Epistola II ad Thessalonicenses (Anselmus Laudunensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola II ad Thessalonicenses
saeculo XI

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

(Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria)

Migne Patrologia Latina Tomus 114

Documenta Catholica Omnia pdf

Epistola II ad Thessalonicenses

Epistola II ad Thessalonicenses (Anselmus Laudunensis et schola; Glossa ordinaria), J. P. Migne 114.0624A

ARGUMENTUM. 114.0619D|

Ad Thessalonicenses secundam scribit Epistolam Apostolus, et notum facit eis de temporibus novissimis, et de adversarii dejectione. Scribit hanc Epistolam ab Athenis per Titum diaconem et Onesimum acolythum.

CAPUT PRIMUM. 114.0620D|

VERS. 3.-- Gratias agere, etc. Hic gratias agit Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, extollantur, tanquam a seipsis habentes. In invicem. Ut scilicet, qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis charitatem ostendat.

114.0621A| VERS. 5.-- In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in poenitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.

VERS. 7.-- In revelationem. Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam jucunda requies istis futura est.

 VERS. 8.-- Domini Jesu. Venientis in flamma ignis non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. His qui non noverunt Deum. Nam alii sunt qui nesciunt legem.
 VERS. 9.-- Qui poenas dabunt. Id est sustinebunt. 114.0621B| Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, poenas quasi gratas. In interitu aeternas. Quasi dicat: Semper sentient poenas, non tamen semper deficient.
 Cum venerit glorificari, etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos poenis aeternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.
 VERS. 10.-- Quia testimonium. Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et poena malorum.
 VERS. 11.-- In quo. Ordo verborum talis est: In quo die oramus, ut dignetur, id est dignos judicet: 114.0621C| Semper oramus. Vel in quo, id est pro quo, vel cujus diei periculo vitando, semper orandum est. Opus fidei. Id est, confessionem quae proprie est opus fidei in virtute, ut a confessione nullo modo flecti possint. Vel, opus fidei, omne bonum quod fides exigit: et sine quibus fides mortua est. In virtute perseverantiae, ut scilicet det vobis perseverantiam usque ad finem.

CAPUT II.

 VERS. 1.-- Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, etc. Hucusque dixit se eis gratias agere et orare, hic determinat de die judicii, obsecrans eos ne leviter et facile de adventu Domini quasi de prope imminenti opinionem recipiant vel terreantur.
 VERS. 2.-- Non cito moveamini. Quasi dicat: Si moveamini; cito est, nihil enim vobis infertur quod diu duret. Neque per spiritum. Id est, si malignus spiritus, quasi angelus lucis apparens in visione hoc vobis persuadeat. Vel, si quis dicat per Spiritum sanctum revelantem hoc se cognovisse quod dies judicii immineat, nolite credere. Neque per Epistolam. Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere, ut auctoritas nominis possit commendare quod per seipsum recipi non posset. Quasi instet dies Domini. Non hoc ita dicit quin velit, ut habeant succinctos lumbos et lucernas ardentes in manibus, exspectantes quando revertatur Dominus a nuptiis.
 114.0622A| VERS. 5.-- Quoniam nisi venerit. Occulte loquitur de destructione imperii Romani, ne irritaret eos ad persecutionem Ecclesiae. Vel hoc dicit de spirituali imperio Romanae Ecclesiae, vel discessione a fide. Nisi venerit refuga primum. Sic aliqui codices habent. Quod nulli dubium est de Antichristo eum dixisse, quem refugam vocat: utique a Domino Deo. Si enim hoc de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! Filius perditionis. Antichristus, non per naturam, sed per imitationem.
 VERS. 4.-- In templo. Vel, templum. Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Graeco est, 114.0622B| non in templo, sed in templum Dei sedeat, quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus.
 VERS. 6.-- Scitis. Eos scire dicit quid detineat, nec aperte exponit, et ideo nos nescimus, nisi quod quidam suspicantur de Romano imperio dictum fuisse, donec tollatur, vel de medio fiat. Et ideo Apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam scilicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur aeternum. Suo tempore. Completa accessione ad Romanum imperium, et ad Romanae Ecclesiae obedientiam, aderit discessio ab utroque imperio: qua impleta aderit ille iniquus, impleto tempore misericordiae quo plenitudo 114.0622C| gentium intrat ad fidem: revelabitur discessio, et sic instabit dies Domini.
 VERS. 7.-- Nam mysterium, etc. Jam in ipsis initiis accessionis invenitur iniquitas, sed mystica, id est pietatis nomine palliata, ut velint haberi ministri Christi cum sint pseudo. Diabolus occulte per Neronem et alios occidebat martyres, sicut per illum tunc aperte facturus est, occidendo Eliam et Enoch aliosque plurimos: et sunt Nero et alii umbra futuri Antichristi, sicut David et Abel Christi. Donec de medio fiat. Id est, tollatur illa potestas Romani imperii de medio mundi: quia omnes undique Romam quasi ad caput confluebant. Vel, qui fidem tenet, teneat, donec ipsa refrigescat. Vel, qui detinet illum, id est accessio ad fidem, detineat, donec ipsa tollatur de medio. Vel, donec iniquitas, quae modo est mystica, fiat de medio, id est quasi de communibus, ut non erubescat homo adulterari vel furari, sicut nec ambulare vel loqui. De medio fiat. Scilicet discessio, id est manifeste appareat: et tunc jam revelata discessione a Deo vero, jam refrigerata charitate ex abundantia iniquitatis revelabitur, etc.
 VERS. 8.-- Spiritu oris sui. Id est virtute Spiritus sancti, qui dicitur spiritus oris, quia ab eo procedit.
 VERS. 9, 10.-- Mendacibus et in omni seductione. Signa illa vocantur mendacia, vel quia non vera ut 114.0623A| videntur, sed phantastica erunt. Vel si vera, Dei permissione ad mendacium trahent.
 Ideo mittet illis Deus. (AUG., lib. XX, de Civit. Dei, c. 19.) Deus diabolum ista facere permittet, etc., usque ad alias injustissime judicatum.
 VERS. 12.-- Primitias in salutem. Ut scilicet non in illo periculoso tempore ultimo, sed in primitiva Ecclesia crederemus in Christum, atque fidem confiteremur. Vel, nos apostolos primitias omnium credentium, quia apostoli primi crediderunt, et hoc in salutem omnium gentium.
 VERS. 13.-- In acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. Vel, ut sitis acquisitio, in qua Deus glorificetur.
 VERS. 15.-- Et dedit consolationem. Promittendo 114.0623B| coelorum regnum. In gratia. Id est per gratiam quam dedit, speramus aeterna. Vel haec omnia dedit non merito nostro, sed in gratia sua.

