Epistola (Theudoinus Catalaunensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121



Epistola

Epistola (Theudoinus Catalaunensis), J. P. Migne 121.0385B

Epistola

121.0385A| Dilectissimo fratri ALMANNO, monacho professione, et per gratiam Dei hiereo.

In lege Domini die ac nocte meditari, non cedit incassum in oculis divinae majestatis. Ideoque operae pretium duxi tuam commonefacere charitatem, ut quoniam ab ineunte aetate in loco religioso nutritus, in hoc maxime operam dedisti, ut in nullo expers grammatos, etiam vel hoc proficeres, ut nullatenus esses imperitus graphidos, dimittas nemus Angitiae, et totum te cum auxilio divino transferas in vineis Engaddi. Certe nosti et vineam Sorech; audisti et patremfamilias, qui exiit primo mane, et per divisas horas, tamen praefixas, conducere operarios in vineam suam. Revera et in hoc mea sunt vota, ut vocatus vocatione secundum propositum Dei facta, 121.0385B| etiam juxta pusillitatem alicujus igniculi tui laborare in Ecclesia Domini Sabaoth sine ulla interpolatione neque moreris, neque ulla dilatione gravetis. Est enim nobis mors velocissima, licet sit nobis nimium sapientia tanta [ f. tarda]. Ergo accelera in quibuscunque fultus praesidio veritatis, et in domo Domini aliquod vasculum [elabora]. Sunt enim in ea non solum vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, in sancta videlicet Ecclesia, quae juxta prophetam Osee desponsata est tripliciter, primo ante legem in Abraham, secundo sub lege per Moysen, tertio autem sub gratia, ipso Domino veniente, et in utero virginali carnem virgineam assumente, de qua processit, 121.0386A| tanquam sponsus de thalamo suo. Didicisti etiam quod cum bestiis agri et cum volatilibus coeli et cum reptilibus terrae disposuerit Dominus pactum inire; et quod etiam per pastores Thecuae consulat Dominus vineae suae. Atque ut manifestius fiat quod aimus, noveris quod non absque occulta divinae dispositionis providentia accidit, ablato mausoleo et aggere terrae semoto, perlustrasse nos beati Memmii sepulcrum in quadrangula et caementaria pretiosi corporis fossa: et hoc est factum jussu Regis CAROLI anno ab Incarnatione Domini 868, Indict. I, VIII Kal. Aprilis, quae fuit quarta feria ante mediam Quadragesimam: ejusque sanctum sepulcrum est inventum minime ex ulla parte haerere ad terram; sed virtute omnipotentis Dei, apud quem merita tanti patroni 121.0386B| refulgent, in ipsa fossa veluti libratum in aera pendere quatuor digitis a terra. Quo miraculo stupefacta mortalium corda depromunt, dicentes: O quam magno pietatis studio coelesti vitae se conformem reddidit, dum vixit in terra, cujus nunc tanta est gloria in coelo, ut ejus sepulcrum, nedum corpus tangere, indignam se fateatur terra. Ejus sanctissimi viri vitam a tua devotione quaerimus innovandam: quae diuturna vetustate et negligentia, velut in pittaciis, habetur pene consumpta. Ergo age, pro viribus nostrae petitioni favens esto: quatenus de tanto intercessore ad perpetuam salutem possis in coelo gaudere.