Migne Patrologia Latina Tomus 132
Epistola
Epistola (Leo VI), J. P. Migne 132.0815A
Epistola
132.0813C| LEO episcopus, servus servorum Dei, FORMINO sanctae Aderensis Ecclesiae episcopo, et GREGORIO sanctae Nonensis Ecclesiae episcopo, omnibusque episcopis per Dalmatiam commorantibus, etc.
Quia gratiosa Dei omnipotentis misericordia vos in 132.0814C| episcopali infula constituit, dignum est ut vestro metropolitano sanctae Spalatensis Ecclesiae archiepiscopo summam reverentiam exhibere delectemini, quatenus per ordinem et per normam justitiae gradientes, securi et intrepidi valeatis ad divinam contemplationem 132.0815A| pervenire. Nam quid deterius esse cernitur quam episcopum proprio metropolitano inobedientem esse, cum scriptum sit in Africano concilio: nihil episcopum praeter conscientiam proprii metropolitani aliquid agere debere. Et si ita est, cum scimus quia ita est, ut nullus episcopus debeat proprium suum metropolitanum ignorare, cur vos Dalmatiarum episcopi contemptores, et quasi per latrocinium alienas parochias diripientes usurpatis vobis profanum nomen, quod ab antiquis Patribus vobis ereptum esse cernitur? Unde monemus ut omnes episcopi in propriis limitibus sint contenti; Forminumque monemus ita suam parochiam retinere, quemadmodum in antiquis temporibus mansit. Similiter Absarensis Ecclesiae episcopus, et Arbitorius, atque Rogutitanus, 132.0815B| et Spalatensis archiepiscopus in Croatorum terra volumus ut propriam suam parochialem retineant, 132.0816A| quemadmodum antiquitus Salonitana Ecclesia retinebat; quia non potest parochia infra muros civitatis, sed per longinqua spatia terrarum in plebibus ex villis, et curtis, et ecclesiis, ut in populo antiquitus determinato. Gregorium vero, qui probitate temporis in Croatorum terra episcopus effectus est, praecipimus in sola Scardonitana Ecclesia tantummodo ministrare. Alienas parochias ei praecipimus nullo modo amplius usurpare, quia si fecerit, sine dubio a nostro pontificio excommunicatus manebit. Pallium vero et usum pallii Joanni sanctae Spalatensis Ecclesiae archiepiscopo, sicut antiqua consuetudo fuit, commisimus. Cui volumus ut tota mente obediatis, eumque ut verum patrem ametis, quia nunc Dei gratia subditos illuxerat cum suis praepositis curam obedientiae 132.0816B| exhibere delectentur.
(no apparatus)