Epistola (Tatto Sangallensis)

This is the stable version, checked on 2 Novembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Epistola

Epistola (Grimaldus Sangallensis; Tatto Sangallensis), J. P. Migne 121.0925B

Epistola

121.0925B| Praestantissimo et ineffabili dilectione nominando REGINBERTO praeceptori GRIMALDUS TATTOQUE supremi auditorum vestrorum discipuli sempiternae felicitatis salutem.

Memoria dilectionis vestrae animis nostris sedulo inhaerens immemores petitionum vestrarum promissionumque nostrarum esse non permittit. Et utinam tam proficienter quam spontanee piam voluntatem vestram implere valuissemus. Ecce vobis Regulam beati Benedicti egregii doctoris, quam benevolus animus vester summo semper optaverat desiderio, direximus, sensibus et syllabis, necnon etiam litteris a supradicto Patre, ni fallimur, ordinatis minime carentem; quae de illo transcripta est exemplare quod ex ipso exemplatum est codice, quem beatus Pater sacris manibus suis exarare ob multorum sanitatem 121.0926B| animarum curavit. Illa ergo verba quae supradictus Pater secundum artem, sicut nonnulli autumant, in contextu Regulae hujus non inseruit, de aliis Regulis a modernis correctis magistris colleximus, et in campo paginulae e regione cum duobus punctis inserere curavimus. Alia etiam quae a Benedicto dictata sunt, et in neotericis minime inventa, obelo et punctis duobus consignavimus. Hoc egimus desiderantes vos utrumque et secundum traditionem pii Patris, etiam modernam habere. Eligite vobis quod desiderabili placuerit animo. Valete in Domino.

Salve flos juvenum, forma speciosus amoena,
Optatam retinendo viam vitamque salubrem.
Ecce tui humiles famuli tibi munera mittunt,
Quae animus dudum vester optavit habere.
Omnipotens genitor, cunctum qui continet orbem,
Te regat et servet semper ubique sanum.