Migne Patrologia Latina Tomus 87
Epistola VI (Theodorus I), J. P. Migne
cc_id: cps_2.TheI.EpiVi, cc_idno: 8303
Epistola VI
p. 0099B| Theodorus, episcopus servus servorum Dei, vener. Bobuleno presbytero et abbati vener. monasterii beati Petri apostolorum principis, e Bobio constituto, ejusque congregrationi in perpetuum.
¶
Quanquam priscae regulae decreta nos doceant, quae oportet perenniter custodiri, et Patrum constituta indiminuta servari, attamen, et nos supra hoc regulariter decernentes vota supplicum, et maxime orthodoxa fide fulgentium, justo in omnibus debent effectui mancipari, quatenus eorum pia devotio apostolicis inviolata permaneat institutis, atque decretis. Dum igitur excellent filius noster Rotharis rex, et gloriosissima filia nostra Gundiberga, regina gentis Longobardorum, pia et religiosa devotione prospicui, nos scriptis postulasse noscuntur, ut apostolicae p. 0099C| sedis privilegium monasterio beatissimorum Petri et Pauli, in loco qui dicitur e Bobio constituto, in quo vir vener. Columbanus, ex partibus Hiberniae, in quibus ortus fuerat, sanctis studiis fervens, cum largitate regia in regno gentis Longobardorum, postquam alia fundavit monasteria, accedens, monasterium construxisse perhibetur. Ubi non parvam congregationem monachorum instituens etiam se cum eis paribus piae devotionis studiis mancipavit. In quo nunc vir vener. Bobulenus presbyter, et abbas una cum centum quinquaginta monachis conversari videtur, et in Dei laudibus, uno regulae Spiritu superna inspiratione commotus, ad laudem omnipotentis Dei pium exhibet famulatum, conferre deberemus. In quo monasterio, monachi sub regula sanctae p. 0099D| memoriae Benedicti, vel praedicti reverendissimi Columbani fundatoris loci illius conversari videntur. Pro qua re supplici expetierunt deprecatu, ut privilegium apostolicae sedis nostrae in eodem mirificae sanctitatis monasterio concedere deberemus. Quod salubriter annuentes, necnon etiam quia et charitatis debito provocamur, et apostolicae sedis benignitate ac benevolentia incitamur honorem fratribus exhibere, et specialibus sanctae Romanae Ecclesiae p. 0100B| filiis specialioris praerogativae gratiam elargiri, ut hominibus spectabiliores appareant, et commissas sibi Ecclesias apostolicae dilectionis familiaritate suffulti tutius regant, atque ipsorum subditi majorem eis reverentiam et honorem exhibeant, hoc privilegium, perenni auctoritate servandum, ipsi monasterio et ejus ecclesiae alacriter indulgemus, ut, videlicet, liceat abbati ejusdem vener. loci mitra et aliis pontificalibus uti. Et quia etiam de Beati Petri, et nostrae dilectionis gratia disposuimus ipsum monasterium, et ejus Ecclesiam peramplius honorare, ex apostolicae sedis liberalitate concedimus ut abbas ejusdem monasterii infra sacra mysteria constitutus signaculo sanctae crucis valeat praemuniri. Ita quod ad honorem Dei, et ipsius monasterii, et ejus Ecclesiae p. 0100C| supradicta valeat exercere, sicut a praedecessore nostro apostolicae recordationis Honorio eidem monasterio indultum esse conspicitur. Haec enim nova postulantium, vel indulgentium est auctoritas privilegium largiendi, dum profecto cunctis apostolicae sedis non solum sub ditione nostra constitutis, sed etiam in caeteris longius regionibus postulata semper indulgenda sanxerunt, praesertim in vicinitatem nostram, id est in regno Longobardorum, et praecipue gloriosissimae filiae nostrae Gondibergae reginae, super hoc litteris expetiti postulata concedimus. Interdicentes omnibus episcopis vicinis, vel procul ab ipso monasterio constitutis, nihil usurpare nihilque praesumere contra haec, quae tenor hujus privilegii, et norma decernit, ut, videlicet, episcopus, quem p. 0100D| pater monasterii, vel cuncta congregatio voluerit ad celebrandum missarum solemnia, aut consecrationes presbyterorum seu diaconorum, vel etiam tabularum, in quibus missae debeant celebrari, habeat facundiam in eodem monasterio ingrediendi tantum