Epistola II (Licinianus)

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola II
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


LicCar.EpiIi4 72 Licinianus Carthaginensisfl. 584 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola II

Domino sancto fratri Epiphanio diacono, Licinianus et Severus exigui.

Lectis litteris tuis, frater charissime, grandi sumus admiratione permoti, eo quod quemdam virum in tanto sacerdotali culmine constitutum, cujus nomen ob reverentiam ejus dicere nolumus, sentire dicas creaturarum nihil esse quod spirituali nomine censeatur, omnemque naturam quae non est quod Deus est, corporali modo tantum finiri; et excepto Trinitate Deo, non solum irrationalium spiritus jumentorum, ferarum, vel avium, vel reliquorum, in quibus est secundum Scripturas spiritus vitae, verum etiam rationalium spiritus angelorum vel hominum, non debere dici spiritus, sed corpora, tanquam homines non jam ex spiritu et corpore, sed ex duobus subsistant corporibus, et angeli tantummodo corporei esse credantur. Hoc etiam in praejudicio animarum adducens, quod si locales forent, profecto et corporales forent.

Unde subito praeventus, nonnulla testimonia Scripturarum contra hoc opposuisse scriptis tuis inserta cognovimus, quod quanto congruenter responderis, omnis qui Scripturas sanctas legere et credere studet, intelligit. Addis etiam, ut tibi libros beati Augustini, sed et caeterorum qui de hac re definierunt, quantoscunque habere videmur, ad convincendum virum, qui responsionibus tuis nullatenus assentire dignatur, transmittere debeamus: vel certe nobis si aliquid divinitus fuerit inspiratum, ut scribamus hortaris. Unde sciat sanctitas vestra, si otium nostrum non perturbaret temporis qualitas, et liceret ut libros eosdem, quos memoras, haberemus in promptu, voluntati tuae voluisse parere. Sed quia non possumus quod volumus, id saltem volumus quod possumus: et tibi non quae nos ipsi voluntatem sequentes nostram definire potuerimus, quodque [ Videtur legendum, sed quod] in memoriam nostram ex seniorum nostrorum definitionibus colligentes coacervavimus, scribere profecto curabimus.

Sed nunc jam videamus quid de angelis Psalmographus dicat: Qui facit (inquit) angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Advertat igitur qui dicit angelos corporeos esse, quia dixit: Qui facit Angelos suos spiritus, non corpora. Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur, id est, qui facit spiritus suos nuntios. Propterea et apostolus Paulus ad Hebraeos ait: Nonne omnes sunt administratores spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? In angelo enim nomen officii intelligit, in spiritu scilicet nomen naturae. Similiter etiam in Actis apostolorum Lucas de Philippo refert quod angelus sit ei locutus, ut descenderet in occursum Aethiopi eunucho; et post paululum dicit, praetermisso nomine angeli: Dixit autem spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. Videat profecto quem superius dixerat angelum, postea spiritum nuncupari.

Sed et de angelis malis, quamvis de societate bonorum angelorum desciverint, tamen quia unius sunt naturae, sancta Scriptura multis locis non eos corpora, sed spiritus esse refert. Paulus apostolus ait: Quod non sit nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum: contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Si igitur corpora essent, non spiritus, non dixisset: contra spiritualia nequitiae; sed, contra corporalia nequitiae. Et Dominus in Evangelio, Cum spiritus (inquit) immundus exierit ab homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et non inveniet, et deinde vadet et assumet septem spiritus nequiores se. Et in Regnorum libris scribitur: Egrediar (inquit) et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et alibi: Spiritus fornicationis decepit eos. En habet non solum angelos bonos, verum etiam angelos malos spiritus nuncupari.

