Memorem te esse non dubito qualiter tu te tuumque mihi commisisti ; et quoniam, ut ita se haberet, tua propria decrevit voluntas, mea utique deinceps est, ut ubicumque opportunum fuerit, tibi tuisque condignum suffragium, in quantum nosse et posse accesserit, omnibus modis inpendam. Ergo noctum sit dilectioni vestre quoniam ille vassallus noster necnon et filia tua amore coniugii alter alterum adipisci domino favente et vestra voluntate cupiunt. Quamobrem ad vos mittere decrevi, innotescentes, quod tam matri et fratri quam et omnibus propinquis, si vobis placet ut fiat, congruum esse videtur.