Migne Patrologia Latina Tomus 67
DioExi.EpAdEu2 67 Dionysius Exiguusc.470–c.544 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Eugipium
Domino sanctissimo et a me plurimum venerando sacro Eugipio presbytero Dionysius Exiguus.
Sancto venerationis tuae studio pro meis viribus obsecutus, beati Gregorii Nysseni episcopi librum De Conditione hominis e Graeca locutione converti, triginta et uno ab eodem capitibus explicatum: in quo opere quantum sim difficultatis expertus, ex ipsa lectione probabitur. In plurimis enim juxta philosophorum sententias immoratus, opulentiam tantam suae eruditionis expressit, ut pene nihil omiserit eorum quae ab illis doctis et otiosis ingeniis in hac parte per inextricabiles digesta sunt quaestiones. Quorum etiam nonnullas ineptias ita destruxit, ut illud propemodum nobis insinuaret Apostoli quo fideles instruit dicens: Videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum (Coloss. II, 8). Nam sicuti quaedam recta quae Deus illis revelavit, sapienter approbat, ita prava eorum vel ipse dirigit, vel quatenus ab aliis vitentur, ostendit; exceptis videlicet paucis in quibus dum valde persequitur vitia, protulit (ut fieri solet) etiam ipse vitiosa.
Igitur eloquentiam tanti doctoris aemulatus, enisus sum quidem disertitudinem ejus sequi, licet assequi nimis impari facultate nequiverim. Fidem tamen sententiarum ejus pro mea mediocritate servavi, sciens veritate nihil esse praestantius. Et quia sunt, ut dixi, aliqua quae possunt merito reprehendi, nullus lector in his meum putet obligatum esse consensum; quia officio translatoris explicui, non censoris judicio comprobavi.
Quapropter humili devotionis obsequio precor, ut sanctitas tua promissionis meae solutionem gratissima mente percipiat, et in quibuscunque minus eleganter videor elocutus, veniam clementer accommodet; quia necessitate temporis a doctissimorum virorum collatione distractus, non quo debui librum splendore digessi, qui ut plurimis probatur abundare virtutibus, ita quibusdam, ut saepe retuli, maculis videtur aspersus. Oret ergo pro me tua dignatio, ut tantis pressus angustiis, saltem spiritalium studiorum latitudine gaudeam: nec adeo praesentibus unquam moeroribus liceat, ut nos a proposito futurae delectationis abducant. Maximum namque solatium in hac miseria capimus, si de ventura gloria continuata meditatione tractemus. Quamvis enim quis amore coelestium aegre ferat hujus peregrinationis incommoda, et cum propheta dolenter exclamet: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX, 5); et cum beato Apostolo confidenter asserat: Cupio dissolvi et esse cum Christo (Philip. I, 23), tamen a patria non procul exsulare creditur, si semper patriam desiderio consequatur.