Epistola (PL 096)

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Epistola (Auctor incertus), J. P. Migne

Epistola

(1385B)Quaestiunculam mihi datam a vestra reverentia (1385C)his diebus attulit familiaris noster Fredilo, in qua requirebatur quid proprie viri non incelebres intellexerint esse ceroma. Id verbum fertur in auctoribus ingenuarum artium disciplinae summopere praeditis, necnon et apud nostros qui palmam Romani eloquii suo saeculo meruerunt. Quamvis igitur pueros et imbecilles nos judicent illi qui nervos et medullas ipsumque, ut dicitur, sanguinem ex libris antiquorum eliciunt, sententiarum potius altitudinem quam verborum humilitatem persequentes, nobis tamen competens magis videtur a primis ad secunda conscendere quam, primis neglectis, temere ad secunda proripere. Cum enim virtus eloquentiae verborum splendore et sententiarum gravitate formetur, verborum decor primum est appetendus, tum demum sententiarum (1385D)robur et lux intima est requirenda. Quamobrem lumen et sensus dilectus verborum semper a studiosis est habendus, ne violata magistrorum regula confusa et inordinata commentia quae tradit prorumpat. Haec quidem generaliter prolata inconsultam extraordinariamque praesumptionem confutant. Nunc specialem hujus verbi habeamus considerationem. Et ut evidentior via se ad hoc astruendum aperiat, altius quiddam censeo repetendum.

Ludi qui diebus festis causa religionis ad delectandum populum a juvenibus agebantur, et quorum causa spectacula vario genere populo permittebantur, aut gymnici, aut gladiotorii, aut circenses, aut scaenici nominabantur; quos tamen sibi diabolus sub invocatione deorum, imo daemonum voluit exhiberi (1386B)a mortalibus, ut sub obtentu pietatis et religionis (1386C)miserorum animas in suum jus transfunderet. Ergo principalis ludus, quem gymnicum diximus fuisse, velocitatis ac virium gloria constabat. Is locus ubi exercebantur, gymnasium, et hi qui exercebant, athletae vocabantur. Genera autem gymnici ludi exstitisse traduntur, cursus, saltus, jactus, virtus, et luctatio. Sed quia priore tempore cincti athletae exercebantur, nec nudarentur quousque quidam remisso cingulo prostratus exanimatusque in ludo apparuit, inde nata dicitur consuetudo ut deinceps juvenes nudi exercerentur capistribus in parte celanda corporis succincti. Athletae autem Graeca appellatione a laterum complexu et commissione dicuntur, qui cominus decertantes adnixi persistunt, ne alter alterum quocunque casu falleret aut astu (1386D)impediret, peruncto corpore olei liquamine; exercitatio quae agebatur proprie ceroma vocatur. Locus autem destinatus luctationi palaestra vocabatur; qui inde trahit etymologiam, vel a luctatione, vel a motu urnae, id est, sortis, eo quod ad palaestram sortito digerentur. Est ergo sensus proverbii: Oleum et impensas perdit qui mittit boves ad ceroma; quod sicut stolidum et brutum animal, quanquam robustum et vegetum, tamen exquisitae arti est inutilis, quae non tantum viribus, sed etiam subtilitate et ingenio propter lacertorum complicationem multiformem agitur. Quippe cum sint eadem animalia vasti corporis, ac propterea nequaquam scaenicis motibus idonea, etiamsi more athletarum eis perfricatio adderetur, ita illi inertes judicantur qui a primis pueritiae (1387A)temporibus ludis scholaribus deputati, variarum studia doctrinarum nequaquam in se admittunt, sed inexercitati et invalidi, veluti stolida et insensata animalia, a profunda et multiplici rerum indagine rejiciuntur; de quibus merito supradictum proverbium cantatur. Et quoniam propriis huic arti cibis ipsi athletae vescebantur, sicut erant coliphia, unde scilicet et vires augerentur et corporis habilitas industriaque non periclitaretur, idcirco subsequitur in eodem proverbio quod etiam impensae perdantur quae indebite negligentibus et minime aptis ingeruntur. Nonnulli ceroma intellexerunt esse artificium quoddam juxta morem antiquum pingendi, cui, ne facies et pulchritudo picturae vetustate temporis aboleretur, cerae mixtura apponebatur, modico igni huic temperamento adjecto, ut aequa mensura (1387B)colorum ceraeque concordante, nec venustas et gratia coloribus nec cerae perspicuitas deesset. Hoc genus pingendi etiam a Boetio viro doctissimo commemoratum adhuc suo tempore viguisse dubium non est. (1388A)Quadam igitur inflexione nominis adducti sunt qui hoc senserunt esse ceroma, ut verbi gratia sicut homo ab humo, ita ceroma a cera originem ducere existimetur. Sed hoc non satis prudenter intellectum, etiam ipse sensus manifestat. Quamobrem superior expositio, quae et securior atque secretior antiquiorque judicatur, vobis credo satisfaciet, nugasque varie commentantium apud vestram prudentiam exstinguet. Hoc de parva re sine fraude apud judicium prudens vestrum disposui, charissime virorum; oroque vestram ingenuam prudentiam ut fastidiosorum supercilia declinantes, apud vos contineatis quae fidelis animus et amici non frivola charitas transmisit. Caeterum placeat me salva stabilitate amicitiae hoc quod elegeritis, sicut postulo, vestris scriptis edoceatis. Nolo enim nec (1388B)garrulitatis improbitatem incurrere, nec rursus taciturnitatis nota in his quae efferenda sunt juste damnari.