Epistola ad Bartholomeum

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Bartholomeum
de quorumdam inclusione signorum
Saeculo IX

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104

Epistola ad Bartholomeum de quorumdam inclusione signorum (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

Epistola ad Bartholomeum de quorumdam inclusione signorum (0179A)

I. Reverendissimo ac dilectissimo domino et fratri Bartholomaeo episcopo, Agobardus, Hildigisus et Florus, in Domino Jesu Christo sempiternam salutem. Cognovimus sollicitam esse prudentiam vestram, quonam modo accipi debeat illud quod in quodam loco coeperunt fieri quaedam percussiones, ita ut caderent quidam, modo epilepticorum, vel eorum quos vulgus daemoniacos putat, vel nominat. Quod et quidam venerandus frater significavit nobis; maxime in quadam ecclesia ubi cujusdam sancti corpus veneratur, nomine Firmini. Et nunc per vos comperimus adhuc etiam alio genere fieri, ut videantur et sentiantur in corporibus hominum stigmata exustionis, quasi si sulphur arsisse in locis illis contigisset: nec tamen mori aliquem ex his (0179B)dictum est nobis, nec quemquam alia ante infirmitate languentem curari. Quae videntes utriusque sexus et diversae aetatis homines, offerunt in loco, aut, sicut dicitis, locis. Jam enim et in aliis fieri videntur quaedam donaria quae unusquisque potest, aut in auro et argento, vel pecoribus, aut in quibuscunque speciebus, nullius exhortatione, nulla ratione admoniti, sed irrationabili terrore perterriti: quod nobis multum stulte fieri videtur; cum nulla signa sanitatum, nulla spes propitiationis ibidem demonstrentur: propter quod facilius adverti poterat qua esset cautela custodiendum. Et certe sicut verissimum (0180A)est quod istae percussiones esse non possunt nisi Deo permittente, ita certissimum nulla alia virtute ministrante, nisi angelo percutiente. Quisnam ita stultus est qui nesciat, et visibiliter et invisibiliter omnipotentem Deum flagellare homines ad eruditionem et conversionem; non solum per homines, sed etiam per bestias, et per minutissima et vilissima quaeque animantia? nec tantum per ignitos serpentes, sed et per ranas et muscas, et sciniphas, et locustas: nec tantum per animantia, sed per et inanimata, sicut per grandinem, per flumina, per pluvias, per siccitates. Novit utique prudentia vestra unde loquamur, auctore sancta Scriptura. Sed et si dixerimus leones, crabrones, brucum, erucam, aeruginem, devorationem, id est, maledictionem, (0180B)(quo uno nomine multa intelligi possunt) eadem auctore erit. Si autem et addiderimus ursos, lupos, sues et cervos silvestres, licet facile de Scripturis monstrari non possit, exempla tamen non deerunt.

II. Quamvis exustiones istae, super quibus movemini, non multum distent a vesicis turgentibus, vel, sicut alia editio dicit, feruvris Aegyptiis illatis, et illis percussionibus quas Philisthaeis irrogatas Samuelis volumen nominatim demonstrat, et ex talibus prominentibus. In quibus omnibus quae enumerata utique sunt, quis est qui ignorare permittatur, quomodo agere patientes aut audientes debeant, et (0181A)videntes, cum unus sit omnium Dominus, qui flagellat et medetur, percutit et sanat, ducit ad inferos, et reducit? De quo beatus Job confitebatur dicens: Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me, cum certe eadem Scriptura dicat: Percussit eum Satan ulcere pessimo. Sed licet percussor percusserit, percussorem tamen habens in potestate tetigisse dicitur, non solum in corpore, verum etiam in amissione rerum; sicut idem iterum ait: Dominus dedit, Dominus abstulit, cum Dominus dixerit ipsi diabolo: Ecce quae habet universa, in manu tua sunt. Sed quia hanc percussor potestatem habere nunquam potest, nisi acceperit ab eo in cujus et ipse potestate est; propterea ipsi tribuenda est potestas qui dat et retinet, (0181B)permittit et cohibet. Talibus exemplis plenae sunt Scripturae, sicut et illud quod legitur de Saule, quod spiritus malus arripuerit eum. In quibus verbis admirabiliter ostendit Scriptura divina et potestatem Domino tribuendam esse, et malitiam diabolo: quam utique non accipit, sed a semetipso habet: quod autem non habet accipit, id est, potestatem.

III. Sed de his non necesse habemus scribere vobis, quoniam habetis multa sublimium doctorum sublimiter dicta. Tamen duo videntur nobis genera vobis significanda, quae nobis et vobis pariter quaerenda putamus. Et unum quidem illud est, quod utrum correptio, an infirmitas, vel potius virtus dicenda sit, nescimus. Hoc tantum in eadem re nos scire putamus, quod nullius adversariae potestatis (0181C)ministerio geratur; sicut est de beato Zacharia sacerdote incedente in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela; qui quoniam incredulus fuit promissionis ei factae a Gabriele archangelo, silentio mulctatus est. Quod et vir desideriorum beatus Daniel fatetur, dicens: Domine, in visione tua dissolutae sunt compages meae: unde se dicit postea languisse per dies plurimos. Et beatus Jacob luctans cum angelo, claudus effectus est.

