Epistola II ad Timotheum (Anselmus Laudunensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola II ad Timotheum
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola II ad Timotheum

Epistola II ad Timotheum (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0638A

ARGUMENTUM. 114.0633A|

Item Timotheo scribit de exhortatione martyrii, et de omni regula veritatis, et quid futurum sit temporibus novissimis, et de sua passione, scribens ei ab urbe Roma.

CAPUT PRIMUM.

VERS. 1.-- Paulus apostolus. Primo Apostolus salutat, deinde gratias agit de bono quod habet, ubi suum videndi eum desiderium ostendit. Postea monet ad praedicandum, et ad patientiam martyrii, suo exemplo et aliis modis. Inde dicit quales futuri sunt in novissimis diebus: tandem de tempore resolutionis suae instanti. Per voluntatem Dei. Non meis meritis, quasi dicat: Similiter et tu gratis missus es, 114.0633B| et ideo praedicandae gratiae magis obnoxius.

VERS. 3.-- Gratias ago. Agit gratias de bono ejus, commendans fidei gratiam quae in Christo est.

Memoriam. Flevit enim Timotheus a Paulo dimissus, paratus cum eo ire ad omnia pericula. Quod ergo praesens habuit, absens teneat, accipiens etiam recordationem fidei quae te commoneat, cum etiam in feminis fuerit firma.

VERS. 6.-- Propter quam. Commendata fide illius, ad eam sine timore et erubescentia praedicandam exhortatur. Per impositionem manuum. Hoc est, gratiam Spiritus sancti, quam accepisti ad Ecclesiae institutionem, ad perpetranda miracula, ad omne religionis obsequium.

114.0633C| VERS. 7.-- Timoris. Timore turbatus Petrus negavit Christum. Unde: Nolite timere eos qui occidunt corpus (Matth. XXVI.) Hujus timoris non accepimus spiritum, sed illius de quo Dominus ait: Eum timete qui potest corpus et animam perdere in gehennam. Spiritus enim sanctus dat timorem non mundi, sed Dei, qui potest perdere in gehennam ignis.

VERS. 8.-- Noli itaque. Constantiam habendam docet nec erubescendum esse in professione: non est enim ut erubescatur in ea: quia sicut homo visus est Christus, gestis tamen apparuit Deus etsi crucifixus est, resurrexit tamen a mortuis, et multis videntibus suscipiente eum nube, in coelum 114.0633D| ascendit. Ubi ergo putatur infirmitas, ibi apparet potentia.

VERS. 9.-- Qui nos liberavit. Vicem reddere liberanti convenit: Cujus cum beneficiis digne respondere non valemus, saltem legationem ejus fideliter et instanter agamus.

VERS. 10.-- Qui destruxit. Mors utpote victa, non est timenda pro fide Christi. Illuminavit autem. Quo haec spectent, ibi aperit: Formam habens. Per Evangelium. Ostendit Deus vitam incorruptibilem, 114.0634A| quae prius ignota erat, ostendit, inquam, per praedicationem Evangelii cujus praedicator est Paulus.

  VERS. 11.-- In quo positus sum. Hic suo exemplo hortatur. Praedicator, et apostolus, et magister, etc. Quaenam vero ratio est, cum seipsum jugiter gentium magistrum vocet? persuadere quippe vult, gentes quoque in haereditatem Dei vocatas esse, atque ideo a consortio fidei non repellendas.

  VERS. 12.-- Scio enim. Quasi dicat: Ideo non confundor, id est deficio, vel non frustra patior, quia promisit et verax est et potens: et ideo credidi illum ipsum, qui mihi reddet. Quia potens est. Spe et magnificentia Salvatoris securus est, quia quod commendat illi, in tuto est. Illi autem commendat salutem suam, ut hic pro illo patiens, salutem inveniat 114.0634B| penes illum cum coeperit judicare, ut puniens infideles, istum dignum aeterna vita pronuntiet.

