Epistola (PL 50)

This is the stable version, checked on 20 Decembris 2024. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50



Epistola (Auctor incertus), J. P. Migne

cc_id: cps_2.AucInc.Episto43, cc_idno: 7540

Epistola

p. 1213A| Domino sancto ac venerabili fratri et compresbytero nostro Philoni Eucherius episcopus salutem in Domino dicit.

Quaeso charitatem et dilectionem tuam, quam habes perfectam in Domino, ut digneris te fatigare usque ad monasterium Insulae Barbarae, et videas et exhorteris fratrem nostrum Maximum abbatem, qui praeest ipsi monasterio, quia pervenit ad nos quod velit ex eo discedere, et fratres suos deserere, eo quod multi propter metum gentium oblationes suas subtraxerint, quas pro Dei intuitu dare consuerant. Sed si nos vivimus et sani revertimur, tantum illi p. 1214A| vel monachis suis in Dei nomine disponimus ministrare, ut nihil egere videantur. Hoc tamen specialius peto ab ipso fratre nostro, ut domum pensilem quam jussimus fieri nobis praeparet et membranas. Quia, si Deus annuit, Quadragesimam in Insula cum ipso tenere disponimus, ut opus coeptum ibidem pariter residentes expediamus. Interim trecentos modios annonae et ducentos modios vini, ducentas libras casei et centum libras olei, ordina ipsi dari, ut cum per nostram oblatiunculam ipse una cum congregatione sua reficitur, nobis reditus cum sospitate ipsis orantibus a Domino tribuatur.