Epistola ad Childebertum

This is the stable version, checked on 16 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Childebertum
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68

LeoSen.EpAdCh 68 Leo Senonensisfl. 548 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Epistola ad Childebertum Domno illustri et in Christo filio Childeberto regi Leo episcopus.

Litteras celsitudinis vestrae honore quo dignum est, me indico suscepisse; ubi sperare dignamini, ut ad ordinandum Mecledonensem episcopum aut praesentia nostra adesse debeat, aut consensus. Quam rem valde admiratos nos gloria vestra cognoscat, quod primum sine jussu gloriosissimi domni principis nostri, filii vestri Theudoberti regis, cujus sumus regni ordinatione subjecti, injungitis ut ea quae anteacto tempore facta non sunt, nunc praesentia nostra aut consensu debeant inchoari. Praecipue nunquam nec suspicari, nec credere potuimus, quod hanc aut ordini nostro, aut etiam temporibus vestris velletis injuriam generari, ut dioecesim nostram a Deo nobis commissam, et usque nunc pontificali ordine Deo propitio custoditam, tanquam negligentes ac desides, ad alterius permittamus potestatem transire, aut sollicitudinem irrationabilis deliberatione transferri. Unde salutantes digno ac debito in Deo charitatis affectu, rogamus ac contestamur, ne ullus pontificum contra statuta Patrum audeat facere, unde possit synodali examinatione convictus de illicita praesumptione culpari. Illa tamen vestris debent fieri, Deo inspirante, temporibus, unde et pax inter sacerdotes esse possit, et plebs non permittatur a pastoris proprii custodia per novam et illicitam ordinationem divelli. Custodite quaeso, statuta Patrum, et canonum severitate constricti, non patiamini, sicut scribitis, ad petitionem ejus plebis superstite proprio sacerdote alterum episcopum ordinari. Quia si hoc petunt, quod nefas est credi, desertores potius judicandi sunt quam fideles. Et non eorum preces facile audiri debent a principe, quorum petitionibus potius generentur scandala, quam pax Deo amata servetur. Quia sicut beati sunt pedes pacem portantes, ita vae his dictum est per quos venit scandalum. Qui si fortasse ob hoc alterum episcopum sibi fieri rogant, quia nos interclusis itineribus ad eos nec visitatorem mittere possumus nec venire, ista culpa nos non respicit: quia si iter a vestra parte, sicut optime nostis, interclusum tanto tempore non fuisset, quamvis senes aut infirmi, populum nobis ecclesiastica disciplina commissum requirere potueramus, aut certe visitatorem, sicut canones statuunt, destinare. Nam gloria vestra optime debet et credere et scire, quia si contra statuta canonum quicunque episcoporum sine consensu nostro Mecledone episcopum voluerit ordinare, usque ad papae notitiam vel synodalem audientiam, tam hi qui ordinaverint quam qui ordinatus fuerit, a nostra erunt communione disjuncti.

Leo Christi servus subscripsi.