ad pii opus monasterii. Quo peracto nihil contingens, sed gratis omnia peragens, ad propria mox ingredi non moretur, nihil, sicut diximus, usurpans de rebus monasterii, non de sacris altaribus, non p. 0101A| de paramentis, neque de vasibus, neque de sacris voluminibus, nec quidquam majus, vel exiguum, sed nec concupiscere attentet, quia si privata concupiscere satis est noxium, quanto magis sacra auferre, vel desiderare, et juri suo mancipare Deo est inimicum! Interdicentes etiam episcopo, in cujus parochia esse videtur praedictum monasterium constitutum, ut nihil contra tenorem praesentis decreti pia postulatione indulti, quidquam attentet, neque ullo modo ejus baptismales ecclesias, seu decimas sibi vindicet, nec ipse suique successores praesumant prohibita contingere. Chrisma igitur, vel quidquid ad sacra ministeria pertinet, si a parte monasterii fuerit postulatum, a quibuscunque praeviderit concedimus praesulibus tribuendum; et, ut superius dictum p. 0101B| est, et saepe dicendum est, nullam potestatem habere permittimus episcopos in eodem monasterio neque in rebus, vel in ordinandis personis, sed quod cuncta congregatio elegerit post mortem patris monasterii, ipse debet in eodem monasterio ordinari. Super hoc neque presbyteros, neque diaconos, nec quamlibet personam in eodem monasterio habere ullo modo potestatem immutare quidquam, vel agere. Cognoscentes quod sub apostolica sede, id est, beati Petri apostoli ex praedicti regis, seu reginae consensu, et postulatione, sub quorum defensione esse videtur. Nostrum praesentis privilegium indulta concedere. Rogatus vero episcopus a Patre monasterii vel a cuncta congregatione suam exhibeat praesentiam, non autem petitus, ad secreta monasterii p. 0101C| accedere non praesumat, ne quietam monachorum vitam, qui solitariam propter Deum studia peragere decreverunt, frequens sacerdotum insolentia irrumpat, ut in Dei laudibus conversantes, pro incolumitate sanctae sedis apostolicae nostrae, et pro excellentissimis regibus pia postulatione poscentibus assidue Dominum deprecare non cessent. Si autem, p. 0102A| quod non optamus, monachi in eodem monasterio constituti, tepidi in Dei amore, et in institutis Patrum torpentes, quandoque conspiciantur existere, secundum regulam ab abbate, id est a patre monasterii, corrigi debeant. Si autem, et ipse abbas in ignavia aliqua contra instituta Patrum, et regulae tenorem fuerit deprehensus, et in aliquam sinistram partem inclinatus, a sede apostolica, sub cujus constitutis consistit, corrigatur. Nec enim cuidam episcopo damus licentiam sub obtemptu reprehensionis aliquam in suprascripto monasterio suam extendere potestatem, sed ejus capiti, id est, apostolicae sedi, si certo zelo Dei et instinctu pietatis innititur, suis epistolis debebit suggerere, ut quid pontifici Romanae sedis apostolicae placuerit juxta suam prudentiam p. 0102B| praevideat respondendum. Quo facto tunc irreprehensibiliores videntur existere, constituta sedis apostolicae inviolabiliter custodiendo si studuerit, quae contra hunc tenorem agi perspexerit fideliter nuntiare, et non semetipsos, et in eorum machinatione quandoque emergere: quod si quidam calliditate aliqua, vel avaritiae instigatione, quidquam de prohibitis praesumpserit attentandum, et contra superius decreta quoquomodo obviandum, primum quidem sui ordinis gradu et dignitate privabitur, et ex beati Petri apostoli auctoritate, qui ligandi solvendique in coelo et in terra meruit potestatem, sit a participatione Dom. nostri Jesu Christi corpor. et sanguinis immunis, ac nostro consortio seclusus, et etiam excellentissimi, qui pro tempore fuerit, regis, p. 0102C| nihilominus submovendus, quatenus, et quae statuta sunt perpetua possint definitione manere, et temeratores praesentis decreti de sua temeritate poenis multiplicibus subjacere. Bene valete.
Dat. IV Nonas Maii imperii D. piissimi Augusti, Constantini anno 2, consulatus 1, ind. 1.
Quotation analysis