Migne Patrologia Latina Tomus 53
Uraniu.Episto50 53 Uranius Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
EPISTOLA URANII PRESBYTERI. DE OBITU S. PAULINI AD PACATUM.
Ex ms. Trecensi edita a Chiffletio, et cum aliis mss. ecgraphis collata.
1. Domino illustri et in Christo merito venerabili Pacato, Uranius presbyter. Litteris nobilitatis tuae iterata vice sollicitor, ut tibi obitum S. Paulini fideliter referam. Faciam quidem quod praecipis, sed timeo, ne non tam efficaciter ut vis, faciam, quod facere cupio. Tamen quia jubere dignaris, fideliter et sine mendacio faciam. Novi etenim melius esse linguam silentio premere, quam ad peccatum animae falsa narrare, dicente Scriptura: Os, quod mentitur, occidit animam. Et ideo venerationem tuam plurimum quaeso, ut imperitiae meae veniam dare digneris. Alioquin si tibi sermonis mei vilitas coeperit displicere, non mihi, sed tibi rectius imputabis, qui aquam purissimi fontis a coenoso rivulo postulasti. Sed haec breviter dicta sint. Nunc autem veniamus ad ea, quae tibi, qui vitam ejus versibus illustrare disponis, dicendi materiam subministrent. 2. Igitur S. Paulinus episcopus Burdegala oppido Galliarum oriundus fuit, sed in Campania ad beatissimum Felicem confessorem glorioso fine defunctus atque sepultus est; ejus vitam ex merito mortis agnoscimus, cujus et mortem de conversatione vitae probamus. Denique cum ante triduum quam de hoc mundo ad coeleste habitaculum vocaretur, cum jam de salute ejus omnes desperassent, et duo ad eum episcopi visitandi studio convenissent, id est, sanctus SYMMACHUS, et benedictus ACINDYNUS; ita in eorum adventu recreatus atque refectus est, ut oblita omni carnali infirmitate, totum se eis spiritalem atque angelicum exhiberet. Et quasi profecturus ad Dominum, jubet sibi ante lectulum suum sacra mysteria exhiberi: scilicet ut una cum sanctis episcopis oblato sacrificio, animam suam Domino commendaret: simul etiam et eos, quos pro disciplina ecclesiastica a communione sacri mysterii extorres esse praeceperat, ad pacem pristinam revocaret. 3. Et cum haec omnia sanctus episcopus laeto atque perfecto ordine celebrasset; subito clara voce interrogare coepit, ubi essent fratres sui. Tunc unus ex circumstantibus, qui putavit quod fratres suos, id est, episcopos qui tunc aderant, quaereret; ait illi: Ecce, hic sunt fratres tui. At ille: Sed ego nunc fratres meos JANUARIUM atque MARTINUM dico, qui modo mecum locuti sunt, et continuo ad me venturos se esse dixerunt. E quibus JANUARIUS episcopus simul et martyr, Neapolitanae urbis illustrat Ecclesiam; MARTINUS autem vir per omnia apostolicus, cujus vita ab omnibus legitur, Galliarum episcopus fuit. Et his dictis, extensis ad coelum manibus, hunc psalmum Domino decantavit, dicens: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Deinde collecta oratione, commonitus est a sancto Postumiano presbytero, quod pro vestimentis quae pauperibus fuerant erogata, quadraginta solidi deberentur. Quod cum audisset S. Paulinus, leviter subridens ait: Securus esto, fili; crede mihi quia non deerit qui debitum pauperum solvat. Et ecce, non longa mora ingreditur quidam presbyter, de Lucaniae partibus veniens, missus a sancto Episcopo Exuperantio, sive a viro clarissimo fratre ejus Ursatio, qui ei per ipsum muneris gratia quinquaginta solidos miserant. Quos cum accepisset sanctus Paulinus, benedixit Dominum dicens; gratias ago tibi, Domine, qui non dereliquisti sperantem in te. De his autem quinquaginta solidis ipse presbytero qui eos exhibuerat, manu sua duos dedit; reliquos vero negotiatoribus qui vestimenta pauperibus dederant, reddi mandavit. 4. Inter haec autem cum jam nox diei successisset, usque ad mediam noctem paululum quieti concessit; donec crudescente dolore qui lateri ejus nimius inerat, excitatus, multis etiam ex superfluo archiatrorum ustionibus fatigatus, usque ad quintam horam noctis lassum atque anhelum pectus duxit. Deinde adveniente luce consuetudinem suam vir sanctus agnovit. Itaque, ut solebat, excitatis omnibus, matutinum ex more et ordine celebravit. Facta autem die, presbyteris et diaconibus atque omnibus clericis, exemplo dominico pacem haereditariam praedicavit: deinde quasi ex somno excitatus, lucernariae devotionis tempus agnoscens, extensis manibus, lenta licet voce, paravi lucernam Christo meo, Domino decantavi. Tunc deinde facto aliquandiu silentio, circa horam quartam noctis omnibus qui aderant sollicite vigilantibus, subito tam ingenti cellula ejus terraemotu concussa est, ut hi qui lectulo ejus assistebant, exterriti atque turbati ad orationem se cuncti jactarent, nihil tamen scientibus his qui pro foribus consistebant: neque enim publicus ille, sed privatus in cellula fuerat terrae motus. Ille angelicis susceptus manibus debitum Deo spiritum exhalavit. 