Epistola CCXXVI

This is the stable version, checked on 16 Septembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola CCXXV
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 44


Epistola CCXXVI

Epistola CCXXVI (Hilarius Arelatensis), J. P. Migne 44.0959

Domino beatissimo, ac toto affectu desiderando, et multum in Christo suscipiendo patri AUGUSTINO, HILARIUS.

1. Si cessantibus contradicentium quaestionibus gratae sunt plerumque studiosorum inquisitiones, ut etiam illa, quae absque periculo ignorarentur, ediscant; arbitror gratiorem fore sedulitatem nostrae relationis, quae dum indicat secundum quorumdam prosecutiones quaedam adversantia veritati, non tam sibi quam illis qui turbantur et turbant, per consilium Sanctitatis tuae satagit provideri, domine beatissime, ac toto affectu desiderande, et multum in Christo suscipiende pater.

2. Haec sunt itaque quae Massiliae, vel aliis etiam locis in Gallia ventilantur. Novum et inutile esse praedicationi quod quidam secundum propositum eligendi dicantur, ut id nec arripere valeant nec tenere, nisi credendi voluntate donata. Excludi putant omnem praedicandi vigorem, si nihil quod per eum excitetur, in hominibus remansisse dicatur. Consentiunt omnem hominem in Adam periisse, nec inde quemquam posse proprio arbitrio liberari: sed id conveniens asserunt veritati, vel congruum praedicationi, ut, cum prostratis, et nunquam suis viribus surrecturis annuntiatur obtinendae salutis occasio, eo merito quo voluerint et crediderint, a suo morbo se posse sanari, et ipsius fidei augmentum, et totius sanitatis suae consequantur effectum. Caeterum ad nullum opus vel incipiendum, nedum perficiendum, quemquam sibi sufficere posse consentiunt: neque enim alicui operi curationis eorum annumerandum putant, exterrita et supplici voluntate unumquemque aegrotum velle sanari. Quod enim dicitur, Crede, et salvus eris; unum horum exigi asserunt, aliud offerri; ut propter id quod exigitur, si redditum fuerit, id quod offertur deinceps tribuatur. Unde consequens putant exhibendam ab eo fidem, cujus naturae id voluntate Conditoris concessum est; et nullam ita depravatam vel exstinctam putant, ut non debeat vel possit se velle sanari; propter quod vel sanetur quis a 44.0955| sua, vel, si noluerit, cum sua aegritudine puniatur. Nec negari gratiam, si praecedere dicatur talis voluntas, quae tantum medicum quaerat, non autem quidquam ipsa jam valeat. Nam illa testimonia, ut est illud, Sicut unicuique partitus est mensuram fidei (Rom. XII, 3), et similia, ad id volunt valere, ut juvetur qui coeperit velle, non ut etiam donetur ut velit; rejectis ab hoc dono aliis pariter reis, et qui possent similiter liberari, si ea quae pariter indignis praestatur credendi voluntas, etiam ipsis similiter praestaretur. Si autem, aiunt, dicatur vel talem omnibus remansisse, qua vel contemnere quis valeat, vel obedire, de compendio putant rationem reddi electorum vel rejectorum in eo quod unicuique meritum propriae voluntatis adjungitur.

