Migne Patrologia Latina Tomus 130
AurCar.Episto205 130 Aurelius Carthaginensisfl. 400 Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola 2
Reverendissimo papae DAMASO AURELIUS Carthaginensis episcopus.
Gloriam apostolicae sedis et vestrae sublimitatis gratiam nostra humilitas exorat ut statuta quae reperire poteritis post finem beati principis apostolorum Petri usque ad vestrae sanctitatis principium, juxta apostolicae sedis auctoritatem, quam cognovimus per vestrae sapientiae sanctitatem gubernari, nobis scripta mittere dignemini. Quatenus per vestrae sanctitatis nobilitatem atque prudentiam nosse valeamus quae in praefata sancta sede supradictis temporibus sunt decreta, et qui adversus canonum apostolorum instituta gesserunt cognoscantur. Bene valete, sanctissime papa, et orate pro nobis, amantissime pater. Data VIII Kalend. Martii, et lecta Romae Nonas Maii.