EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Eugenius III Toletanus
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Epistola (Livinus Metensis), J. P. Migne

De S. Bavonis Epitaphio. (Acta Sanctorum ord. S. Bened.)
(0345A)
Audeo mira loqui, solem sine lumine vidi.
Est sine luce dies, sic sine pace quies.
Hos postquam populos conspexi luce serena
Sol mihi non luxit, nox fuit una mihi.
Impia barbarico gens exagitata tumultu
Hic Bracbanta furit, meque cruenta petit.
Quid tibi peccavi, qui pacis nuntia porto?
Pax est quod porto: cur mihi bella moves?
Sed qua tu spiras feritas, sors laeta triumphi,
Atque dabit palmam gloria martyrii.
Cui credam novi, nec ipse frustrabor inani,
Qui spondet Deus est, quis dubitare potest?
Attamen est aliquid moestae solatia menti
(0345B)Quod dat, nec penitus me premit atra dies.
Ganda parat gremium, quo me fovet ubere laeto:
Invitat, mulcet, nutrit, amat, refovet.
Hic est Florbertus quem virtus flore perornat,
Cui probitas floret, flos probitate viget.
Forma gregis, decus Ecclesiae, concordia fratrum,
Ipse suis medicus et medicina sibi.
Quid referam pietatis opus, quo me peregrinum
Obsequiis laetis dum fovet, addit onus?
Sufficeret fratrum fratrem dixisse Livinum,
Pontificis nomen pergravat et Domini.
Egressus patriam, pompae mortalis honorem
Sprevi, devovi: spes Deus una mihi.
Attamen inveniet quod Christo sedulus offert:
Quod si sum pauper, hoc sibi nil minuet.
(0345C)Plus aliquid praestat absenti munere largo:
Praesens continuis me fovet obsequiis.
Haec quoque dum scribo, properans agitator aselli
Munere nos solito, pondere lassus adit.
Ruris delicias affert cum lacte butyrum,
Ovaque, caseoli plena canistra premunt.
Hospita quid restas [ id est resistis]? effer jam sedula gressum.
Collige divitias quae modo pauper eras.
Fervet olus siccum, sed nunc condire licebit:
Ollula dura prius, uncta suavis erit.
Holtam villa gravis quae nescis reddere fructum:
Urticas, lappas cur bene culta refers?
Hoc est quo recreor, quod habet paupercula tantum
(0345D)Hospita quod mittit vel mihi Ganda boni.
(0346A)Et pius ille Pater cum donis mollia verba
Mittit, et ad studium sollicitat precibus.
Ac titulo magnum jubet insignire Bavonem,
Atque leves elegos esse decus tumulo.
Nec reputat, fisso cum stridet fistula ligno,
Quod soleat raucum reddere quassa sonum.
Exigui rivi pauper quam vena ministrat
Lasso vix tenues unda ministrat opem [ Forte, opes].
Sic ego qui quondam studio florente videbar
Esse poeta, modo curro pedester equo:
Et qui Castalio dicebar fonte madentem
Dictaeo versu posse movere lyram;
Carmine nunc lacero dictant mihi verba Camenae,
Mensque dolens laetis apta nec est modulis.
(0346B)Non sum qui fueram festivo carmine laetus.
Qualiter esse queam, tela cruenta videns?
Nec quid agam novi: mentis timor iste procacis
Quem, rogo, non laedat, par dare nolle pari?
Officio certare pari si nempe recuso,
Pecco, quod magnis reddere parva moror.
Magna mihi praestat supplex qui parvula poscit:
Et tamen invenior tardus ad officium.
Accingar studio quamvis non viribus aequis:
Est non posse leve, non renuisse bonum.
Ergo tibi titulum scribens, sanctissime Bavo,
Qui volo quod nequeo, quod valeo facio.
Sancti Bavonis Epitaphium a sancto Livino.

Qui patriae rector, spes gentis, gloria regni,
(0346C)Magnorum primus qui modo magnus eras:
Non qui magnus eras te gloria magna beatum,
Sed contempta decus gloria magna facit.
Pro Christo pauper, despectus, vilis, egensque,
Et Christi famulis nunc caput atque decus.
Defunctum revocans qui morti jura tulisti
Monstras quippe tibi jura patere poli.
Quam tu fundasti quae te tenet, inclyte Bavo,
Ecclesiam, meritis protege, sancte, tuis.
Epistolae Epilogus.

Haec, Florberte pater, Livinus carmina mittens,
Inscriptum lateri munus habere dedi:
Ut cum vastatus fiet locus ille ruina,
Carmina conservet obrutus ista lapis.