Migne Patrologia Latina Tomus 29
HieStr.EpPaAdG 29 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola Pauli ad Galatas
[ Cap. I.] Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis; et qui mecum sunt omnes fratres, Ecclesiis Galatiae. Gratia vobis et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo, qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri, cui est gloria in saecula saeculorum: Amen. Miror quod sic tam cito transferimini, ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi, in aliud Evangelium: quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi. Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Modo enim hominibus suadeo, an Deo? An quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem: neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi. Audistis enim conversationem aliquando in Judaismo quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam, et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum. Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus: continuo non acquievi carni et sanguini. Neque veni Jerosolymam ad antecessores meos apostolos: sed abii in Arabiam: et iterum reversus sum Damascum: deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim. Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini. Quae autem scribo vobis: ecce coram Deo, quia non mentior. Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo: tantum autem auditum habebant: Quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat: et in me clarificabant Deum.
[ Cap. II.] Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito. Ascendi autem secundum revelationem: et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse: ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem. Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi. Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent. Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos: ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest: Deus personam hominis non accipit): mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt. Sed econtra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis (qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes): et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae, societatis: ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem: tantum ut pauperum memores essemus: quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere. Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat: cum autem venisset, subtrahebat et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant. Et simulationi ejus consenserunt caeteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus: Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice: quomodo gentes cogis judaizare? Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores. Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi: et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis: propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro. Quod si quaerentes justificari in Christo inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit. Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico: praevaricatorem me constituo. Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci. Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
[ Cap. III.] O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus? Hoc solum a vobis volo discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini? Tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei? Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Cognoscite [ Ms. cognoscitis] ergo, quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura, quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: Quia benedicentur in te omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim: Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro Legis, ut faciat ea. Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est: quia justus ex fide vivit. Lex autem non est ex fide, sed: Qui fecerit ea, vivet in illis. Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno, ut gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem. Fratres (secundum hominem dico), tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione [ Ms. repromissione]. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur lex? Propter transgressiones posita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est: Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset [ Ms. possit] vivificare, vere ex lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi, in eam fidem quae revelanda erat. Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu. Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. Si autem vos Christi: ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.
[ Cap. IV.] Dico autem: Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii [ Ms. add. Dei], misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra [ Ms. nostra], clamantem: Abba, Pater. Itaque jam non est servus, sed filius. Quod si filius: et haeres per Deum. Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis qui natura non sunt dii, serviebatis. Nunc autem cum cognoveritis [ Ms. cognovistis] Deum, immo cogniti sitis a Deo, quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? Dies observatis, et menses, et tempora, et annos. Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis. Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset [ Ms. potuisset], oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo [ Ms. add. ego] inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis. Dicite mihi qui sub lege vultis esse, legem non legistis? Scriptum est enim, quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans: quae est Agar: Sina enim mons est in Arabia, quia conjunctus est ei, quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis. Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est; quae est mater nostra. Scriptum est enim: Laetare, sterilis, quae non paris: erumpe, et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum, qui secundum spiritum: ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae. Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.
[ Cap. V.] State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae. Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus. Nam in Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per charitatem operatur. Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? Persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos. Modicum fermentum totam massam corrumpit. Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc [ Ms. tac. adhuc] praedico: quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. Utinam et abscindantur qui vos conturbant. Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per charitatem Spiritus servite invicem. Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte, ne ab invicem consumamini. Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. Caro enim concupiscit adversus spiritum: spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur: ut non quaecumque vultis, illa faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Manifesta sunt autem opera carnis: quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia: quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Fructus autem Spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
[ Cap. VI.] Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis: considerans te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. Unusquisque enim onus suum portabit. Communicet autem, is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis. Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam. Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. Quicumque enim volunt placere in carne, hi [ Ms. tac. hi] cogunt vos circumcidi: tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. In Christo enim Jesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israel Dei. De caetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu [ Ms. tac. Jesu] in corpore meo porto. Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
Explicit Epistola B. Pauli apostoli ad Galatas.