Et quia multa, de thesauro Scripturarum propter brevitatem sermonis pauca inde decerpentes, praetermittimus, ne fastidium scilicet legentibus generemus, ipse qui angelos spiritus non esse credit, saltem unius testimonii paupertate laetetur. Proferat si uspiam Scripturarum reperiri potuerit angelos non debere spiritus appellari. Verumtamen quia hoc invenire nullatenus poterit, credat multifarie multisque modis dici spiritus. Dicitur spiritus Deus, quod est tota Trinitas, secundum quod legitur in Evangelio Joannis: Cum Deus spiritus est. Dicitur et Spiritus Deus, qui est tertia in Trinitate persona, qui proprie appellatur Spiritus sanctus, dicente Apostolo: Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas. Et iterum: Si quis autem spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Dicitur et spiritus angelus: Qui facit (inquit) angelos suos spiritus. Unde jam superius testimonia redhibuimus.

Dicitur et spiritus anima hominis secundum illud Genesis: Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. Et Salomon ait: Quis scit si spiritus Domini ascendit sursum?

Dicitur et spiritus mens, quae est veluti oculus animae; id est intellectus, unde cuncta intelligibilia intelligit, vel ratiocinatur, secundum quod dicit Apostolus: Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu meo. Quem dixit hic spiritum, alibi mentem appellat, dicendo: Ego autem mente servio legi Dei. Et iterum: Nos autem (inquit) sumus circumcisio, qui spiritu Deo servimus.

Dicitur et spiritus vis quaedam animae mente inferior, ubi cunctas imaginatur similitudines corporum, secundum illud Apostoli: Orabo spiritu, orabo et mente.

Dicitur et spiritus omnium animalium irrationalium, secundum illud Genesis: Universaque (inquit) jumenta in genus suum, et omne quod movetur in terra in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina, ex omni carne in qua erat spiritus vitae. Et paulo post: Consumpta est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium quae reptant super terram; universi homines, et cuncta in quibus spiraculum vitae est, in terra mortua sunt.

Videat igitur qui nullam creaturam dicit esse spiritum, quantis testimoniis sacrarum Scripturarum convincatur; et desinat dicere praeter Trinitatem Domini, omne quod esse potest, corpus esse. Omne videlicet corpus, et altum et latum, et longum est, inveniat et dicat utrum tripedalis an quatripedalis sit anima hominis vel spiritus angeli, dicat etiam ex quo elemento habeat substantiam: exceptis quatuor elementis, terra scilicet, et aqua, aere, vel igne, unde alia compacta sunt corpora, dicat quintum aliquod elementum unde angelo vel animae substantiam det. Sed quia invenire non potest, fortassis quia in elementis excellentior aer vel ignis est, aerem aut ignem allegat naturam animae esse hominis, vel spiritum angeli, et non pudet ut credatur inde esse animam hominis, aut spiritum angeli, unde est corpus pecoris vel hominis. Omne igitur corpus quod vivit, ex quatuor elementis subsistit: corpus enim proprie pertinet ad terram, humor ad aquam, aer ad pulmones, quem accipiunt et reddunt tanquam folles, ignis ad oculos.

Nec moveat quod diximus, omne corpus quod vivit, cum et arbores vivant et oculos non habeant, nec unde aerem accipiant et reddant. Certum est scilicet quod ista non habeant; verumtamen et ipsae ex quatuor elementis constare videntur. Quantacunque sit proceritas arboris, nisi fixa radicibus continetur a terra, arbor esse non potest, et nisi aqua ab aere attracta per medullas arboris usque ad summitatem fuerit perducta, vivere nullatenus potest; et nisi aer ab igne fuerit calefactus, aquam levare non potest. Denique ideo autumni frigore lapsa cadunt folia, quia aer non sicut verno aut aestivo tempore calefactus tantam vim habet, ut aquam ad superiora arboris elevet, et viriditatem foliis servet; sed paulatim, hiberno tempore succedente, frigefactus, aqua ad inferiora descendens, arbor arescit.

