Epistola I ad Thessalonicenses (Anselmus Laudunensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola I ad Thessalonicenses
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola I ad Thessalonicenses

Epistola I ad Thessalonicenses (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0620B

ARGUMENTUM. 114.0615B|

Thessalonicenses sunt Macedones. Hi in Christo Jesu accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, 114.0615C| etiam in persecutione civium suorum. Praeterea, nec receperunt falsos apostolos, nec ea quae a falsis apostolis dicebantur. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab Athenis, per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Silvanus et Timotheus. Nominibus illorum praescribitur salutatio, sed sensus et verba hujus epistolae solius apostoli sunt.

VERS. 2.-- Gratia vobis et pax. De more suo salutationem praemittit, qua praemissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam.

114.0615D| VERS. 3.-- Ante Deum. Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat.

VERS. 5.-- In Spiritu sancto. Quia per me recepistis dona Spiritus, non parce, sed in plenitudine. Quales fuerimus, etc. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit.

CAPUT II.

VERS. 1.-- Quia non. Hoc de illo scitis, quia non fuit in prosperitate saeculari, quae inanis, sed in multa sollicitudine pro adversis: et propterea habuimus fiduciam non in nobis qui fragiles, sed in Domino.

114.0616B| VERS. 2.-- In Philippis. Pressuram quam hic commemorat, passus est propter spiritum pythonem, quem a puella ejecerat.

  114.0616C| VERS. 3.-- Exhortatio. Hic contra pseudoapostolos videtur incipere commemorans de Evangelii veritate, deinde sua inter nos prudenti conversatione. In dolo. Etiam veritas est in dolo quando non pro amore veritatis et utilitate auditorum praedicatur, sed ut gloria vel aliud lucrum acquiratur.

  VERS. 4.-- Non quasi hominibus placentes. Hoc nisi ipse operetur in nobis, vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humanae gloriae amor non sentit, nisi qui ei bellum indixerit: quia si cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur.

  VERS. 5.-- Neque. In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad praesens, 114.0615D| sed in futuro quaerebat, se humilem faciebat, ut Dei praedicatio exaltaretur. In occasione. Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiae. Inde est. Deus testis, qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus.

  VERS. 7.-- Possemus vobis, etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicae autem potestatis debitum vocat onus, propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant. Filios suos. Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione.

  114.0617A| VERS. 12.-- Vocavit, vocatione quae est secundum propositum.

  VERS. 13.-- Ideo. Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.

  VERS. 14.-- Vos enim imitatores, etc. Multa dixit contra pseudo: jam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, hortatur.

  VERS. 16.-- Pervenit. Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excaecentur. Usque in finem. Quia in fine saeculi convertentur Judaei nonnulli.

  114.0617B| Ore, aspectu, etc. Os et aspectus cessabant, quia coram alloqui non poterat Apostolus; sed cor et sollicitudo non quiescit.

  VERS. 18.-- Sed impedivit. Quod Deus impediri permiserit, ad majorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente.

  VERS. 19.-- Quae est, etc. (CHRYS.) Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex aequo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quae a Paulo fuit plantata, et egit radices.

  114.0617C| Aut corona gloriae. Si modo gloria, quid apud verum judicem?

CAPUT III.
  VERS. 2.-- Ad confirmandos vos. Propter hoc ipse venire desideraverat.

  VERS. 6, 7.-- Sicut nos quoque vos: ideo. Quia haec annuntiavit, non pro ejus praesentia, consolati sumus.

  VERS. 9.-- Quam enim gratiarum, etc. Nihil est enim tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitae salutis gentium.

  VERS. 13.-- Sine querela. Ne vos de malis conqueramini, vel ita sitis innocentes, ne quis de vobis possit conqueri, et ut sitis etiam. In sanctitate. Id 114.0617D| est, virtutum consummatione per hoc exsistentes ante Deum, non ad aspectus hominum.

CAPUT IV.
  VERS. 1.-- De caetero. Hactenus patientiam perfectis in sua vel in illorum tribulatione suasit, nunc minoribus de munditia suadet, exhortans eos ad continentiam. Quemadmodum. Audiendo et intelligendo a nobis, id est a me et Silvano. Quomodo vos oporteat ambulare, etc., sic et ambuletis, recte conversando. Et placere Deo. Ille placet Deo, qui fidem rectam quam habet, exsecutione virtutum et perfectae operationis decorat. Sic et ambuletis. Est ordo: rogamus ut ambuletis quemadmodum accepistis. 114.0618A| Ut abundetis magis. Hoc non mutatur in ordinatione litterae.

  VERS. 2.-- Scitis enim quae praecepta. (HIER.) Sanctificatio ab omni incontinentia revocat Christianum, cui incontinenti non expedit sanctum Christi corpus attingere, maxime cum Moyses Judaeos sanctificare volens, populum totum ab omni femina se continere praecepit, ut Dei potiri praesentia mererentur.

  VERS. 4.-- Vas suum. Id est uxorem, possideat dominando ei, et hoc, In sanctificatione, abstinendo in festis a coitu, Honore. Non turpiter abutendo ea.

  VERS. 8.-- Qui etiam dedit, etc. Ad haec peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem 114.0618B| spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas praedicandi et arguendi.

  Rogamus autem vos fratres, etc. Non est praedictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.

  VERS. 11.-- Operam detis. Quasi dicat: Difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos. Et operemini manibus. Opus agendum est, non otiandum: quia et honestum est, et quasi lux ad infideles, et non de iderabitis rem alterius, nedum rogetis vel tollatis.