  VERS. 13.-- Formam habens. Hic ostendit quo de se praedicta spectent. Quasi dicat: Ita laboro in isto officio mihi credito: similiter ergo et tu formam habens, etc.

  Ex quibus est Phigellus et Hermogenes. Simulate hi cum Apostolo fuerunt, ut calumniam invenirent: sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo.

CAPUT II.

VERS. 4.-- Nemo militans. Quasi dicat: Si bonus miles esse vis, non implices te saecularibus negotiis, quia nemo, etc. Negotiis. Negotia saecularia sunt cum animus occupatur colligendae cura pecuniae 114.0634C| sine labore corporis, ut negotiatores et hujusmodi: quod ne iste faceret, quia infirmus laborare non poterat, prohibet.

VERS. 6.-- Laborantem agricolam. Quasi Timotheus quaereret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subdit laborantem agricolam. Quasi dicat, etsi non implices te negotiis saecularibus, est tamen unde vivere possis: Quia oportet, etc. Primum percipere. Id est sumere. De fructibus. Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, caeteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis 114.0634D| de his quae supersunt ministrare.

VERS. 8.-- Memor esto. Labora sicut ego, et hoc spe vitae aeternae. Haec autem non propter Timotheum memorat, sed propter haereticos quos praevidit futuros et ista negaturos.

  VERS. 9.-- Quasi male operans. Hic contumeliam notat quae ei ingerebatur. Sed verbum Dei non est alligatum. Quasi dicat: Licet ergo sim alligatus corpore, tamen verbum Dei non est alligatum: qui 114.0635A| et sermone praesentes, et litteris absentes docere non cesso.

  VERS. 10.-- Salutem, etc., cum gloria, etc. Quasi dicat: Justificati estis ut hic consequamini salutem, et, post hanc vitam, gloriam coelestem.

  VERS. 11.-- Fidelis sermo. Est iste, quod consequentur salutem et gloriam, nam sumus mortui mundo, sicut Christus veteri homini, et sustinentes, id est martyres.

  VERS. 14.-- Haec commone. Haec praedicta ut patiaris, commoneo te. Vel, haec commone tuos. Ad nihil enim utile est. Contentio minus stabilis saepe generat scrupulum. Solent enim in contentione talia opponi elimato malevolentiae argumento, ut moveant animos insipientium fratrum. Nec potest 114.0635B| esse, quin contentio extorqueat aliquid quod dicatur contra conscientiam, ut intus in animo perdat, et foris victor accedat. Nemo enim patitur se vinci, licet sciat vera esse quae audit. Collatio ergo inter Dei servos esse debet, non altercatio.

  VERS. 17.-- Ex quibus est Hymenaeus et Philetus. Horum prodidit nomina, ut ab his spiritualiter caveat, quos et profanos et impios designat et errantes a veritate.

VERS. 18.-- Dicentes resurrectionem jam factam. Duae sunt resurrectiones. Prima est quae fit in anima per fidem, quando qui mortuus erat in infidelitate et aliis peccatis, per fidem et baptismum vivificatur. Altera, quae erit corporum, quae erit in die judicii. De illa resurrectione quae fit in anima per fidem loquitur 114.0635C| hic Apostolus, cum ait: Dicentes resurrectionem, mentium scilicet esse factam in baptismo, et in fide nullam resurrectionem corporum futuram. Omnes sectae quae religionem promittunt, concedunt resurrectionem mentium in fide. Aliter enim non viderentur audiendi. Volentes ergo credi sibi omnes etiam qui instituerunt alicujus falsae religionis sectam, negare istam resurrectionem mentium non potuerunt, omnes de illa consenserunt. Sed corporum resurrectionem multi negaverunt, sicut isti quos nominat Apostolus.

  VERS. 19.-- Cognovit Dominus qui sunt ejus, etc. Id est, amat et defendit praescitos suos. In hoc notatur praescientia, qua quos praescivit futuros esse conformes imaginis Filii sui, id est praedestinavit, 114.0635D| vocavit, justificavit, glorificavit.

