Epistola (Paschasius)

This is the stable version, checked on 26 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 62

PasDia.Episto69 62 Paschasius diaconus491-512 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola

Domino sancto semperque carissimo Eugipio presbytero Paschasius diaconus frater in Christo carissimus.

Dum sanctos peritiae tuae facundia et otii felicitate, perpendens amaritudines, occupationesque multiplices peccatorum, te tractare contemnis: pudoris jacturam dilectionis contemplatione sustineo. Direxisti commemoratorium, cui nihil possit adjicere facundia peritorum; et opus quod Ecclesiae possit universitas recensere, brevi reserasti compendio, dum beati Severini finitimas Pannoniorum provincias incolentis vitam moresque verius explicasti, et quae per illum divina virtus est operata miracula diuturnis mansura temporibus tradidisti memoriae posterorum. Nesciunt facta piorum perire cum saeculo: ut omnes praesentem habeant, et secum quodammodo sentiant commorari, quibus eum relatio pervexerit lectionis. Et ideo quia tu haec quae a me narranda poscebas, elocutus es simplicius, explicasti facilius: nihil adjiciendum labori vestro, studio nostro credidimus. Siquidem aliter audita narramus, aliter experta deprominus. Facilius virtutes magistrorum a discipulis exponuntur (quae suggeruntur crebrius conversatione docentium) divinis charismatibus inspiratis sanctis bonorum mentibus excolendis.

Quantum gesta sanctorum utilitatis impertiant, quantum fervoris attribuant, quantum puritatis infundant: de hac re apostolicae vocis auctoritas latius innotescens (I Petr. V): Forma, inquit, facti gregi, et beatus Paulus Timotheo praecipit (II Tim. II), formam esse fidelibus. Unde idem apostolus (Hebr. XIII) justorum catalogum summa brevitate contexens, ab Abel incipiens, insignium virorum pergit narrare virtutes. Sic et ille fidelissimus Mathathias morti gloriosissimae jam propinquans, filiis suis haereditario jure sanctorum exempla distribuit: quorum certaminibus admirandis celebrius excitati, animas suas pro legibus sempiternis sanctitatis fervore contemnerent. Nec paterna liberos fefellit instructio. Tantum enim profuerunt memoratis facta majorum, ut aperta fide a matos principes deterrerent, castra sacrilega superarent, cultus arasque daemoniacas longe lateque diruerent, civicamque coronam, gestis decorati perennibus, splendenti patriae providerent. Unde et nos ornamentis sponsae Christi quiddam fraterno ministerio provideri gaudemus: non quo ullis, ut credo, temporibus defuerit clarior vita majorum, sed quod domum magni Regis plurimorum vexilla tropaeorum habere conveniat. Non enim vera virtus excluditur numerositate victorum, sed optatis successibus eatenus ampliatur.