Ergo non improbabiliter diximus omne corpus vivens ex quatuor elementis subsistere. Quocirca absurdum est, et a veritatis regula alienum, ut anima de aliquo elementorum horum credatur subsistere. Si omne peccatum (dicente Apostolo) quodcunque fecerit homo, extra corpus est, anima quae peccare potest utique corpus non est, sicut Apostolus ipse ait: Corpore absens, spiritu autem praesens, judicat hominem in tanta terrarum longitudine disparatum, procul dubio anima localis non est. Si corpus occidi potest, anima, secundum quod Dominus in Evangelio ait, occidi non potest; profecto anima quae occidi non potest, corpus non est. Si anima imago Dei est (ipse quippe dicit: Faciamus hominem ad imaginem nostram et similitudinem nostram ), et fecit Deus hominem ad imaginem suam, et Deus incorporeus est; profecto anima, quae imago Dei est, corpus non est. Porro si anima corpus est, imago Dei non est. Sed quia verum est imaginem Dei esse animam, et contrarium Scripturae sanctae dici non potest, anima corpus non est.

Sed in defensione animarum corporearum illud maxime astruere videtur, quod anima contineatur in loco. Rogamus itaque respondeat a quo loco contineri animam posse. Si a corpore suo, ergo melius est corpus quod continet, quam anima quae continet corpus. Verumtamen quia melius esse corpus anima absurdum est dicere; ergo non anima continetur a corpore, sed anima continet corpus. Si ab anima regitur, si vivificatur, quanto magis et continetur? Nec enim sic implet corpus quod continet, sicut uter impleri videtur aqua, ut tantum interius sit, non exterius. Tota igitur anima interius est, tota exterius, tanta est in minore corporis parte, quanta in majore. Si enim extrema corporis pars vel digito tangatur, tota sentit. Et cum sensus corporis quinario numero dispertiti sint, illa dispertita non est in sensibus: tota itaque videt, tota audit; tota odorat, tota tangit, tota gustat: et cum corpus movet ipsa per locum, non movetur ipsa in loco.

Quocirca valde veraciter tres intelliguntur motiones naturarum: una Dei, quae nec in tempore est, nec in loco: alia spiritus rationalis, quae tantum in tempore est. Sed forsitan respondebit: Ut quid requiritur a me quanta anima magnitudine extendatur, cum veraciter pateat, extra corpus suum esse non posse, et secundum magnitudinem corporis animam quantitate finiri? Ergo si juxta quantitatem corporis quantitas est animae, tanto quisque debeat esse sapientior, quanto fuerit corpore grandior. At vero cum plerumque cernamus sapientiores esse minores, quam corpore grandiores, non est animae secundum corporis quantitatem quantitas. Porro autem, si tantam magnitudinem habeat anima, quantam corpus; quomodo in parvum corpus tantas corporum granditates imaginum continet? An non omnes magnitudines civitatum quas novimus, montium, fluminum, coeli et terrae, vel reliquarum specierum animo continemus? Quis etiam locus tam grandis animae cum tanta spatia locorum continet? Sed quia ipsa corpus non est, omnia loca illocaliter continet. Si vas igitur a vase contineatur, illud profecto minus est quod interius, illud majus est quod exterius. Quomodo ergo anima, sicut dicitur parvum corpus, tantas magnitudines corporum continet? Et idcirco rite creditur anima, quantitatem nullam, qualitatem habere ullam, Deum nec quantitatem nec qualitatem habere: quia igitur aequalis Deo non est, qualitatem habere; quia corpus non est, quantitatem non habere.

Cum etiam cogitet, si potest, quid sit in geometriae disciplina punctum, quid in linea, quae nullam habet latitudinem, nullam altitudinem, sed solum habet longitudinem; auferat etiam cogitationem ab omnium rerum corporearum, quamvis minutissimarum, usque ad filum araneae, quod pro modulo suo et latitudinem et altitudinem habere dignoscitur. Et cum intellexerit hanc lineam, quam diximus non esse corpoream, intelligatque rem incorpoream, intelligat corpus non esse; intelligat rem, quae regi in corpore confirmatur, corpus esse non posse. Apostolus enim ait: Quos praescivit praedestinavit conformes fieri imaginis Filii ejus. Intelligat igitur quod Apostolus ait: Qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur; qui autem adhaeret Domino unus spiritus est.