  VERS. 20.-- Vasa aurea et argentea. Sicut enim vasa lignea et fictilia valent ut purgentur aurea et argentea, sic mali prosunt ad profectum bonorum. Magna ergo domus, Ecclesia, in qua sunt vasa aurea et argentea, id est, boni et fideles et sancti Dei servi ubique dispersi et spirituali unitate devincti, in eadem communione sacramentorum degentes. Et vasa lignea et fictilia, id est illi qui sunt in domo, ut non sint in compage domus, nec in societate pacifica, et tamen adhuc corpore simul cum bonis.

  VERS. 23.-- Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita. Non omnes quaestiones vitandae, sed nutiles et sine disciplina.

  114.0636A| VERS. 24.-- Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Satis obstrepunt contradicentes. Ne ergo servus Dei sibi obstrepat studio altercandi. Non deesse voluit nos fratrum correptioni, nec studere certamini. Multi enim homines cum a somno excitantur, litigare volunt, aurursus dormire, cum litigare prohibentur.

  VERS. 25.-- Nequando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem. Non prodest correptio, nisi supernus medicus respiciat, id est nisi faciat, ut peccati sui quemque poeniteat. Quae poenitentia pudore et timore displicendi aliis interdum impeditur, dum plus delectat hominem aliorum existimatio; quam justitia, qua se quisque humiliat poenitendo. Ideoque non solum cum agitur poenitentia, 114.0636B| verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Ut enim Petrus amare fleret, respexit eum Dominus. Et ideo Apostolus hic dicit: Det illis Deus poenitentiam (Matth. XXVI).

CAPUT III.
  VERS. 2.-- Seipsos amantes. Non Dominum, ut Petrus, qui ter interrogatus a Domino, ter professus est se eum diligere dicens: Tu scis quia amo te. Unde et Dominus ei oves pascendas credidit: quia in pascendis ovibus vera monstratur dilectio, si quis ibi non quaerit sua, sed quae Christi sunt. Ex eo autem quod seipsos, non Deum amant, quasi ex radice haec quae sequuntur mala oriuntur. Ingrati. Illi sunt ingrati qui corrigentibus mala pro bonis 114.0636C| reddunt.

  VERS. 5.-- Habentes speciem. Quia habent eadem sacramenta cum piis. Virtutem autem. Virtus est, charitas de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta.

  VERS. 6.-- Qui penetrant. Ingrediebantur enim domos mulierum, et decipiebant eas.

  VERS. 7.-- Semper discentes et nunquam ad scientiam, etc. Nos autem semper ambulemus in via donec eo veniamus quo ducit via, nusquam in illa remaneamus, donec perducat ubi maneamus. Atque ita et quaerendo tendimus, et inveniendo, ad aliquid pervenimus.

  VERS. 8.-- Quemadmodum autem Jannes, etc. Quasi dicat: Tales seducunt: veritati autem semper 114.0636D| resistunt. Et hoc est quod ait: Quemadmodum autem Jannes, etc. Jannes et Mambres, duo fratres, fuerunt magi Pharaonis. Horum nomina non invenit Apostolus in divinis libris, sed in apocryphis, de quibus hoc sumitur. Hi autem restiterunt Moysi usque ad tertium signum, in quo defecerunt dicentes: Digitus Dei est hic. Et sicut illi restiterunt Moysi, ita hi scilicet haeretici mihi resistunt.

  VERS. 13.-- Mali autem homines, etc. Tales sunt qui timent hos laedere coram quibus loquuntur qui non praeparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus saeculi, quam Deus ipse saeculo nos promisit. Ille praedicit labores usque in finem venturos saeculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor 114.0637A| tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia haec ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus saeculi; unde: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationes.

  VERS. 15.-- Sacras litteras nosti quae te, etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quae ad salutem hominum valet.

