Migne Patrologia Latina Tomus 20
AurCar.Episto31 20 Aurelius Carthaginensisfl. 400 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Epistola 1
Beatissimo papae DAMASO AURELIUS Carthaginensis episcopus.
Gloriam apostolicae sedis, et vestrae sublimitatis gratiam nostra humilitas exoret [ F. exorat], ut statuta, quae reperire poteritis, post finem beati principis apostolorum Petri, usque ad vestrae sanctitatis principium juxta apostolicae sedis auctoritatem, quam cognovimus per vestrae sapientiae sanctitatem gubernari, nobis scripta mittere dignemini: quatenus per vestrae sanctitatis nobilitatem atque prudentiam nosse valeamus, quae in praefecta sancta sede supra dictis temporibus sunt decreta, et qui adversus canonum apostolorum instituta gesserunt, cognoscantur. Bene vale, sanctissime papa, et ora pro nobis amantissime pater. Data octavo kalendas Martii. Idem lecta Romae, quinto nonas Maii.