3. Cum autem dicitur eis, quare aliis vel alicubi praedicetur, vel non praedicetur vel nunc praedicetur quod aliquando pene omnibus, sicut nunc aliquibus gentibus non praedicatum sit; dicunt id praescientiae esse divinae, ut eo tempore, et ibi, et illis veritas annuntiaretur, vel annuntietur, quando et ubi praenoscebatur esse credenda. Et hoc non solum aliorum catholicorum testimoniis, sed etiam Sanctitatis tuae disputatione antiquiore se probare testantur; ubi tamen eamdem gratiam non minore veritatis perspicuitate docueris: ut est illud quod dixit Sanctitas tua in quaestione contra Porphyrium, de tempore christianae religionis, « tunc voluisse hominibus apparere Christum, et apud eos praedicari doctrinam suam, quando sciebat et ubi sciebat esse, qui in eum fuerant credituri » (Epist. 102, quaest. 2, n. 14): vel illud de libro in Epistolam ad Romanos, « Dicis itaque mihi, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit (Rom. IX, 19. In Expositione quarumdam propositionum ex Epist. ad Rom., propos. 62)? Cui sane inquisitioni, » inquis, « sic respondet, ut intelligamus spiritualibus viris, etiam non secundum terrenum hominem viventibus, patere posse prima merita fidei et impietatis, quomodo Deus praescientia eligat credituros, et damnet incredulos: nec illos ex operibus eligens, nec istos ex operibus damnans; sed et illorum fidei praestans, ut bene operentur, et istorum impietatem deserendo obdurans, ut male operentur. » Et iterum in eodem libro superius: « Aequales omnes sunt ante meritum, nec potest in rebus omni modo aequalibus electio nominari. Sed quoniam Spiritus sanctus non datur nisi credentibus; non quidem Deus eligit opera quae ipse largitur, cum dat Spiritum sanctum, ut per charitatem bona operemur: sed tamen eligit fidem, quia nisi quisque credat, et in accipiendi voluntate permaneat, non accipit donum Dei, id est, Spiritum sanctum, per quem infusa charitate bonum possit operari. Non ergo eligit opera cujusquam in praescientia, quae ipse donaturus est: sed fidem eligit in praescientia; ut quem crediturum esse praescivit, ipsum eligeret, cui Spiritum sanctum daret, ut bona operando etiam aeternam vitam consequeretur. Dicit enim Apostolus: Idem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 6). Nusquam autem dictum est, Deus credit omnia in omnibus: quod enim credimus, nostrum est; quod autem operamur illius » (Expositio quarumdam popositionum ex Epist. ad Rom., propp. 12, 60). Et caetera in eodem opere; quae se acceptare et probare testantur, tanquam convenientia evangelicae veritati.

4. Caeterum praescientiam, et praedestinationem, vel propositum, ad id valere contendunt, ut eos praescierit, vel praedestinaverit, vel proposuerit eligere qui fuerant credituri. Nec de hac fide posse dici, Quid habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? cum in eadem natura remanserit, licet vitiata, quae prius sana ac perfecta donata sit. Quod autem dicit Sanctitas tua, neminem perseverare, nisi perseverandi virtute percepta; hactenus accipiunt, ut quibus datur, inerti licet, praecedenti tamen proprio arbitrio tribuatur: quod ad hoc tantum liberum asserunt, ut velit vel nolit admittere medicinam. Caeterum et ipsi abominari se et damnare testantur, si quis quidquam virium in aliquo remansisse, quo ad sanitatem progredi possit, existimet. Nolunt autem ita hanc perseverantiam praedicari, ut non vel suppliciter emereri, vel amitti contumaciter possit. Nec ad incertum voluntatis Dei deduci se volunt; ubi eis, quantum putant ad obtinendum vel amittendum, evidens est qualecumque initium voluntatis. Illud etiam testimonium quod posuisti, Raptus est ne malitia mutaret intellectum ejus (Sap. IV, 11); tanquam non canonicum definiunt omittendum. Unde illam praescientiam sic accipiunt, ut propter fidem futuram intelligendi sint praesciti: nec cuiquam talem dari perseverantiam, a qua non permittatur praevaricari; sed a qua possit sua voluntate deficere et infirmari.

5. Asserunt tum inutilem exhortandi consuetudinem, si nihil in homine remansisse dicatur, quod correptio valeat excitare: quod quidem inesse naturae sic se dicere confitentur, ut hoc ipso quod ignoranti veritas praedicatur, ad beneficium praesentis gratiae referendum sit. Nam si sic praedestinati sunt, inquiunt, ad utramque partem, ut de aliis ad alios nullus possit accedere; quo pertinet tanta extrinsecus correptionis instantia? Si non ab homine, etsi non fides integra, saltem vel dolor compunctae infirmitatis exoritur, aut periculum demonstratae mortis horretur? Nam si non potest timere quis, unde terretur, nisi ea voluntate quae sumitur; non ex eo culpandus quod nunc non vult: sed in eo et cum eo qui sic aliquando noluit, ut eam damnationem cum suis posteris mereretur incurrere, ut nunquam recta, semper autem prava vellet appetere. Si autem est qualiscumque dolor qui ad exhortationem corripientis oriatur: hanc ipsam dicunt causam, propter quam vel rejiciatur alius, vel alius assumatur: atque ita non opus esse partes constitui, quibus nec adjiciendum sit aliquid, nec detrahendum.