CAPUT IV.
  VERS. 2.-- Importune. Tu opportune agis, sed importunus esse videris ei qui non libenter audit, 114.0637B| quod tamen ei aliquando prodest. Tu tamen sciens hoc illi esse opportunum, quod ei videtur importunum, dilectionem curamque sanitatis ejus, animo teneas mansueto et modesto. Increpa in omnibus. Timotheo acriorem suadet patientiam. Tito nimis patienti, imperium persuadet.

  VERS. 3.-- Coacervabunt sibi magistros. Id est, qui ea doceant quae volunt. Prophetia est sancti apostoli, qui praescius futurorum, in doctrina praecipit esse instandum, ut contra hoc quod futurum erat, praeparetur Ecclesia. Tales enim dicit futuros, qui pro desideriis suis doceri volunt ut a magistris scilicet constantibus et veracibus ad eos convertantur qui haec illos doceant quae libenter audiant, quia veritas illis aspera videbitur, ut relicta vera doctrina fabulis 114.0637C| vacent.

  VERS. 5.-- Opus fac evangelistae. Testando opere quod ore praedicans, ut retorqueatur os turturis ad ascellas, et sint mala punica et tintinnabula in extremis oris hyacinthinae tunicae.

  VERS. 6.-- Delibor. Libare dicimus, degustare, fundere et immolare. Inde delibare, quod tamen hic pro ipsa immolatione ponitur, passionem enim suam delibationem appellat. Deo enim immolatur qui pro justitia patitur.

  VERS. 7.-- Fidem, quae est caput Christianae religionis, servavi, quae non potest haberi nisi Deo miserante, quia donum Dei est; unde alibi ait: Misericordiam 114.0637D| consecutus sum, non quia fidelis eram, sed 114.0638A| ut fidelis essem. Apostolum enim invenimus sine ullis bonis meritis, imo cum multis vitiis Dei gratiam consecutum, reddentibus bona pro malis. Qui sua jam propinquante passione bona merita sua commemorat, post quae consequetur coronam, qui post mala merita consecutus est gratiam: quae nisi prius gratuita donaretur, corona non redderetur. Non ergo merita ipsius tanquam ipsius sunt, id est ex ipso ei comparata, sed dona Dei sunt.

  VERS. 8.-- Reddet. Si enim fides gratia est, et vita aeterna quasi merces est fidei; videtur quidem Deus vitam aeternam tanquam debitum reddere cui debet fideli, quia promeruit illam per fidem; sed quia fides gratia est, et vita aeterna est gratia, per gratiam ergo reddet. Justus judex. Utique justus retribuendo 114.0638B| bona pro bonis, quia tamen prius misericors est retribuendo bona pro malis; ipsa justitia qua retribuuntur bona pro bonis non est sine misericordia.

  VERS. 13.-- Penulam. (CHRYS.) Pallium hic penulam dicit, etc., usque ad ne ab aliis hanc accipere opus sit.

  VERS. 14.-- Alexander. Iste est quem supra dixit reversum ad apostasiam, qui fabricabat aedes Dianae apud Athenas, et omnes contra Apostolum commovit. Multa mihi mala ostendit. (CHRYS.) Qui a magno aliquo premitur, etc., usque ad ut infirmiores quoque etiam ex hac parte solatium capiant.

  VERS. 16.-- Defensione. Pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat: tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die 114.0638C| judicii.

  Non illis imputetur. Non orat pro Alexandro, qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui abruperant amorem, sed timore succubuerunt; orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant.

  VERS. 17.-- De ore leonis. Neronis, de cujus manibus liberatus est a Domino, quando venit Romam adductus ab his qui praeerant Judaeae, ob hoc quod Caesarem appellasset. Nam cum venisset Romam duobus annis mansit in libera custodia, post etiam transivit ad alias nationes quae erant in circuitu 114.0638D| Romae.