  114.0618C| VERS. 12.-- Nolumus autem. Post exhortationem de continentia, et post correctionem a curiositate, mortuos resurrecturos confirmat, et per Christi resurrectionem, et sua auctoritate.

  VERS. 13.-- Per Jesum adducet cum eo. Semper euntes, eum sequendo venerunt ad somnum mortis, unde et in alia scribitur Epistola: Nos qui vivimus.

  VERS. 14.-- Eos. Non solum eos qui vivi invenientur, sed et mortuos, de quibus dubitatis. Qui dormierunt. Christum dicit mortuum, fideles dormientes, ut magis credant resurrectionem: Christum mortuum appellat, ut dum audivimus illum mortuum fuisse et resurrexisse, nos quoque speremus resurrecturos 114.0618D| per virtutem divinitatis ejus.

VERS. 15.-- Quoniam ipse Dominus. In propria persona.

In tuba Dei. (ANSELM.) Haec tuba omnes excitabit et inimicos terrebit, suos ad bellum invitabit, ut expugnent adversarios, et effugiant a facie Domini atque mittantur in gehennam. Et iterum sicut tuba quondam in festis convocabat populum Hebraeorum: sic haec tuba convocabit ad solemnitatem aeternae laetitiae populum sanctorum Deo, inquit, jubente et voce archangeli atque tuba Dei sonante. Descendet. Non humilis ut prius, sed jubens voce, vel sui ipsius vel archangeli, vel angelorum qua faciet resurgere mortuos quae dicitur tuba, quia 114.0619A| manifesta, vel quasi ad bellum, quae erit Dei et Christi, cui Deus dabit efficaciam.

VERS. 16.-- In nubibus. Quia nubes suscipiet eos, ut Christum in ascensione suscepit, unde alius interpres dicit: Bajulis nubibus.

VERS. 1.-- De temporibus. Id est an aestate, an hieme, an die vel nocte. Et momentis. Scilicet qua hora dici vel noctis venturus sit Christus.

VERS. 2.-- Dies Domini. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil 114.0619B| inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incoepit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.

VERS. 3.-- Cum enim dixerint. Nam sicut in verbis Danielis invenitur: Regnabit Antichristus et ministri ejus tribus annis et dimidio, et interficientur ab illo Elias et Enoch, sicut et in Apocalypsi habetur: Et tunc erit talis tribulatio, qualis ante non fuit, nec post erit. Postea interficietur a Michaele cum maxima parte suorum.

VERS. 5.-- Filii lucis. Fides est lux quae facit diem, id est habitum virtutum; econtra tenebrae sunt infidelitas, nox habitus vitiorum. Non sumus noctis neque tenebrarum, etc. Id est, in praesentibus 114.0619C| non torpeamus, sed vigilet mens attendens haec caduca, et sobrie his utamur, non quasi bonis nostris sed ad sustentationem datis. Vere nos qui non sumus noctis non debemus dormire. Nam qui dormit, propter noctem dormit, id est vitia et peccata sua traxerunt eos ad hoc, ut obliti vitae aeternae in istis requiescant, et qui ebrii sunt, his immoderate utendo; ex nocte vitiorum hoc habent.

Induti loricam, etc. Sicut lorica munit vitalia, ita fides et charitas nos contra appetitum terrenorum.

VERS. 13.-- Ut habeatis illos. Necessaria eis ministrando, et reverentiam dignitati exhibendo. Quid enim prodest honorem sine fructu habere? Sicut divitiae negligentiam pariunt salutis, ita egestas dum 114.0619D| satutari quaerit, a justitia declinat. Ideo in alia epistola praecipit presbyteros duplici honore esse honorandos.

114.0620A| VERS. 15.-- Malum pro malo. Tunc malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. In omnes, etc. Generaliter ad omnes. Sine intermissione. Id est, semper juste vivite et aeterna desiderate. Justus nunquam desinit orare, nisi desinat justus esse. Semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est; et si continuum est desiderium, continua est oratio.

VERS. 18.-- In Christo. Est ostensa voluntas Dei, quia haec fuerunt in Christo, in quo nihil Deo displicuit. Spiritum nolite. Quia voluntas Dei est facere haec omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiae, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias 114.0620B| illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed probate, id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete. Spiritum nolite exstinguere, id est: Si cui Spiritus sanctus ad aurem quid revelat, noli prohibere loqui quod sentit. Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se, sed in nobis, exstinguimus, dum peccando fugamus.

VERS. 23.-- Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, etc. Id est, ego ita praelatos et subditos moneo, ipse autem Deus est qui potest. Spiritus vester. Ratio servetur integra, non consentiendo carni. Et Anima. Id est, sensualitas servetur integra, serviendo rationi. Et corpus. Ut nihil agatis ejus ministerio. Unde aliquis conqueratur. Aliquando inquinatur 114.0620C| anima per cogitationem malam et est mundum tamen corpus. Ideoque spiritum integrum in homine dicit esse debere. Si autem mala vita, vel cogitatio intercedat, non erit spiritus. Spiritus et anima et corpus quibus homo constat, scilicet illud quo intelligimus, et illud quo vivimus et illud quo visibiles et contrectabiles sumus, quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima cum spiritu nominatur. Sine querela. Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est. Aliud est esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quia est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista conversatione, justa querela esse non possit. In adventu. Hoc est usque ad finem vitae.

VERS. 24.-- Fidelis. Quasi dicat: Oro ut sanctificet, 114.0620D| ut sanctificatos servet, nec inde dubitandum est, quia verus est in promissis, qui vocavit vos ad hoc ut sancti essetis.

(no apparatus)