5. Vidimus (fili carissime), vidimus, et inter lacrymas atque singultus vidisse gaudemus; vidimus quomodo tollitur justus, et nemo intelligit: et viri justi tolluntur, et nemo considerat. Neque ulli Christianorum incredibile debet videri, si in transitu sancti Paulini, unus angulus specialiter terrae motu concussus est, in cujus obitu totus pene orbis ingemuit. Et sane quis locus est in orbe terrarum tam remotus aut abditus, quem transitus domini Paulini non commoverit? Flevit plane Ecclesia, quod talem sacerdotem amisit; sed exsultat paradisus, quod talem sanctum suscepit: plangunt populi, sed laetantur angeli: gemunt provinciae hominum, sed gaudent loca sanctorum ad quae quotidie evolare cupiebat, cum diceret; Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine Deus virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atriis tuis. 6. O virum sanctum et omnium ore laudabilem, qui sic vixit ut non sibi tantum, sed omnibus viveret! Et ideo quia multis vixit in hoc saeculo, nunc sibi vivit in Christo: et tamen non sibi tantum, sed etiam nobis, quia quotidie orat pro nobis. Fuit denique lucerna ardens in domo Dei, non sub modio posita, sed super candelabrum constituta; ita ut etiam multas lucernas suo praeclaro lumine redderet luminosas. Suavis enim et mitis fuit, etiam cum in superbia saeculi versaretur. Cum autem ad Christum conversus est, aperuit horrea sua pauperibus, apothecas suas advenientibus patefecit. Nam parum ei erat proximos alere, nisi etiam undique evocaret quos pasceret atque vestiret. Quantos captivos redemit! quantos intricatores debiti a creditoribus suis reddita pecunia liberavit! una scilicet pietatis negotiatione et planctus debitorum extersit, et creditorum gaudia reparavit. 7. Cum autem ad summum sacerdotii gradum provectus esset, noluit talem se exhibere episcopum qui ab aliquo timeretur; sed talem se reddidit sacerdotem qui ab omnibus amaretur. Nunquam sic iratus est, ut non in ira misericordiae memor esset: neque enim poterat vir ille irasci, qui contumelias despiciebat, et odia vitabat. Nunquam in judicio sine misericordia sedit, quia noverat misericordiam meliorem esse quam sacrificium; misericordia vestiendum esse omne Christianorum judicium, dicente venerabili Scriptura: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine. Justitiam quoque votis benignioribus temperabat; sciens quoniam Spiritus sanctus quantum aequitati et justitiae favet, tantum suis gratiam pietatis benignus indulget: et ideo tenebat rigorem in examinatione justitiae, misericordiam autem in definitione sententiae proferebat. 8. O admirabilem virum atque omnium virtutum laude censendum! Hic etenim omnium patriarcharum exempla secutus, fuit fidelis ut Abraham, credulus ut Isaac, benignus ut Jacob, munificus ut Melchisedech, providus ut Joseph, rapax ut Benjamin: rapuit enim divitibus, et pauperibus erogavit; et tamen plus divitibus quam pauperibus profuisse cognoscitur, quia pauperibus in hoc saeculo profuit, divitibus autem in futuro providit. Ergo (quia dicere coeperam) fuit mansuetus ut Moyses, sacerdotalis ut Aaron, innocens ut Samuel, misericors ut David, sapiens ut Salomon, apostolicus ut Petrus, amabilis ut Joannes, cautus ut Thomas, doctor ut Paulus, videns ut Stephanus, fervens ut Apollo: de sollicitudine autem et cura Ecclesiarum, in fide et caritate omnes apostolos et episcopos imitatus est. Haec omnia in se habuit, haec in tempore conversationis suae fideliter custodivit. Et ideo cum de hoc corpore ad coeleste habitaculum vocaretur (sicut superius dixi), doluit terra, sed laetatum est coelum; flevit caro, sed spiritus gloriatur. 