Migne Patrologia Latina Tomus 87
Epistola II (Theodorus I), J. P. Migne
(0081B)Litteras fraternitatis vestrae, per quas nobis de promotione Pauli fratris et coepiscopi nostri significastis, suscepimus, et gavisi quidem super hujus sumus ordinatione. Sed futura moestitia huic videlicet successura, propter zizania quae nascitura fore sperantur, animum nostrum valde concussit, nisi diligentissima manu et cautissima cura, priusquam crescant, et Dominicam messem suffocent, exstirpentur. Debuerat igitur Pyrrhus, qui sanctis Dei Ecclesiis scandalum seminavit, canonicae prius animadversioni submitti, et tum praelatus frater noster Paulus sacrari: ne forte tempore aliquo de ejectione sua quampiam se putet querimoniam objecturum, quod odium sustinuerit populare, et vi pulsus libellum dederit, et suam Ecclesiam refutaverit, sicut (0081C)nobis fraternitas vestra per litteras suas significavit. Facile quippe mutantur homines, et quidem aliquando ex odio ad dilectionem assurgunt, aliquando vero a dilectione in odium dilabuntur. Qua ergo pro causa, quae dissimulari futura sunt provido non contemplantur obtutu? ne forte proveniens scandalum variis simultatibus Ecclesiam Dei discindat. Sunt capitula, quibus praedictus Pyrrhus canonice potest ab omni sacerdotali ordine pelli. Primum quidem, quia Heraclium, qui anathematizavit catholicam fidem et Patres orthodoxe sentientes, in litteris suis laudibus extulit, et per subreptionem, per quosdam sacerdotes qui subscripserant, sophisticam quoque chartam adversus apostolicam fidem confirmare praesumpsit, et in publicis locis suspendere festinavit, (0081D)quasi novam fidem et symbolum contra sanctam Chalcedonensem synodum: poenam minime veritus aeterni judicii, et anathema quod positum est in eadem Chalcedonensium synodo, quod nemo unquam sancto mathemati, id est colendo symbolo, quidquam addere vel minuere audere pertentet. Praedictus autem Pyrrhus nec protestatione conventus a pravitate sua recedere passus est. Ideo ergo jam memoratam chartam abominantes, et omnia quae crebro dictus Pyrrhus contra fidem (0082B)molitus est, anathematizantes, quin etiam nunc iterum atque iterum anathematizamus: illa tantum amplectentes quae sancti nobis Patres in synodis tradiderunt, nihil fidei addentes, nec auferentes. Et idcirco quae in personam praedicti Pyrrhi definierimus, in litteris quas ad jam memoratum fratrem et coepiscopum nostrum misimus, agnoscetis. Ut igitur scandalum minime futuro tempore generetur, secundum praefixum modum diligenter sacra providentia exstinguere curet. Et res quidem ipsa nos magis ad tribulationem provocavit, et nascitura zizania conjecturis probabilibus informavit, quoniam per litteras vestras praedictum Pyrrhum sanctissimum nominastis. Si enim alia taceamus, et nihil omnino peccavit aut in religionem, aut in doctrinam (0082C)fidei, et nec una culpa damnavit: quamobrem de propria est ejectus Ecclesia? Sed fortasse quis dixerit, generale hoc odium fecit. Sed vulgaris tumultus jus sacerdotii auferre non potest, nec odium sacro quemquam ordine denudare. Manifestae quippe sunt canonicae causae, quae jura sacerdotii recidere possunt. Nisi enim naturae causa praesul exstinguatur, Ecclesiam ejus alius non potest irreprehensibiliter apprehendere. Et haec quidem non contradicentes ordinationi praedicti fratris nostri Pauli scribimus, sed vulnus latens et absconsum medente manu adaperimus, ne in vitalia viscera serpere possit, omnem immunditiam fetidae putredinis medicinaliter exhaurientes, et quae possunt fieri diligentia providae incisionis penetrantes, non ut haec (0082D)fiant optantes. Nam saepe dictum fratrem nostrum in visceribus mentis nostrae complectimur et fovemus: sed ne schismata fiant, fraterna providentia et affectione dilectionis terremur: quatenus episcopatu ejus manus impositio nullomodo maculetur. Denique interemptis et suffocatis schismatibus, et fides quoque orthodoxa, quae tot spiritualibus paradisi florum odoribus per agricolas Christi Dei nostri, sanctos videlicet apostolos, eluxit, nullatenus aliquibus zizaniorum spinis poterit sauciari.