Epistola (PL 050)

This is the stable version, checked on 21 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Epistola
Saeculo V

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50


AucInc.Episto43 50 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola

Domino sancto ac venerabili fratri et compresbytero nostro Philoni Eucherius episcopus salutem in Domino dicit.

Quaeso charitatem et dilectionem tuam, quam habes perfectam in Domino, ut digneris te fatigare usque ad monasterium Insulae Barbarae, et videas et exhorteris fratrem nostrum Maximum abbatem, qui praeest ipsi monasterio, quia pervenit ad nos quod velit ex eo discedere, et fratres suos deserere, eo quod multi propter metum gentium oblationes suas subtraxerint, quas pro Dei intuitu dare consuerant. Sed si nos vivimus et sani revertimur, tantum illi vel monachis suis in Dei nomine disponimus ministrare, ut nihil egere videantur. Hoc tamen specialius peto ab ipso fratre nostro, ut domum pensilem quam jussimus fieri nobis praeparet et membranas. Quia, si Deus annuit, Quadragesimam in Insula cum ipso tenere disponimus, ut opus coeptum ibidem pariter residentes expediamus. Interim trecentos modios annonae et ducentos modios vini, ducentas libras casei et centum libras olei, ordina ipsi dari, ut cum per nostram oblatiunculam ipse una cum congregatione sua reficitur, nobis reditus cum sospitate ipsis orantibus a Domino tribuatur.