Quapropter secundum rectae fidei catholicae veritatem, credimus Dominum incorporeum fecisse aliqua incorporea, aliqua corporea, praeposuisse in genere corporearum rerum rationalia irrationabilibus, intelligibilia non intelligentibus, justa injustis, recta pravis, immortalia mortalibus. In genere igitur rerum corporearum, sensibilia insensibilibus, viventia non viventibus, coelestia terrestribus, masculinum feminino, maxime valentem minus valentiori.

Sed haec dicimus ostendentes quid habeat ordo naturae, non quid nostrum asserat commodum. Quis non etiam malit habere panem quam sorices, gemmam quam famulam? et plerumque etiam amplius appenditur equus quam servus, dum scilicet utilitas appenditur, non ordo creantis.

Sed jam vel nunc accipiat, charissime frater, qui te minime audire detractat, sanctum atque egregium praedicatorem antistitem Augustinum: et licet pene in omnibus opusculis suis, ubi eum causa exegit, animam vel angelum instruat incorporeum, verumtamen quia angustia temporis (sicut jam diximus) coarctat, libros ejus nec vobis transmittere, nec nobis legere vacat, pauca etiam quae nobis ex libris ejus ad incorporalitatem animae aut angeli astruendam in mentem veniunt, scribere curavimus. In libro igitur qui titulum habet, De summo bono, supra memoratus antistes: « Omnis natura (inquit) aut spiritus aut corpus est; spiritus incommutabilis Deus est, spiriritus commutabilis facta natura, sed corpore melior. » In libro etiam de Virginitate sanctae Mariae, quem ad Volusianum scripsit: « Si autem (inquit) quidam rationem reddi sibi flagitant, quomodo Deus homini permistus sit, ut una fieret persona Christi; cum hoc simul fieri oportuerit, quasi rationem ipsi reddant de re quae quotidie fit, quomodo misceatur anima corpori, ut una persona fiat hominis. Nam sicut in unitate personae anima utitur corpore, ut homo sit; ita in unitate personae Deus utitur homine ut Christus sit. » Et post paululum dicit: « Persona hominis mistura est animae et corporis; persona autem Christi mistura est Dei et hominis. » Et post paululum: « Verumtamen duarum incorporearum rerum commistio facilius credi debuit, quam unius incorporeae et alterius corporeae. Nam si anima in sua natura non fallitur, incorpoream se esse comprehendit. Multo magis incorporeum est Verbum Dei, ac per hoc Verbi Dei et animae credibilior debet esse commistio, quam animae et corporis. Sed in nobis ipsis experimur illud, in Christo credere jubemur: si autem utrumque nobis inexpertum credendum praeciperetur, quid horum citius crederemus? Quomodo non fateremur duo incorporea, quam unum incorporeum alterumque corporeum facilius potuisse misceri? » Haec disputatio vera ratione plenissima magni antistitis incredulos provocans ad fidem ducet: ut scilicet sicut credunt animam incorpoream corpori, ut una persona fiat hominis, potuisse misceri; multo facilius credere debent Verbum Dei incorporeum, incorporeae animae potuisse misceri.

In libro etiam de Origine animae, quem ad sanctum Hieronymum presbyterum scripsit, incorpoream quoque esse animam inquit: et si difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum. Haec verba beati Augustini ostendunt illos non posse intelligere animae incorporalitatem, qui ingenio pusillo non valent sejungere corporea ab incorporeis rebus: quia scilicet tantum corporis sensibus dediti, nihil esse existimant quod non per sensus corporis percepisse meminerint. Scripsit autem idem egregius Doctor librum de quantitate animae, multis et multiplicibus disputationibus refertum, in quo inter caetera de incorporalitate animae disputat. « Non enim, ait, ullo modo, aut longa, aut lata, aut quasi valida suspicanda est anima corporea. » Ista sunt, ut mihi videtur, et de consuetudine corporum sic animam quaerimus, ideoque bene praecipitur etiam in mysteriis, ut omnia corpora contemnat, universoque huic mundo renuntiet, qui, ut videmus, corporeus est, quisquis se talem reddi desiderat, qualis a Deo factus est, id est similis Deo. Non enim alia salus animae est, aut renovatio, aut reconciliatio auctori suo.