9. Denique non solum Christiani, sed etiam Judaei atque pagani, ingenti fletu, scissis etiam vestibus ad domini Paulini exsequias convenerunt: ereptum sibi patronum, defensorem, tutorem una omnes nobiscum voce planxerunt. Et vere talis erat, ut ab omnibus amaretur: vixit enim cunctis in exemplum acquirendae salutis, et in refrigerium consolationis. Neque enim solius haec mea vox est: testes sunt omnes provinciae, testis est omnis terra quam Romanus orbis includit; testes etiam sunt barbarae nationes, ad quas fama Domini Paulini pervenerat. Nec immerito ab omnibus amabatur, qui aderat omnibus. Quem enim jacentem non sua dextera erexit? quem interpellantem se non pia voce consolatus est? Erat enim pius, misericors, humilis, et benignus: nullum spernens, nullum despiciens; omnibus tribuebat, omnibus indulgebat: animabat trepidos, mitigabat violentos; hos verbis, illos aedificabat exemplo: alios epistolis, alios sumptibus adjuvabat. Nullas opes, nullas divitias, nisi quas sanctis suis Christus promiserat, mirabatur. Aurum atque argentum, et caetera sic definiebat, ut ea sibi ad largiendum liberalitas, non ad retinendum cupiditas vindicaret. Et, ut breviter dicam, omnia bona in se habuit, quia Christum amavit: habuit enim fidem, mansuetudinem, curam proximorum; jugem pro miseris sollicitudinem, compassionem pro infirmis; nihil aliud respiciens nisi pacem et caritatem: solus namque mendicabat, ut omnibus abundaret. Denique quis locus est in orbe terrarum, quae solitudo, quae maria, quae S. Paulini beneficia non senserunt? Omnes eum agnoscere cupiebant, omnes videre desiderabant. Quis ad illum non laetus advenit? aut quis ab illo non desideraturus abscessit? Nam qui corpore eum videre non poterant, saltem ejus epistolas contingere cupiebant. Erat enim suavis et blandus in litteris, dulcis et bene suavis in versibus. Quid plura? Vix quaecunque de illo dicuntur, admitteret credulitas fidei, nisi propellerent sua facta mendacium. Taceamus generis nobilitatem, paternis maternisque natalibus in senatorum purpuras admirabiliter rutilantem: praeterea et opulentias divitiarum, quas propter Deum pauperibus erogavit. Nunc veniamus ad ea quae de obitu ejus dicere coeperamus. 10. Igitur cum sanctus Paulinus debitum Deo spiritum reddidisset, ita niveo candore vultus ejus et omne corpus affectum est, ut omnes inter singultus et lacrymas benedicerent Dominum Deum nostrum, qui educit sanctos suos in magnificentia, ut ostendat servis suis quia haec est gloria omnibus sanctis suis: et ideo laudetur in Deo anima ejus, et revelentur opera ejus in omnibus timentibus Deum, quia concupivit in mandatis Dei sui, et intellexit super egenum et pauperem, ut potens esset in terra semen ejus, et justitia ejus maneret in saeculum saeculi. 11. Verumtamen et hoc quod ad meritum sancti Paulini pertinet, veneratio tua debet agnoscere, quod etiam sanctus Joannes Neapolitanae urbis episcopus, a domno Paulino de hac vita ad Christum accersitus atque evocatus agnoscitur. Nam ante diem tertium quam de hoc mundo sanctus Joannes ad Dominum migraret, retulit se vidisse sanctum Paulinum, angelica dignitate vestitum atque ornatum totum niveum, totum sidereum, atque odore ambrosio renidentem: favum etiam candidissimum mellis in manu tenentem ac dicentem sibi: Frater Joannes, quid hic facis? Solve vincula taediorum tuorum, et jam ad nos veni: haec enim esca quam in manu teneo, apud nos satis abundat. Et cum haec dixisset, complexus est eum, et immisit in os ejus partem favi illius: cujus dulcedinem atque odorem ita sanctus Joannes concupisse se dixit, ut si sibi in ipsa revelatione potestas fuisset, ab ejus vestigiis nullo modo recessisset. Et tamen non diu dissimulavit: nam excitatus a somno, eadem die, id est, quinta feria, juxta consuetudinem suam remunerans omnes clericos atque pauperes, sanus dominicam coenam celebravit: sexta vero feria orationi vacavit, sabbato autem, secunda hora diei, ad ecclesiam laetus processit, et ascenso tribunali ex more populum salutavit: resalutatusque a populo, orationem dedit: et collecta oratione spiritum exhalavit. Ea tamen nocte in ecclesia vigilatum est. Postera autem die, id est Paschae, illuminatis lampadibus, cum ingenti neophytorum pompa, prosequente etiam multitudine populorum, usque ad sepulcrum, gloriosam atque laudabilem sepulturam adeptus est. 12. Haec ideo commemoravi nobilitati tuae, ut etiam hic meritum S. Paulini agnosceres: habes enim materiam dicendi, si tamen non desit fides credendi. Et ideo quaeso nobilitatem tuam, ut, sicut promittere dignatus es, praeclari operis munus accelerare digneris; consecuturus praemia laudis et gloriae, si vitam sancti viri, posteris profuturam, versibus illustraveris. Utinam antequam proficiscar, hujus operis lectione dignum me facias: quia si Christo placuerit, continuo navigare dispono. Obiit S. Paulinus episcopus decimo calendas Julii, Basso et Antiocho VV. CC. consulibus.