PorOpt.EpAdCo2 19 Porphyrius Optatianus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Constantinum
Fateor, domine Constantine, maxime invicte, et non minus pietate quam virtute praecipue, quamvis avara atque ultra meritum cupida parvitatis meae vota, infatigabili clementiae tuae dignatione superata. Quippe cui satis abundeque suffecerat, carmen quod arctioribus Musarum ligaveram vinculis, quo plus mihi sincerae devotionis studium, quam ingenii mei parvitas praestitit, in tuas, augustissime imperator, manus venisse victrices, legendum oculis tuis. In quo mihi pro Heliconis verticis nemore, pro Castalii fontis haustu versifico, pro Apollinis lyrae Musarum concinentibus choris, caeterisque quae poetis mos est carmen pangentibus invocare, tui mihi nominis aeterna felicitas, et ejus multiformis cum sua veneratione praefatio, incentivum cecinit ad audendum, et ad expediendum pariter ingenium tribuit et effectum. Romanae Musae antistes nobilis Mantuanus, serena lux vatum, et fons puri nectaris, vela fecundus in carmina exaltat, ac se plurimum jactat, et iterum ac saepius Mecoenatis testimonio gloriatur. Quid ego faciam tenui pauper ingenio, meriti nunc usque perparvi? Coelestis judicii dignatione immensum mihi pondus impositum est, ejus imperatoris testimonio, qui inter belli pacisque virtutes, inter triumphos et laureas, inter legum sanctiones et jura, etiam Musis tibi familiaribus adeo vacas, ut inter tot divinae majestatis insignia, quibus invictus semper in primis es, hujus etiam studii in te micet splendor egregius. Nimirum agere gratias audebo, cum exili sermone ne perminimis quidem referri digne possint, et tu, pie imperator, tanta praestiteris, ut istud pro benefactis tuis ne facundissimis quidem possit impleri? Etenim si ita, ut sapientibus placuit, maxime imperator, aestimanda sunt, non numeranda judicia, qui hujusmodi testimonium consecutus sum pietatis tuae dignatione coelesti, jam licet Parnassi juga securus ingrediar, et ab ipsis Aonii verticis adytis deducere audeam Musas, tutus quocumque mens ibit in carmina, et divina judiciorum tuorum auctoritate munitus, atque in mea blandimenta plus credulus, universo me orbi placuisse contendam, qui placere potui totius orbis imperatori. Denique oratus, augustissime domine, temeritati meae da veniam, et quae nunc quoque pietatis tuae favore ausus sum illigare, dignanter admitte: Audaciae meae fomitem auctoritatis tuae clementia suscitavit. Vale.