0385-02-10- SS Siricius - Epistola Decretalis
EPISTOLA DECRETALIS PAPAE SIRICII
(PL 13 1132B) 1.
Siricius ordinationem suam, ut aportuit, significat. Eius cura et quod ei a Petro subsidium. Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis tuae relatio me iam in sede ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit. Quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus tanta invenimus, quae reprehensione et correctione sint digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. (1132C) Et quia necesse nos erat, in eius labores curasque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honorem; facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens non negamus: quia officii nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas quibus maior cunctis Christianae religionis zelus (1133A) incumbit. (1132C) Portamus onera omnium qui gravantur: quin immo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes. CAP. I. - 2. Liberii decreta. Haereticos in Ecclesiam recipiendi modus. Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (Ephes. IV, 5) , et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem (1133B) solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione, Catholicorum conventui sociamus, (1134A) quod etiam totus Oriens Occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari. (1133B)
CAP. II. - 3. Baptismi percipiendi tempora ac ritus. Quibusnam baptismus statim conferendus. Sequitur deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus (De Consecr. dist. 4, c. 11) , non ratione auctoritatis alicuius, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere Natalitiis Christi, seu Apparitionis, necnon et Apostolorum seu Martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur; cum hoc sibi privilegium et apud nos, et (1134B) apud omnes ecclesias, dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat; quibus solis per (1135A) annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his dumtaxat electis, qui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis, quotidianisque orationibus atque ieiuniis fuerint expiati; quatenus Apostolica illa impleatur praeceptio (I Cor. V, 7) , ut expurgato fermento veteri, nova incipiat esse consparsio. (1134B) Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam; ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri; ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicumque etiam (1135B) discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cuiuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, (1136A) qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli (Matth. XVI, 18) .
CAP. III. - 4. Apostatae a corpore Christi abscidendi, sed poenitentibus non neganda in fine vitae venia. Adiectum est etiam, quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione profanatos. Quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, iubemus abscidi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his, quam diu vivunt, agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda: quia, docente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum ut convertatur, et vivat (Ezech. (1136B) XVIII, 23) .
CAP. IV. - 5. Nemini licet alterius sponsam uxorem ducere. De coniugali autem velatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere (27, q. 2. c. 50) . Hoc ne fiat, modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii (1137A) instar est, si ulla transgressione violetur.
CAP. V. - 6. Poenitentium leges. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam (33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17) , qui acta poenitentia, tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova coniugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus, quia iam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione iungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur; ut hac saltem districtione correpti, et ipsi (1137B) in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur. Quos tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari. Quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt servandam esse censemus (Zacharias papa epist. 7, c. 36) .
CAP. VI. - 7. Qui plectendi monachi aut moniales castitatis propositum temerantes. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abiecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu, illicita ac sacrilega se contagione (1137C) miscuerint: postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis complexibus libere filios procreaverint; quod et publicae leges, et ecclesiastica iura condemnant. Ilas ergo impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subvenire.
CAP. VII. - (1138A)