Epistola (Liberius)

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 8


Epistola (Auctor incertus (Liberius papa?)), J. P. Migne

Epistola

Studens paci et concordiae ecclesiarum, postea quam litteras charitatis vestrae de nomine Athanasii et caeterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi; secutus traditionem majorum, presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere (1395B)meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret: ut in praesenti id quod Ecclesiae disciplina exstitit (f. exigit), in eum statueretur. Litteras etiam ad eumdem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab ecclesiae romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse. Secutus denique litteras charitatis vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem nostram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere: supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea, sive ecclesiae romanae et consortio litterarum ecclesiasticarum..