Migne Patrologia Latina Tomus 10
HilPic.EpAdAb 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola ad Abram
Dilectissimae filiae Abrae Hilarius in Domino salutem. 1. Abra patris absentiam dolet. --Accepi litteras tuas, in quibus intelligo desiderantem te mei esse: et certum ( Mss. certe) ita habeo. Sentio enim quantum praesentia horum qui amantur optabilis sit. Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impium esse erga te existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi et profectionem meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sed utiliter deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est, et unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimam vivere.
2. Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiae conquirat. --Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem, habentem margaritam et vestem inaestimabilis pretii: quam si quis ab eo posset mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvus fieret. Ad hunc his auditis profectus sum: ad quem cum per multas et longas et difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adest enim tam pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeat consistere. Qui ubi me procidisse vidit, interrogari me jussit quid vellem, et quid rogarem: et ego respondi, audisse me de veste sua et margarita, et ob id venisse; et si eam mihi dignaretur praestare, esse mihi filiam quam vehementer diligerem, cui hanc vestem atque margaritam quaererem. Et inter haec prostratus in faciem fleo plurimum, et noctibus ac diebus ingemiscens, rogo uti audire dignaretur precem meam. 3. Vestis haec et margarita quanti facienda. --Post quae, quia bonus est juvenis et melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hanc vestem atque hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiae tuae concedam? Et ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et fide credidi: et scio quia optimae sunt, et salus vera est hac veste uti, et hac margarita ornari. Et statim ministris suis praecepit, ut mihi et vestem hanc et margaritam ostenderent: et confestim ita fit. Ac vestem primo vidi: vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid non sericum secundum subtilitatem ejus spartum erat? Numquid candori ejus nives comparatae non nigrescebant? Numquid aurum juxta fulgorem ejus non lividatur? Ipsa enim multicolor, et nihil prorsus comparatum ei poterat aequari. Post quam vidi margaritam: qua visa statim concidi. Non enim potuerunt oculi mei sustinere tantum ejus colorem. Nam nec coeli, nec lucis, nec maris, nec terrae species pulcritudini ejus poterat comparari. 4. Utriusque commoda et dotes. --Et cum prostratus jacerem, ait mihi quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonum patrem esse, et hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuam desiderare: sed ut magis desideres, ostendo tibi quid adhuc haec vestis atque margarita boni habeat. Vestis haec numquam tineis comeditur, non usu atteritur, non sorde inficitur, non vi scinditur, non damno amittitur: sed semper talis qualis est permanet. Margaritae vero haec virtus est, ut si quis eam induerit, non aegrotet, non senescat, non moriatur. Nihil omnino in se habet, quod sit noxium corpori: sed utenti ea nihil accidit, quod aut mortem afferat, aut aetatem demutet, aut impediat sanitatem. Quod ubi audivi, filia, exanimari magis desiderio margaritae et vestis istius coepi: et sicut prostratus jacebam, indeficienti fletu et intenta oratione juvenem precari coepi, dicens: Domine sancte, miserere preci meae, et miserere sollicitudini et vitae meae. Si enim hanc vestem mihi et margaritam non concedis, miser futurus sum, filiamque meam viventem perditurus: ego propter hanc vestem et margaritam peregrinari volo. Scis, Domine, quia tibi non mentior. 527 5. Hilarii filiae promittuntur, modo vana ornamenta abjiciat. --Post quam vocem meam audivit, jubet me levare; et ait mihi, moverunt me preces et lacrymae tuae, et bene est quod hoc credidisti. Et quia dixisti, te pro hac margarita ipsam vitam tuam velle impendere, non possum eam tibi negare: sed scire debes propositum et voluntatem meam. Vestis, quam ego dedero, talis est, ut si quis voluerit veste alia colorata et serica et aurata uti, vestem meam capere non possit. Sed illi dabo eam, quae contenta sit, non serico habitu, sed nativis coloribus et insumptuoso textu vestiri: ita ut propter consuetudinem, purpuramperangustam vestis habeat: non etiam purpura ipsa diffundatur in vestem. Margarita vero, quam a me petis, naturae ejus est, ut habere eam nemo possit, qui margaritam aliam habuerit: quia aliae margaritae aut de terra aut de mari sunt; mea autem, ut ipse tu vides, speciosa et pretiosa est, incomparabilis et coelestis est, nec dignatur ibi esse ubi aliae sunt. Non enim rebus meis convenit cum rebus hominis: quia qui veste mea et margarita utitur, in aeternum sanus est; non febre exardescit, non vulneri patet, non annis demutatur, non morte dissolvitur; aequalis enim semper et aeternus est. Ego tamen hanc vestem et hanc margaritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiae tuae perferas. Sed prius scire debes quid velit filia tua. Si se hujus vestis et margaritae meae dignam faciat, id est, si vestes sericas et auratas et infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit; tunc haec quae me rogas tibi praestabo. 6. Filiam hortatur ut modestis utatur vestibus. --Post quam vocem, filia, laetus exsurgo, et secretum hoc habens, hanc ad te epistolam feci: rogans te per multas lacrymas meas, ut te huic vesti et margaritae reserves, neque miserum senem tali damno tuo facias, si hanc vestem et hanc margaritam 528 non habueris. Testor autem tibi, filia, Deum coeli et terrae, quia nihil hac veste atque hac margarita pretiosius est; et tui juris est, ut hanc habeas. Tu modo, si quando tibi vestis alia afferatur, vel serica, vel infecta, vel deaurata, dicito ei qui tibi offert: Ego vestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quaerit, quam non possum habere si hanc habuero. Sufficit mihi lana ovis meae, sufficit mihi color quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus: caeterum vestem illam desidero, quae dicitur non absumi, non atteri, non scindi. At vero si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo, aut digito coaptanda, dices ita, Non mihi impedimento sint istae inutiles et sordidae margaritae: sed exspecto illam pretiosissimam, pulcherrimam et utilissimam. Credo patri meo, quia et ille ei, qui hanc spopondit sibi, credidit, propter quam mihi significavit se etiam mori velle: hanc exspecto, hanc desidero, quae mihi praestabit salutem et aeternitatem. 7. Filiae exspectat rescriptum. Hymnus matutinus et serotinus. Abrae mater. --Ergo, filia, subveni sollicitudini meae, et hanc epistolam meam semper lege, et huic vesti et margaritae te reserva. Et ipsa tu mihi, nullum interrogans, quibuslibet potes litteris rescribe, utrum vesti huic et margaritae te reserves, ut sciam quid juveni illi respondeam: et ut si illam desideras, si exspectas, laetus possim ad te reditum cogitare. Cum autem mihi rescripseris, tunc tibi et ego quis sit hic juvenis, et qualis sit, et quid velit, et quid promittat, et quid possit, indicabo. Interim tibi hymnum matutinum et serotinum misi, ut memor mei semper sis. Tu vero si minus per aetatem hymnum et epistolam intellexeris, interroga matrem tuam, quae optat ut te moribus suis genuerit Deo. Deus qui te genuit, hic et in aeternum custodiat opto, filia desideratissima.