Epistola LXXXVIII

This is the stable version, checked on 26 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola LXXXVIII
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 55


Epistola LXXXVIII (Leo I), J. P. Migne

Epistola LXXXVIII

(1325A)Leo Romanae Ecclesiae et apostolicae sedis episcopus universis Germaniarum et Galliarum regionum episcopis salutem.

Cum in Dei nomine in Romana Ecclesia synodum episcoporum, sive caeterorum consacerdotum Christique fidelium coadunatam habuissemus, et de ordinationibus illicitis, super quibus crebrior ad nos illarum partium commeantium sermo pervenerat, atque de aliis necessariis ecclesiasticis negotiis tractantes, sacrosque canones relegentes, solerter egissemus, a multis lacrymabili vultu relatum est nobis, quod quidam Germaniarum ac Galliarum urbium episcopi frequenter chorepiscopos, qui juxta (1325B)canones Neocaesarienses, sive secundum aliorum decreta Patrum iidem sunt, qui et presbyteri vel presbyteros destinarent qui absente pontifice altaria erigerent, basilicasque consecrarent. Quod quidem non est mirum id praecepisse viros ecclesiasticae disciplinae ignaros, quod est canonicae regulae contrarium, et statim a saeculari militia in 1271 sacerdotale ministerium delegatos atque promotos. Ergo ne ultra talis a vobis licentia usurpetur, communi sententia statuendum oportuit, scientes quia sicut chorepiscopo vel presbytero illicita consecratio est altaris, ita et constitutio. In divinis enim litteris, praecipiente Domino, solus Moses in tabernaculo Dei erexit altare, solus ipse unxit, qui utique summus sacerdos Dei erat, sicut scriptum est de eo: Moses (1325C)et Aaron in sacerdotibus ejus. Ideoque id quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moses et Aaron tenuerunt, omnino decretum est ut chorepiscopi vel presbyteri, qui filiorum Aaron gestant figuram, arripere non praesumant. Nam quamvis cum episcopis plurima illis ministeriorum communis sit dispensatio, quaedam tamen auctoritate veteris legis, quaedam novae etiam ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum et diaconorum, aut virginum consecratio, sicut constitutio altaris ac benedictio vel unctio. Siquidem nec erigere eis altaria, nec ecclesias vel altaria consecrare licet, nec per impositiones manuum fidelibus baptizandis, vel conversis ex haeresi Paracletum Spiritum sanctum tradere, nec chrisma (1325D)conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, (1327A)nec publice quidem in missa quemquam 1272 poenitentem reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere. Haec enim omnia illicita sunt chorepiscopis, qui ad exemplum et formam septuaginta discipulorum esse noscuntur, vel presbyteris, qui eamdem gestant figuram: quoniam quamquam consecrationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent. Quae omnia solis deberi summis pontificibus auctoritate canonum praecipitur, ut per hoc et discretio graduum et dignitatis fastigium summi pontificis demonstretur. Sed neque coram episcopo licet presbyteris in baptisterium introire, nec praesente antistite infantem tingere aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare, nec eo praesente, nisi illo jubente, sacramentum corporis et (1327B)sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere, vel benedicere aut salutare, nec plebem utique exhortari.