6. Deinde moleste ferunt ita dividi gratiam, quae vel tunc primo homini data est, vel nunc omnibus datur, « ut ille acceperit perseverantiam, non qua fieret ut perseveraret, sed sine qua per liberum arbitrium perseverare 44.0957| non posset: nunc vero sanctis in regnum per gratiam praedestinatis non tale adjutorium perseverantiae detur, sed tale ut eis perseverantia ipsa donetur; non solum ut sine isto dono perseverantes esse non possint verum etiam ut per hoc donum nonnisi perseverantes sint » (Supra, de Correptione et Gratia, n. 29-38). His verbis Sanctitatis tuae ita moventur, ut dicant quamdam desperationem hominibus exhiberi. Si enim, aiunt, ita Adam adjutus est, ut et stare posset in justitia, et a justitia declinare, et nunc ita sancti juvantur, ut declinare non possint, si quidem eam acceperunt volendi perseverantiam, ut aliud velle non possint; vel sic quidam deseruntur, ut aut nec accedant, aut si accesserint et recedant: ad illam voluntatem pertinuisse dicunt exhortationis vel comminationis utilitatem, quae et persistendi et desistendi obtinebat liberam potestatem: non ad hanc, cui nolle justitiam inevitabili necessitate conjunctum est, praeter illos, qui sic concreati sunt his qui cum universa massa damnati sunt, ut exciperentur per gratiam liberandi. Unde in hoc solo volunt a primo homine omnium distare naturam, ut illum integris viribus voluntatis juvaret gratia volentem, sine qua perseverare non poterat: hos autem amissis et perditis viribus credentes tantum, non solum erigat prostratos, verum etiam suffulciat ambulantes. Caeterum quidquidlibet donatum sit praedestinatis, id posse et amitti et retineri propria voluntate contendunt: quod tunc falsum esset, si verum putarent eam quosdam perseverantiam percepisse, ut nisi perseverantes esse non possint.

7. Inde est quod et illud pariter non accipiunt, ut eligendorum rejiciendorumque esse definitum numerum velint: atque illius sententiae expositionem, non eam quae a te est deprompta suscipiant, id est, ut nonnisi omnes homines salvos fieri velit; et non eos tantum qui ad sanctorum numerum pertinebunt, sed omnes omnino, ut nullus habeatur exceptus. Nec hoc timendum, quod quidam eo invito perire dicantur: sed quomodo, aiunt, non vult a quoquam peccari vel deseri justitiam, et tamen jugiter illa deseritur contra ejus voluntatem, committunturque peccata; ita eum salvari velle omnes homines, nec tamen omnes homines salvari. Testimonia etiam Scripturae quae de Saüle vel de David posuisti, non pertinere putant ad quaestionem, quae de exhortatione versatur: alia autem ad id referunt, ut ex his eam gratiam accipiant commendari, qua unusquisque post voluntatem juvatur; vel ad ipsam vocationem, quae praestatur indignis. Hoc enim et illis locis tuorum opusculorum et aliorum, quae persequi longum est, se demonstrare testantur.

8. Parvulorum autem causam ad exemplum majorum non patiuntur afferri: quam et tuam Sanctitatem dicunt eatenus attigisse, ut incertum esse volueris, ac potius de eorum poenis malueris dubitari. Quod in libro tertio de Libero Arbitrio ita positum meministi, ut hanc eis occasionem potuerit exhibere. Hoc etiam de aliorum libris, quorum est in Ecclesia auctoritas, faciunt quod perspicit Sanctitas tua non parum posse juvare contradictores, nisi majora, aut certe vel paria proferantur a nobis. Non enim ignorat prudentissima pietas tua, quanto plures sint in Ecclesia, qui auctoritate nominum in sententia teneantur, aut a sententia transferantur. Ad summam, fatigatis omnibus nobis, ad id prosecutio eorum, vel potius querela convertitur consentientibus etiam his, qui hanc definitionem improbare non audent, ut dicant: Quid opus fuit hujuscemodi disputationis incerto tot minus intelligentium corda turbari? Neque enim minus utiliter sine hac definitione, aiunt, tot annis a tot tractatoribus, tot praecedentibus libris et tuis et aliorum, cum contra alios, tum maxime contra Pelagianos, catholicam fidem fuisse defensam.