Claudianus, vir disertissimus, edidit libros de Incorporalitate animae tres, omni eloquentiae splendore fulgentes: in quibus inter caetera ingenii sui documenta praeclarissima: « Omne, inquit, illocale incorporeum quoque est. Porro vita corporis anima est, et in corpore vivit; et tam vivit anima in parte corporis, quam in toto corpore; tantum ergo vitae in parte corporis est, quantum in toto corpore, et vita haec anima est: nec locale est quod tam magnum est in toto quam in aliquo, et tam magnum in parvo quam in magno. Non igitur localis est anima. Et quidquid illocale est, corporeum non est. Igitur anima corpus non est. Item ratiocinatur: Anima rationalis est, et substantialiter inest animae ratiocinari, et ratio incorporalis atque illocalis est: igitur incorporalis est anima. Item voluntas animae substantia ejus est, et si tota vult anima, tota voluntas est, et voluntas corpus non est. Igitur anima non est corpus. Item memoria illocalis quaedam capacitas est, quae nec multitudine recordabilium distenditur, nec paucitate tenuatur, et incorporabiliter etiam corporalium reminiscitur. Et cum meminit animus, totus meminit, et totus memoria est, qui meminit totus: et memoria corpus non est. Non igitur corpus est animus. Item corpus nec appropinquat Deo, nec recedit a Deo; animus autem et proximat et longinquat illocaliter; igitur animus localis non est. » Et hactenus de incorporalitate animae disputatum sit.

Videamus deinceps utrum assertio nostra eo quod angelorum natura sit incorporea, aliquo testimonio roboretur. Beatus certe Augustinus, licet in multis opusculis astruat angelos incorpoream esse naturam, veruntamen in libro Trinitatis non solum ex incorporeo, verum etiam ex corporeo, id est ex duplici substantia, eos esse asseverat, ut ex una ad Dei contemplationem non recedant, secundum quod Dominus in Evangelio cum de non condemnandis parvulis ageret: Quia angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est; ex alia ad aliqua agenda in conspectu hominum veraciter appareant. Sic enim in libro II ejusdem operis: « Assumentes, inquit, angeli corporalem speciem a creatura corporea in usum ministerii sui, sicut cuique opus esset, aut ipsum corpus suum cui non subduntur, sed subditum regunt, in species quas volent accommodatas atque aptas actionibus suis immutantes atque vertentes, secundum attributam sibi a Creatore potentiam. » Item in libro III supra memoratorum librorum: « Non solum malos, inquit, sed nec bonos angelos fas est putari creatores, si, pro subtilitate sui sensus et corporis, semina rerum istarum nobis occultiora noverunt. » Et paulo post: « Quae in coelis sunt, inquit, non investigamus, quo rerum genere, et corpora angelica secundum propriam dignitatem, et eorum quaedam corporalis actio continetur. » Item libro VIII, docens Dominum non esse corpus, nec sicut cogitatur, inquit: « angeli mundi spiritus coelestia corpora inspirantes, atque ad arbitrium quo serviunt Deo mutantes, atque se vertentes, nec si omnes cum sint millia millium in unum collecti unus fiant, nec tale aliquid Deus est, nec si eosdem spiritus sine corporibus cogites, quod quidem carnali cogitationi difficillimum est.

Memores, frater, dilectae sententiae Domini, quia duorum aut trium hominum testimonium verum sit, labori nostro in arcto tempore providentes, hos duos excellentissimos tractatores, ut facilius credat, in quantum quivimus ex opusculis eorum memoria retinere, scripta per vos notescenda mandavimus. Quod si his noluerit assentire, nec plurimorum testium, si producti fuerint, assentire curabit.