There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola Einhardo XXV
Epistolae Karolini Aevi
833
editio: incognita
fons: incognitus

Domini mei gloriosissimi regis, ne contra me indignemini quod... neque ad vestram postea adveni praesentiam. Non enim hoc feci propter iniuriam vestram vel desidiam, sed eo quod infirmus eram et febribus laborabam sicut adhuc facio. Et vix potui ad praesentiam domini Hlotharii fratris vestri pervenire et accepta ab eo licencia ad sanctos martyres redire, quando et ille a vobis, ambobus absolutus est.

Quod autem autem domum retraxi, id non ob aliud feci, nisi quod divisione regni inter vos facta, qualis facta est ignorabam. Tulerat enim fama, quod illa porcio orientalium plagarum francorum, in qua et commoror et parvum beneficium habeo, ad regnum domni Hlotharii pertinere deberet. Unde enixius precor clementiam vestram ut me permittatis habere et uti ipsum beneficium, donec a domno Hlothario, licentiam accepero ad vos veniendi et in vestras manus me commendandi, si hoc ullatenus impetrare potuero. Fidelis enim vobis propono et devotus ad vestrum venire servitium, si Deus mihi vitam et sanitatem concedere dignabitur.