Epistola ad Carolum Magnum (Maxentius Aquileiensis)

This is the stable version, checked on 22 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Carolum Magnum
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 106



Massenzio Aquileiense Epistola ad Carolum Magnum Epistola ad Carolum Magnum (Maxentius Aquileiensis), JP Migne 106.0054A Epistola ad Carolum Magnum 106.0051|

106.0051B| Piissimo ac Christianissimo, gloriosoque principi, a Deo coronato et conservato, pacifico, victori ac triumphatori serenissimo, et perpetuo Augusto, domno Carolo Magno imperatori, atque Romanum gubernanti imperium, Maxentius, exiguus servorum Domini servus, sanctae catholicae Aquileiensis Ecclesiae humilis episcopus, in Domino aeternam salutem.

IO. Magnas igitur Domino nostro gratias agimus, quia hanc sanctam Ecclesiam, seu me tantillum famulum vestrum, ad vestrae celsitudinis memoriam dignati estis reducere. Quia, cum sim minimus omnium decessorum meorum, vestra tamen benigna clementia non est dedignata familiari colloquio admonendum per sacras syllabas de singulis quibusque 106.0051C| necessitatibus sanctae Dei Ecclesiae studiosius perquirendo adhortari. De eo vero quod nosse cupitis, qualiter nos et suffraganei nostri doceamus et instruamus sacerdotes Domini et populum a Deo nobis commmissum, de Baptistatis sacramentis, juxta tarditatis nostrae intelligentiam, quidquid, Domino opitulante, sentire valemus, ad notitiam excellentiae vestrae perducere festinamus. II.

Illud etiam quod circa baptizandos sancta Ecclesia uniformiter agit non otioso contemplamur intuitu. Cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeunt quam catechumeni efficiantur. Catechumeni etenim instructi dicuntur, sive subjacentes castigationi, et liberum ad Christum habentes arbitrium: 106.0051D| quia principium sanctitatis est Dominum Christum Dei Filium confiteri, secundum quod scriptum est: Corde creditur ad justitiam, opere autem confessio fit ad salutem. Confitentium etenim locus est, qui ad Dei gratiam festinantes aliquid amplius, quam fuerunt, esse desiderant. Qui ideo competentes dicuntur, id est, poscentes Dei gratiam; ut, priusquam accipiant battesimo, serviant Domino per fidem; et post acceptam fidem Dei dona non perdant, aut irritam faciant gratiam ejus, cui servire voluerunt. Sal autem propterea catechumenis in ministerio datur, ut nos simus sicut Dominus in Evangelio dixit: Vos estis sal terrae, id est, condimentum sapientiae Dei; et 106.0052B| sicut in eadem actione dicit Accipe salem sapientiae propitiatus tibi in vitam aeternam; quia quod per sacerdotum ministeria agitur, a Domino sanctificatur, et fit accipientibus perfecta medicina, permanens in visceribus eorum. Deinde exorcizantur et exsufflantur, ut spiritus ab eis immundus abjiciatur. Non enim creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato naseuntur; ut tunc vere appareat, secundum quod scriptum est, quod princeps hujus mundi mittatur foras, et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur in possessione translata victoris. Scrutinium namque est inquisitio vel investigatio, quia opera diaboli et ejus pompae, quae primum hominem in paradiso per pravam suggestionem 106.0052C| Dei separaverant, et vas illud ex limo terrae formatum et animatum veneno suae malitiae infecerant, per ora sacerdotum et manus impositionem scrutiniatum atque purgatum, et ejectum exinde spiritum immundum, ex omni parte signatum oleo sanctificato, ad benedictionis gratiam revocatum, et vas fiat Domini , et templum efficiatur Spiritus sancti, sicut dicit Apostolus: Erit vas in honore sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.

III. Abrenuntiare vero est respuere atque renuere, id est, gentilitatis errore et simulacrorum cultura derelicta, colere Deum Patrem omnipotentem, et Jesum Christum Filium ejus, et Spiritum sanctum, exspolians se veterem hominem cum actibus suis, ut 106.0052D| ait Apostolus, et induitur novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Post haec vero ingressi fontem battezzatis, sub trina mersione battezzati in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; deinde translati ad gremium matris Ecclesiae per lavacrum regenerationis, adoptis filii effecti, scripti in libro vitae Christi Domini nostri, a cujus sancto nomine chrisma nomen accepit, peruncti etiam hujus sacrae unctionis chrisma salutis, id est, sancti Spiritus largissima infusione in Christo Jesu, Domino nostro in vitam aeternam, regenerati quoque Jesum ducem sequentes, et loti in sanguine Agni, albis induti, id est, nuptiales vestes ad mensam 106.0053A| coelestis regni, ad illam veram repromissionis terram, sacro velamine fidei tecti, accepturi coronas perveniunt.

IV. Symbolum autem plurimis ex causis appellatum est. Ratio igitur symboli hujus omni brevitate connexa est: cujus quidem pauca sunt verba, sed magna mysteria. Hic Dei Patris, et Filii, et aequalis pronuntiatur potestas; hic Unigenitus Dei de Maria virgine et Spiritu sancto secundum carnem natus ostenditur; hic ejusdem crucifixio, et sepultura, ac die tertia resurrezione praedicatur; hic ascensio super coelos, et concessio in dextera paternae majestatis agnoscitur, 106.0053B| venturusque ad judicandos vivos et mortuos declaratur, hic Spiritus sanctus in eadem, qua Pater et Filius, deitate, indiscretus accipitur; hic postremum Ecclesiae vocatio, peccatorum remissio, et carnis resurrectio, ac vita aeterna praedicatur.

v. De corpore vero et sanguine Domini nostri Jesu Christi nihil aliud quam ipse Dominus in Evangelio dignatus est dicere: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi; et: Qui manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum, et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Caro enim mea, inquit, vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Hoc ergo est illam carnem manducare, et illum bibere sanguinem, in Christo manere 106.0053C| per fidem, et manentem illum in se habere per 106.0054A| grazie; quia quod offertur a plurimis, unum Christi corpus sancti Spiritus infusione perficitur; et accipientes singuli corpus, et sanguinem Domini nostri Jesu Christi, fit eis remissio omnium peccatorum.

VI. Haec omnia in chartis bibliothecae vestrae non dubium scripta esse noscuntur; sed melius credimus, quod in scrinio sacratissimi pectoris vestri, seu in tabulis spiritalibus cordis vestri, qui manu Dei regitur, plenius sacratiusque credimus retineri. Scimus etiam et peritissimos viros coram serenitate vultus vestri assistere, et a vestra saluberrima imbutos doctrina, qui huc plenissime retinere noscuntur. Nos vero tenemus, praedicamus et docemus, secundum quod Deo inspirante, et illius gratia praeveniente, juxta quod vires intelligentiae nostrae suppetunt, 106.0054B| quod praedicaverunt apostoli, annuntiaverunt evangelistae, et etiam, quod in sacris paginis, canonum bene digesta sanctorum Patrum legimus regula, nec non et sanctae sedis apostolicae venerabilium Romanae Ecclesiae catholicorum pontificum decreta purissima fidei sinceritate sequimur sacratissima documenta. Suo praelibatis, optamus imperialem excellentiam vestram semper incolumem permanere; optamus longo in tempore jucundam ac tranquillam praesentem agere vitam; optamus aeternae gaudia vitae sine fine cum sanctis omnibus possidere. Pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et 106.0054C| regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. (nessun apparato)