Migne Patrologia Latina Tomus 89
Epistola ad Ethelredum (Joannes VII), J. P. Migne
Epistola ad Ethelredum
(0059C)Dominis eminentissimis Ethelredo regi Merciorum, et Alfrido regi Deirorum, et Berniciorum, Joannes papa.
De vestrae quidem religionis accessibus gratia Dei (0059D)cooperante gaudemus, fervorem fidei cernentes in vobis, quam ex praedicatione principis apostolorum, Deo vestros animos illuminante, percepistis, et efficaciter tenetis; et utinam gaudium nostrum meliorum excessus amplificet. Inextricabilis vero quorumdam dissensio nostros animos afficit, quam oportet corrigi, ne apostolicorum praeceptorum praevaricatores, sed custodes esse inveniamini. Dudum enim sub apostolicae memoriae Agathone papa, cum Wilfridus episcopus pro sua causa sedem hanc appellasset; et accusatores a Theodoro, sanctae Cantuariorum Ecclesiae (0060C)archiepiscopo, hinc illuc mandato, et ab Hilda religiosae memoriae abbatissa missi, venissent, episcopi tunc hic de diversis partibus congregati rem regulariter quaesierunt et definierunt, eamdemque (0060D)sententiam successores ejusdem pontificis praedecessores nostri tenuerunt; sed neque Theodorus archiepiscopus obviasse cognoscitur, qui nunquam postmodum aliquam huic accusationem demandavit. Nunc quoque eorum accusationes, qui contra Wilfridum episcopum huc de Britannia advenerunt, et ejus excusationes apud conventum reverendissimorum episcoporum qui hic inventi sunt per dies aliquot fieri procuravimus, tam de epistolis anterioribus et modernis, quam quae verbialiter partes detulerunt, dum principales personae, de quibus contentio (0061)omnis exorta est, hic non adfuerint, quas necesse est, ut contentio finem accipiat, advenire.
Idcirco commonemus Berthwaldum archiepiscopum fratrem nostrum ut synodum convocet una cum Wilfrido, et Bosam atque Joannem in synodum (0061A)faciat convenire, vocesque partium audiat, et consideret quid sibi invicem partes valeant approbare; et si quidem apud illam synodum potuerit rem determinare, gratum erit nobis. Sin autem, moneat eos ad sedem apostolicam accurrere, ut majori concilio decidatur quod hactenus terminari non potuit. Sciat autem quod quicunque venire contempserit, seipsum dejectioni submittit, nec hic, nec ibi pro episcopo amplius suscipiendus; vestra proinde regalis sublimitas faciat concursum, ut ea quae Christo aspirante perspeximus perveniant ad effectum; quicunque autem cujuslibet personae audaci temeritate contempserit, non erit a Deo impunitus, neque sine damno coelitus alligatus evadet.