IV. Neque hoc dicimus quasi diabolus in sanctos nulla accepta potestate operetur correptiones, cum Apostolus aperte dicat datum sibi stimulum carnis, angelum Satanae; sed quia hae tales excipi possunt a caeteris percussionibus, etiam ab illa qua Maria (0181D)soror Moysi et Aaron et Osias rex percussi sunt lepra; illa propter peccatum detractionis, ille propter superbiam praesumptionis. Si vero in his, utrum solo Dei nutu, an ministerio angelorum bonorum seu malorum, gesta sint, dubitatur; nescimus utrum ita dubitari possit de Nadab et Abiu, de quibus scriptum est quod egressus ignis a Domino interfecit eos. Cui rei simile videtur de Oza, qui arcam Domini sustentare praesumens, percussus a Domino legitur, et occisus.

V. Sed quia judicia Domini semper justa, frequenter occulta sunt, occultiora adhuc nobis videntur in morte Bethsamitarum: ubi exceptis LXX viris, qui forsitan aut sacrificare aut arcam Domini manibus (0182A)tractare conati sunt, quinquaginta millia plebis percussi dicuntur a Domino, qui nihil horum fecisse credendi sunt: qui tamen etsi ministerio angeli percutientis interfecti sunt, recte dicuntur a Domino percussi, secundum regulam superius ostensam.

VI. Forsitan similiter dubitet aliquis de duobus quinquagenariis cum quinquagenis suis ad Eliam missis, utrum ministerio angelico sint occisi. Propter quod Scriptura dicit ignem descendisse de coelo, et devorasse eos. Sed attendat pari modo de beati Job ovibus dictum: Ignis Dei cecidit de coelo, et tactas oves puerosque consumpsit: cum nemo dubitet hoc ministerio Satanae factum.

VII. Alteram vero genus est, quo in quosdam homines (0182B)praevalere videtur diabolus, non tam ad percutiendum quam ad illudendum; de quibus multos audivimus et cognovimus a daemonibus, lapidibus et, fustibus caesos, et in nullo laesos; aliquos tamen et illusos et laesos: in quibus nulla alia causa videtur qua id fiat, nisi aut inanitas fidei, aut delectatio vanitatis: cujus rei exempla facile de Scripturis proferre non possumus: sed tamen nullus pene hominum est qui talia non audierit, vel viderit; cum plerique vano terrore aut vana admiratione attoniti, inanescunt sensu et virtute animi. Novit enim diabolus, ut ait beatus Leo (Serm. 7 in Nativ. Dom.), quem moerore dejiciat, quem fallat gaudio, quem metu opprimat, quem admiratione seducat. Unde et Apostolus monet: Cui resistite fortes in fide. Qui (0182C)semper nocendi cupidus est, et cum id se ostendit quod est, et cum se transfigurat in angelum lucis, et veluti quaedam sanitatum signa demonstrat. Cui utique in utroque vere resistendum est, ut nec vanos terrores formidemus, nec vanis miraculis delectemur.

VIII. Haec de duobus quibusdam generibus interposuimus; unum, ubi nihil admixtionis habet ministerium diaboli, sicut de beato Zacharia et Daniele ac Job diximus; alterum, ubi infirmitas fidei, et inanitas rationis, sive exiguitas sensus, in causa est. Libet autem hic adjungere illa magna et horribilia quae Dominus fieri voluit ad eruditionem fidelium: in quibus docemur etiam diabolum rebellem luminis Deo servire, et ministrum esse divinae (0182D)operationis, cum per illum non solum malis, sed et bonis flagella et tribulationes admoventur. Quod enim percussiones impiis et infidelibus per malos angelos, irrogentur, Psalmista de plagis, quibus Aegyptus percussa est, loquens, aperte declarat, dicens: Misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos (Psal. LXXVII, 49). In libro quoque Ecclesiastici legitur (XXXIX, 33): Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua. Unde et in libro Tobiae (III, 8) de Sara filia Raguelis legitur quod tradita fuerat septem viris, et daemonium nomine Asmodaeus occiderat eos, mox ut ingressi fuissent ad eam. De rege (0183A)autem impio Achaz in libro Paralipomenon Scriptura testatur, dicens: Ipse per se rex Achaz immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit: Dii regum Syriae auxiliantur eis; quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi: cum e contrario ipsi fuerint ruina ejus, et universo Israeli. Qui sint autem dii gentium, ostendit Psalmista, cum dicit: Omnes dii gentium daemonia. Apostolus quoque ad Corinthios in Epistola prima: Quae immolant, inquit, gentes, daemoniis immolant, et non Deo.