CAPUT III.

 VERS. 1.-- De caetero, fratres, orate. Orandum esse hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere et transfundere per ora apostolorum in aures audientium, et ab auribus in corda, ut compescantur malorum seditiones.
 VERS. 2.-- Ut liberemur. A pseudo, ne nostros seducant, vel nobis insidias tendant. Vel, liberemur ab importunis, id est infidelibus qui resistunt verbo Dei, nec stant in portu quietis. Et malis, qui persequuntur infideles. Ideo dico liberemur, quia nondum 114.0623C| acceperunt omnes fidem per me qui accepturi sunt. Non enim omnium est fides. Id est, nec vobis orantibus omnes sunt credituri, sed tantum praeordinati in adoptionem filiorum.
 VERS. 6.-- Denuntiamus. De curiosis incipit et otiosis, monens bonos ut eos corripiant.
 VERS. 7.-- Scitis quomodo oporteat nos imitari. Et cum illi haec non faciant, debetis vitare. Vel, 114.0624A| non ambulant secundum traditionem. Scitis enim quomodo me habui, quod in illis non videtis, quasi dicat: Non est opus ut exponam vobis eam traditionem quia eam scitis, quod non inquieti fuerimus, ut ii qui aliena negotia curant, vagantes hac illac.
 VERS. 9.-- Sed ut nosmetipsos. Notandum quia Apostolus non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis. Idonei enim magistri est quae docet verbis, operibus explere.
 VERS. 10.-- Quoniam si quis non vult operari. Dicunt quidam de operibus spiritualibus hoc Apostolum praecepisse, alioquin si de opere corporali hoc diceret, in quo vel agricolae vel opifices laborant, videretur sentire adversus Dominum, qui dicit in Evangelio: Nolite solliciti esse, quid manducetis 114.0624B| (Matth. VI), etc. Sed superflue conantur et sibi et caeteris caliginem obducere, ut quod utiliter charitas monet, non solum facere velint, sed nec intelligere, cum multis aliis locis epistolarum quid hic sentiat Apostolus apertissime doceat. Vult enim servos Dei corporaliter operari unde vivant ut non compellantur egestate necessaria petere. Nec est contra illud quod praedictum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, etc. Non enim hoc ideo dictum est, ut non procurent quantum necessitati sat est, unde honeste potuerunt, sed non ut ista intueantur, nec propter ista faciant quidquid Evangelii praeconio facere jubentur.
 VERS. 11.-- Curiose agentes. Hoc factum abhorret disciplina Dominica, eorum enim deus venter 114.0624C| est, qui foeda cura necessaria sibi provident.
 VERS. 13.-- Nolite deficere. Quia etsi operentur, possunt tamen nonnullis indigere. Et ideo monet, ne illi qui habebant unde servis Dei necessaria praeberent, hac occasione pigrescerent. Non enim in reprehensionem venit qui humanus est in largiendo, sed hic qui, cum possit laborem ferre, otiose vult vitam agere.