Epistola Pauli ad Titum (Hieronymus)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola Pauli ad Titum
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 29


HieStr.EpPaAdT5 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola Pauli ad Titum

[ Cap. I.] Paulus servus Dei, apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est. In spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia: manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei: Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores, maxime qui de circumcisione sunt: quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia. Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses, semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, non intendentes Judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi.

[ Cap. II.] Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam. Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes: ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant, prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei. Juvenes similiter hortare ut sobrii sint. In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, et in gravitate, verbum sanum, irreprehensibile: ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus. Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.

[ Cap. III.] Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum: ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem viae aeternae. Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare, ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus. Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita, sunt enim inutiles, et vanae. Haereticum hominem, post unam et secundam correptionem devita: sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hyemare. Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit. Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.

Explicit Epistola B. Pauli apostoli ad Titum.