[ Quae infra narrantur, Epistolae Joannis a Mansi subjectas (0061B)unt. ]
Defuncto ergo Alfrido, Edulfus quidam, tyrannidem meditatus, furorem quoque malesanae mentis in Wilfridum evomuit, quasi in vecordiam Alfridi juratus esset. Cum enim eum pontifex, quondam, recordatus amicum esse, non inconsultum aestimaret adire, adeo stultus efferbuit, ut eum continuo de regno suo exire juberet, ni omnibus suis exspoliatus eum dedecore ejici vellet. Sed enim post duos menses vita et regno privatus, captivo diademate moribundus humum pulsavit, proceribus regni filium Alfredi Osredum solio restituentibus: quorum et maximus fide et auctoritate Berthfridus submonitus a Berthwaldo archiepiscopo concilium in Northanimbria fieri consentit, ut tandem justa Wilfridi causa placabilem (0061C)terminum acciperet; ibi ex praeceptis apostolicis data est optio episcopis, ut aut Wilfrido in sua episcopatus sede cederent, aut Romam pro sua defensanda causa pergerent; qui his resultandum putaret exsors a communione fieret. Episcopis suo more obnitentibus, beatissima virgo Elfleda, soror Alfridi, abbatissa, post Hildam de Streneshald, terminum negotio fixit, dicens: « Dimissis ambagibus, testamentum fratris mei, cui praesens interfui, profero, quod si convalesceret, jussa se apostolicae sedis incunctanter facturum promisisse, vel quod morte interveniente facere nequiret, haeredi suo faciendum transmisisse cognoscitur. » Tum Berfridus [Berthfrithus] verbis virginis conglutinans sua: « Ego jussionibus papae (0061D)obediendum censeo, inquit, praesertim cum eorum robori accedat et regis nostri jussio, et nostrae necessitatis sponsio; namque dum nos post mortem ejus inimicis urgentibus in Bebbaburb inclusi essemus, in obsessionis angusto, in vitae periculo, vovimus Deo impleturos nos jussionem papae, si potuissemus evadere. Vix votum finieramus, et fateor (0062)(sacratissime archipraesul), statim certant obsequela, omnis in nostrum assensum accurrit provincia. Puer regius in regem levatus, hostis abactus, tyrannus exstinctus. Est igitur regiae voluntatis ut episcopus Wilfridus revestiatur. His dictis emotae dissensionum (0062A)nebulae, serenitas pacis infusa; cucurrit episcopalis gravitas in amplexum, et concordibus animis quantum superfuit aevi exegit.
Dimissis Wilfrido duobus coenobiis, Ripis et Hengesteldein, ille inconcussa pace potitus, post quatuor reditus annos, ut Michael archangelus praedixerat, tentatus est eadem infirmitate, qua quondam in Meldis, tam valide, ut subito sensu et voce careret. Sed suis ad eum orantibus ut saltem ad divisionem rerum suarum loquelam mereretur, resumpsit ingenue, ut et loqueretur continuo, et post dies salutis, vigore refuso, cuncta loca sua obiret [ Al., ambiret]; tum, pro frequentibus morbis, vicinae mortis non dubius, quidquid ante in aliquibus bonis tepidius fecisse videbatur supplevit, praepositos omnibus coenobiis (0062B)ordinavit, gazas in quatuor divisit, unam, et eam optimam, portionem Romanae dandam Ecclesiae, cujus auctoritate cunctis semper injuriis exemptus et honoribus restitutus fuerit, quod et per se implere quamvis annis gravis meditaretur, nisi ferrea quies cogitantem anticiparet; secundam pauperibus, tertiam coenobiorum praepositis delegavit, qua potentiorum amicitiam redimerent, qua contrariorum impetum refringerent; quartam illis qui, laborum suorum individui comites, necdum terras quibus se sustentarent acceperant. Sic accepta licentia a Ripensibus, quos praecipuo semper amore coluerat, et caeteris Northanimbris, ad colloquium Celredi regis Merciorum quo invitabatur, simul ut et monasteriorum suorum, quae in illa regione plurima per indulgentiam (0062C)regum instituerat, quietem procuraret, profectus est. Ibi ergo cunctis circuitis et auctis, exacto anno et semis postquam secundo proximi obitus fuerat admonitus, apud insulam Inundalum, languore irruente agitatus, extremum diem sibi sensit adesse, paucisque, quantum vires suppetebant, allocutus filios, sacramque benedictionem impertiens, omnis, ut videbatur, expers angoris, finem inivit, recensito jam a monachis psalterio usque ad illum versum: Emitte spiritum tuum, et creabuntur (Psal. CIII), etc. Excessit anno aetatis 76, episcopatus 46: vir pro justitiae merito multis jactatus periculis, quique in ipsis exsiliis non otio deditus, sed coenobiis et episcopatibus fundandis industrius esset; egregie factus ad (0062D)promerendam gratiam principum apud quos exsularet, idemque pro rigore justitiae compatriotis regibus odiosus. Reliquit coenobia quot nullus, quae solus aggregaverat, multis dividens haeredibus. Corpus ejus in Ripis portatum, et multa reverentia conditum. Haec et hucusque Malmesburius.