9. Haec, mi pater, et alia interminabiliter plura, ut summa mea vota confitear, per me deferre maluissem; vel, quia hoc non merui, saltem prolixiore tempore omnia quibus moventur, collecta dirigere; ut quidquid de hac re contradicitur quatenus refelli, vel, si id non potest, tolerari deberet, audirem: sed quia neutrum ex voto provenit, malui quomodo potui haec comprehensa dirigere, quam penitus de tanta quorumdam contradictione reticere. Sunt ex parte tales personae, ut his consuetudine ecclesiastica laicos summam reverentiam necesse sit exhibere. Quod quidem ita curavimus Deo juvante servare, ut, cum opus fuit, non taceremus quae ad quaestionis hujus assertionem exiguitas nostrarum virium suggerebat. Sed nunc summatim, quantum festinatio perlatoris admisit, haec velut commonendo suggessi. Tuae sanctae prudentiae est dispicere quid facto opus sit, ut talium et tantorum superetur vel temperetur intentio. Cui ego jam parum prodesse existimo te reddere rationem, nisi et addatur auctoritas quam transgredi infatigabiliter contentiosa corda non possint. Sed plane illud tacere non debeo, quod se dicant tuam Sanctitatem, hoc excepto, in factis et dictis omnibus admirari. Tuum erit decernere quomodo sit in hoc eorum contradictio toleranda. Nec mireris quod aliter vel aliqua in hac epistola addidi, quantum puto, quae in superiore non dixeram; talis est enim nunc eorum definitio, praeter illa quae per festinationem aut oblivionem fortasse praeterii.

10. Libros, cum editi fuerint, quos de universo opere tuo moliris, quaeso habere mereamur; maxime ut per eorum auctoritatem, si qua tibi in tuis displicent, a dignitate tui nominis jam non trepidi sequestremus. Librum etiam de Gratia et Libero Arbitrio non habemus; superest ut eum, quia utilem quaestioni confidimus, mereamur accipere. Nolo autem Sanctitas tua sic me arbitretur haec scribere, quasi de iis quae nunc edidisti, ego dubitem. Sufficiat mihi poena mea, quod a praesentiae tuae deliciis exsulatus, ubi salubribus tuis 44.0959| uberibus nutriebar, non solum absentia tua crucior, verum etiam pervicacia quorumdam, qui non tantum manifesta respuunt, sed etiam non intellecta reprehendunt. Caeterum hac suspicione in tantum careo, ut potius infirmitatem meam, qua tales parum patienter fero, notabilem putem. Qualiter autem ad haec consulendum judices, ut dixi, tuae sapientiae derelinquo. Nam ad me hoc pertinere credidi, pro ea quam Christo vel tibi debeo charitate, ut quae in quaestionem veniunt, non tacerem. Quidquid pro ea gratia quam in te pusilli cum magnis miramur, volueris aut valueris, gratissime accipiemus, tanquam a nobis charissima et reverendissima auctoritate decretum. Sane quia, urgente perlatore, timui ne vel non omnia, vel haec ipsa minus digne, conscius mearum virium, possem dirigere: egi cum viro, tum moribus tum eloquio et studio claro, ut quanta posset collecta suis litteris intimaret: quas conjunctas his destinare curavi. Est enim talis qui, etiam praeter hanc necessitatem, dignus tuae Sanctitatis notitia judicetur. Sanctus Leontius diaconus, cultor tuus, cum meis parentibus multum te salutat. Memorem mei Paternitatem tuam Dominus Christus Ecclesiae suae annis pluribus donare dignetur, domine pater. Et infra: Sciat Sanctitas tua, fratrem meum, cujus maxime causa hinc discessimus, cum matrona sua ex consensu perfectam Deo continentiam devovisse. Unde rogamus Sanctitatem tuam, ut orare digneris, quo hoc ipsum in eis Dominus confirmare et custodire dignetur.