Epistola ad Ebbonem de spe et timore

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Ebbonem de spe et timore
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Epistola ad Ebbonem de spe et timore (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

Epistola ad Ebbonem de spe et timore

Magnificentissimo ac desideratissimo domno patri et fratri Ebboni Ecclesiae Rhemorum episcopo Agobardus in Domino Deo aeternam salutem.

Cum quadam die valde diligenda, honoranda atque (0323B)laudanda devotio tua praecipue mihi (cui gratis, id est, absque merito, sola tua te benignitate instigante, piam amicitiam impendis) et manibus gestaret et ore proferret ea quae ad aedificationem bonarum mentium pertinent, cognoverunt qui praesentes aderant solertissimam intentionem tuam velle secum semper habere de Scripturis divinis aliqua, in quibus non solum in equum ascendens, sed etiam de equo descendens, pro locis et temporibus congruae quantitatis secundum beatum virum, qui non abiit in consilio impiorum, in lege Domini meditareris die ac nocte; quatenus vere esse possis tanquam lignum juxta fluenta Scripturarum plantatum, cujus omnia prosperantur quae facit: et quae facit? utique poma et folia, quae intelliguntur facta et dicta; ut poma (0323C)sint in actibus, folia in verbis; cujus ligni folium non defluit: quia (secundum quod scriptum est de Samuele, Non cadit de omnibus sermonibus ejus in terra ) curat sollicite, ne quid frivolum vel inane proferat, quod oblivione potius quam memoria dignum sit. Sic enim Apostolus unanimem comitem instruit, dicens: Ineptas autem et aniles fabulas devita; et iterum praecipit denuntiare quibusdam, ne intendant fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam aedificationem quae est in fide. Et iterum: Profana autem et inaniloquia devita. Multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit.

Igitur Deo devota et fidelis sanctitas tua cum mihi dignaretur talia pandere, suggestum est a me (0323D)ut in primis juberes tibi scribere in eodem quod gestabas Enchiridion, de divinis libris arduas et difficiles sententias ad observandum, quae praecipuae sunt ad deprimendas per timorem mentes hominum, ne elevari possint in vanam praesumptionem; et his diu diligenterque perspectis, juberes demum talia quae viderentur congrua, proprio inserere manuali. Cumque haec ego suggessissem, dignatus es praecipere, ut ego inchoarem sicut mihi videbatur, et sanctitati tuae dijudicanda transmitterem. Omnis (0324B)itaque Scriptura divinitus, ut ait Apostolus, inspirata, utilis est ad docendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. Quae Scriptura, tantae perpetuitatis est, ut auctor illius, sempiterna Veritas, Verbum et sapientia Patris, Dominus et Redemptor noster testetur de illa, dicens: Facilius est coelum et terram transire, quam de lege unum apicem cadere. Et iterum: Coelum et terra transibunt, verba vero mea non transient. Cumque haec perennia verba, plena sint regulis morum, ac disciplinarum, atque virtutum, operis, et fidei, inter caetera exstant duae res penitus necessariae moderationi mentium humanarum, id est, spes et timor, de quibus sacerdotibus et omnium plebium doctoribus Dominus mystice per legem praecipit dicens: Non auferes loco (0324C)pignoris superiorem et inferiorem molam. Quae molae licet utrumque testamentum recte figurare possint, intelliguntur tamen utiliter spes et timor; ut inferior dicatur timor, superior spes. Cui autem una defuerit, farinam facere non potest: quia in mente sua nihil sanum pertractare potest, quem aut timor sine spe premit, aut spes sine timore levat. Unde Psalmista in utrumque conjungens dicit: Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus. Judas denique proditor, post Dominicam traditionem, quia sine spe timuit, dicens: Peccavi tradens sanguinem justum, ideo abiens laqueo se suspendit, et crepuit medius, atque effusa sunt viscera ejus. E contrario autem, quia sine timore sola spe elevabantur illi qui Domino (0324D)respondebant, Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam, dedignati sunt credere in Salvatorem, quia praesumebant non se esse salvandos, sed salvatos: cujus rei exemplis tota est plena Scriptura divina. Semper autem necesse est ut hae duae molae fidelium mentibus incessanter adsint; ut quia spes animum semper erigit, metus autem premit, (0325A)et metus spem et spes temperet metum; ac ne spes in superbiam erigat, metus continuo adjacens mentem premat; rursum, ne immoderatus metus animum in desperationem obruat, hunc confestim spes erigat. Metus namque, si sine spe fuerit, desperatio rectius vocatur. Spes vero, si fuerit sine metu, vana praesumptio esse monstratur. Tali namque temperamento, quasi quodam antidoto, vult nos coelestis medicus uti; ut pote qui solus est scrutator et cognitor internarum infirmitatum, cui dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum. Quique dicit: Ego sum scrutans renes et corda. Cujus sermo est vivus et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et est (0325B)discretor cogitationum et intentionum cordis; sciens mentem humanam his duabus virtutibus in meditullio stabiliter posse servari. Cum haec ergo ita sint, visum mihi est ut primum de illis sententiis quae ad inferiorem molam pertinent, id est, ad ineffabilem terrorem mentium, quoniam sunt nimis arduae, aliqua describam; ut quia praeceptum nobis est ut cum timore et tremore nostram ipsorum salutem (0326A)operemur, et omnes fideles salutem desiderant, prius illa cum quibus salus operatur, id est, timor et tremor, in studiis nostris fundentur; ut superponenda, quia faciliora sunt, istarum impulsione necessario requirantur. Nam et naturale est animae humanae, ut timorem non sine quadam molestia tolerans, rursum sponte ad spem recurrere festinet, quae laetior putatur; quanquam timor non sit minus necessarius et utilis. Quia igitur si de omnibus divinis libris hujusmodi sententias excerpimus, nimis prolixum opus efficitur, illas nunc nobis assumere sufficiat quae in promptu habentur, et magis in usu; maxime quia et vos tale fieri jussistis opus, quod paulisper manu gestetur, non quod in armario vel in scrinio reservetur. Haec mihi igitur inchoanti (0326B)obtulit se prima illa sententia septimi psalmi, quam cantamus, dicentes: Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi malum, decidam merito ab inimicis meis inanis. Persequatur inimicus meus animam meam, et comprehendat et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.

Multa desunt.