IX. Quod autem etiam impii et fideles malignis interdum tradantur spiritibus ad percutiendum, historia beati Job luce clarius manifestat: ubi et expeditio Satanae et Dei permissio aperte describitur, et ad extremum, post damna rerum, post funera filiorum, (0183B)cum os illius et carnem Dei manu tangi expostulasset, et Dominus permitteret, dicens: Ecce in manu tua est: verumtamen animam illius serva, dictum de eo est: Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem ejus (Job II, 7). Infirmitates quoque et languores, quibus pii vel impii multo tempore affliguntur, per malos angelos inrogari Dominus ostendit in Evangelio: qui cum de muliere, quam spiritum infirmitatis habentem ipse sanaverat, Archisynagogo calumnianti responderet, adjecit post aliqua: Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce octodecim annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? Hinc est quod beatus Petrus in Actibus apostolorum, cum de mirabilibus (0183C)Domini loqueretur, ait de eo: Qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. Paulus quoque apostolus Philetum et Hermogenem dicit se tradidisse Satanae, ut discerent non blasphemare. De eo autem qui uxorem patris sui habebat, Corinthiis ita loquitur: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini Jesu, tradere hujusmodi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu. Hinc de seipso quod jam commemoravimus ait: Et ne magnitudo revelationum (0184A)extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet.


X. Terrores etiam tribulationum per daemones fieri in libro Sapientiae legimus: ubi cum narraret Scriptura de percussionibus Aegypti, quas per malos angelos immissas Psalmista demonstrat, ait inter alia: Neque enim quae continebat illos spelunca, sine timore custodiebat: quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personae tristes apparentes, pavorem illis praestabant (Sap. XVII, 4). Unde et Propheta protectionem Dei viro justo promittit, dicens: Scuto circumdabit te veritas ejus. Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Has itaque adversarias potestates a Deo exspectare (0184B)et desiderare potestatem feriendi et nocendi et Dominus demonstrat in Evangelio, ubi ait discipulis suis. Hac nocte Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Et Psalmista, cum dicit: In ipsa, jd est, in nocte, pertransibunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi; et multis aliis locis divinae Scripturae.

XI. Et cum, sicut supra diximus, non semper nec in omnibus diabolus accipiat potestatem, semper tamen habet in omnibus et per omnia omnimodam nocendi voluntatem, maxime in illos inhiat quibus, ut dictum est, praevalere se posse videt, eo quod sint exiguae fidei et vacui pondere rationis. Et inde est quod pueros, ac puellas, et hebetes quosque dejicere videtur, et maculis exustionis notare. Quod (0184C)utique fidelis quisque, et ratione praeditus, cum videt, aut audit, cor ad solius Dei timorem levat, qui non permittit nos tentari supra id quod ferre possumus. Sicut faciendum est etiam, cum bestiarum dentibus aut undecunque vel ubicunque flagellamur, vel alios flagellari conspicimus.

XII. Quod vero illi de quibus nobis innotuistis, ad easdem ecclesias in quibus percutiuntur concurrunt, et quidquid possunt, donant; nos credimus omnino quod terroribus decepti hoc faciant, perdito consilio meliore. Melius enim facerent, si sua pauperibus et hospitibus erogarent, et ad presbyteros Ecclesiae currerent, ungendi oleo, secundum praeceptum (0185A)evangelicum et apostolicum, cum jejuniis et orationibus; quibus sociari debet eleemosyna. Nam si essent signa sanitatum, quae Deo largiente per merita sanctorum concessa viderentur, concursus ad eadem loca consequens esset; et si aliquid oblationum ibi daretur more ecclesiastico, et secundum dispositionem Patrum, esset utique fructuosum ipso usu misericordiae. Nunc autem quia cupiditati quorumdam et avaritiae famulantur, non exinde honoratur Deus, nec pauperibus succurritur. Hanc enim rem si secundum voluntatem Dei agerent, juxta quod per omnes sanctas Scripturas eam Deus hominibus voluit indicari; scirent utique quam sublimiter et admirabiliter hujus rei semitam Dominus demonstrare dignatus sit per Michaeam prophetam (0186A)dicentem: Nunquid offeram Deo holocautomata et vitulos anniculos? Nunquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Nunquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae? Et cum in his omnibus negetur, subinfertur illico in quibus Dominus placari possit, cum dicit: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te. Utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Sicut enim reprehensibile est rem pauperum non pauperibus distribuere; sic infructuosum, si ea quae deberent Ecclesiae debitam reverentiam exhibentibus, erogari, cupiditatis aestu anhelantibus, vel avare servanda vel abutenda prodige conferantur.