Epistola ad Bernardum Viennensem

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Bernardum Viennensem
IX saeculo

editio: Migne 1831
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 105


EugIi.EpAdBeV 105 Eugenius II Parisiis J. P. Migne 1831 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola ad Bernardum Viennensem

Eugenius episcopus servus servorum Dei, reverendissimo fratri Bernardo archiepiscopo Viennensi.

Congaudeo valde, quia, licet in aliquibus detentus, tamen pro magno apostoli Petri amore nostroque litterae vestrae sanctitatis nobis redditae sunt: per quas mire cognovimus qualem erga nos exercere charitatem desideratis. Unde immemor nostri fore non debet, quia tuae dilectionis affectus in visceribus nostris resedit. Et ideo quocunque loco fueris profectus, ad rem ecclesiae tuae peragendam, optamus ut clavigeri te Petri dextera circumtegat atque gubernet. De causa, frater charissime, quam nobis per vestras syllabas intimare curastis, hoc exinde scire vos volumus, quia quantum potuimus recursu lectionis illam in scriniis nostris investigamus; et quidquid post auctoritatem Romanam, in Justiniana etiam lege comperimus, tuae sanctitati per nostros apices intimamus. In cap. 511 ejusdem legis ita invenimus. Ut descriptio [ Pro praescriptio. Hard. ] XL annorum, venerabilibus locis competenter aptetur; neque XX, vel etiam XXX annorum praescriptio religionis domibus apponatur, sed sola XL annorum curricula, non solum in legatis et rebus exterioribus, sed etiam in haereditatibus sacris valeat. Ex quo per auctoritatis nostrae seriem quam vestrae dirigimus charitati, ut si causa ita est quemadmodum vestra nobis denuntiavit epistola, vestrae ecclesiae eam concessam non dubitetis: similiter vestrum plane privilegium vobis redintegratum, quod praedecessores nostri vestrae sedi concesserunt, cognoscatis. Neque enim aliud nos velle debemus, quam quod illi irrefragabilibus regulis firmaverunt. Deus omnipotens vestrum semper et ecclesiae vestrae ab hostibus honorem custodiat. Scriptum per manum Agathonis, notarii et scriniarii, in mense Julio, indict. 15. Bene valete.

Data VIII Idus Julii per manum Georgii bibliothecarii sanctae sedis apostolicae, imperante domno piissimo augusto Ludovico imperii ejus anno 4.