Epistola ad Herveum (Amblardus Sollemniacensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Herveum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

documentacatholicaomnia



Epistola ad Herveum (Amblardus Sollemniacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AmbSol.EpAdHe4, cc_idno: 9583 c

Epistola ad Herveum

138.0187C| Praecellentissimo, Deoque amabili, ac bonorum operum insigniter adornato domino meo ARVEO, humillimus omnium AMBLARDUS abbas cunctaque congregatio mihi subjecta Sollemniacensis monasterii, perpetuam in Christo salutem.

Mentio sacra vestri sic nostro semper adhaeret pectori, ut nulla perturbatione saeculi nequaquam possit elabi. Quamvis enim inter turbines saeculi simus positi, tamen in orationibus nostris, Deo largiente, in quantum possumus, memores sumus vestri. Novimus enim, ab ipsis pene cunabulis vos nihil aliud amasse, praeter Deo vivere. Vestri autem sub ditionem positus agnovi, diligentius vos quotidie 138.0188C| miris augeri virtutibus; pro quo petimus ut memores sitis nostri in orationibus vestris. Vitam beatissimi Eligii confessoris atque episcopi, quam dudum a nobis poposcistis, expressimus ut potuimus, ac, Deo volente, vestrae praesentiae destinavimus. Precamur itaque vos, reverentissime Pater, ut cum avide eam sumpseritis, ac bene eam memoria commendatam habueritis, etiam Rotberto regi ostendatis, ut ex ea cognoscat quanta familiaritate ac benignitate Dcirca locum nostrum sollicitudinem habere debeat. Cum enim ego apud vos habitarem, ac cum illo frequenter locutus fuissem, ipse mihi rogavit ut ego ei eam habere facerem.