EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Florianum
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68

Arator.EpAdFl3 68 Arator Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola ad Florianum

1 Domino sancto ac venerabili 2 et in Christi gratia spiritaliter 3 erudito Floriano abbati, Arator subdiaconus S. 4 Qui meriti florem, maturis sensibus ortum, Nominis ore tui jam, Floriane, tenes; 5 Nam, primaevus adhuc, senibus documenta dedisti, E quibus in coelum vita pararet iter; 6 Ad carmen concurre meum, pedibusque labanti Porrige de placido saepe favore manum. 7 Jejuno sermone quidem, sed pinguia gesta Scripsimus, ac pelagi pondere gutta fluit. 8 Inter grandiloquos per mille volumina libros Maxima cum teneas, et breviora lege. Naturaeque modo, variam quam condidit Auctor, Concordent studiis celsa vel ima tuis. 9 Quae genuit tigres, quae nutrit terra leones, Formicis, apibus praebuit ipsa sinum. Et si respicias, dispenset ut omnia rector, Ingenium mites, vim meruere truces. 10 Ipsaque continuum virtus infracta laborem Deserit, et varias quaerit habere vices. 11 Loricam solitus membris imponere miles, 20 Gymnasii gaudet nudus adire locum. 12 Et, qui ferratas acies atque agmina vincunt, Imbelles feriunt per sua tela feras. 13 Ergo gradum retinens, et prisca volumina linquens, Cede dies operi, quod pia causa juvet