Epistola ad Florentium

This is the stable version, checked on 24 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Florentium
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


LucCal.EpAdFl 13 Lucifer Calaritanus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

EPISTOLA.

Florentio Magistro Officiorum Lucifer Episcopus.

Codicis perlatorem quem memorat honorificentia tua nomine meo adiisse imperatorem a mea fuisse destinatum mediocritate, ipsum quoque codicem ut es admonere dignatus sollicite inspectum, atque Bonoso in rebus agenti perferendum traditum, his formanda fuit religiosa prudentia tua, fili carissime. Jam tuae erit generositatis agnitum a me sine ulla cunctatione defendere. Nos etenim propitio Deo contra ea quae in nostram parantur necem stare laetos, cum causas, cur tali scripserim modo, discutere coeperit, inveniet.