet amicis
Interea triplum solvat cum carmine nodum,
Quem poterit fusum reserans ornare metallum
Hunc tibi mente locans. Olli sic pangere mando
In geminae specie lunae distinguitur orbis,
Scilicet obscura claraque fugante tenebras,
Luminis et faciem terras dum vertit ad imas,
Altera pars coelo tenebris obducta tenetur.
Denique bis septem lumen mirabile visu
Evomit in terris glomerata fronte diebus.
Nam, mirum dictu! crescunt dum lumina Phoebae,
Instituere Patres nimium solemnia Paschae.
Sed sursum pallens, ut primum condere lumen
Coeperit, et terris nigra vilescere forma
Ter septem numerant, quos non excedere soles
115.0018D| Sit, sed in his licitum, sanctum solemne requiri.
Quid hic Pascha pium numerus, seu luna figurent
Explicet: et triplum poterit dissolvere nodum.
Hic memor esto, locum juvenis responsa capessant.