Epistola ad Heribertum (Albuinus Eremita)

This is the stable version, checked on 14 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Heribertum
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 138

documentacatholicaomnia

Epistola ad Heribertum (Albuinus Eremita), J. P. Migne cc_id: cps_2.AlbEre.EpAdHe3, cc_idno: 9579

Epistola ad Heribertum

138.0185A| Domino HERIBERTO Coloniensi episcopo ALBUINUS eremita indignus gloriam et pacem sempiternam.

Ex quo, mi Pater, misericordiae vestrae gratiam promerui, exoro Domini nostri pietatem die noctuque ut secum vos post hanc vitam regnare sinat sine fine, et incensus divinis mandatis possitis adimplere bona quae desideratis. Igitur quia pium studium sacras Scripturas habetis audire, sicut mihi indigno praecepistis, desideravi scribere pietati vestrae aliqua exempla quae in libris divinis legendo haec omnia scripta invenio. Si tamen, Deo omnipotente adjuvante, aliquid proficere posset, omnia quae in hoc libello scripta habeo, non proprio sensu fingo, vel excogito quod dico, sed de sanctis Patribus coadunata retineo. Sine dubio qui ea fecerit videbit lumen aeternum, et in 138.0185B| tali admonitione nemo me despiciat; quia etsi indignus sum talia ministrare, vera tamen sunt quae dico, et dum otiosus nemo stare debet, per ista de virtute in virtutem ascendit ad illum qui vivit in saecula saeculorum. Amen. Si tamen placet, Pater sancte, et si bonum tibi videtur, saepius fac rescribi, [ne] me 138.0186A| poeniteat tantum laborasse, et ne me peccatorem spernatis in oratione vestra, ut vos non spernat qui cum Patre et sancto Spiritu regnat in se. Amen. Pro certo scitote omnes quod nullus libellus citius vos deducet ad coelestes thesauros quam iste, si saepius eum curetis recitare. Scio non multum esse beatum, qui se solummodo salvat, Domino adjuvante, sed felicior est qui desiderat alios trahere secum ad regnum coeleste. Quapropter, o homo, moneo tuam charitatem quicunque legeris hanc scripturam, ut compleas ore perfecto, et aliis bonum exemplum monstres, ut de tuo et aliorum labore merearis percipere a Deo remunerationem. Mente curiosa semper cogita, ne haec facias, ut Creatori displiceas, quia si in bono perseveraveris, donabit tibi quod oculus non 138.0186B| vidit, nec auris audivit, ubi multi sanctorum requiescunt.

Cum igitur de plurimis virtutibus te desiderem admonere, in primis cupio ut virtutem charitatis Cante omnia studeas habere, etc.