Epistola Petri II (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola Petri II
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 29

HieStr.EpPeIi 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola Petri II

[ Cap. I.] Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri: quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam, et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria et virtute, per quem maxima et pretiosa nobis promissa donavit; ut per haec efficiamini divinae consortes naturae; fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem. Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis charitatem. Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos, nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione. Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. Quapropter, fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis; haec enim facientes, non peccabitis aliquando. Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate. Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitionem: certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi. Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. Non enim doctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam; sed speculatores facti illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. Et hanc vocem nos audivimus de coelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: hoc primum intelligentes, quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit. Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.

[ Cap. II.] Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo; sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducentes sectas perditionis, et eum, qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur: et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat; et perditio eorum non dormitat. Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari. Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noe justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: aspectu enim, et auditu justus erat: habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos: magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes: ubi angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversum se exsecrabile judicium. Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes, in corruptione sua peribunt, percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias: coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum, oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii; derelinquentes rectam viam, erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit: correptionem vero habuit suae vesaniae, subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam. Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur. Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionis: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur: facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et: Sus lota in volutabro luti.

[ Cap. III.] Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: ut memores sitis eorum, quae praedixi, verborum a sanctis prophetis, et apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris. Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae. Latet enim eos hoc volentes, quod coeli erant prius, et terra, de aqua et per aquam consistens Dei verbo: per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit. Coeli autem qui nunc sunt, et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissionem suam sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini, ut fur: in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem, et quae in ipsa sunt opera, exurentur. Cum igitur haec omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent! Novos vero coelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace. Et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi patientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis, loquens in eis de his: in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et caeteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Vos igitur, fratres, praescientes custodite: ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate. Crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria, et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.

Explicit Epistola B. Petri apostoli II.