Epistola (Joannes Arelatensis)

This is the stable version, checked on 3 Decembris 2021. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72


JoaAre.Episto87 72 Joannes Arelatensisfl.550 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Epistola

Sanctis ac venerandis in Christo sororibus, ipsis quibus sanctae memoriae praedecessor noster Aurelianus episcopus monasterium sanctae Mariae intra muros Arelatensis urbis constituit, praecepta vivendi sancivit, Joannes, gratia Domini ac Dei nostri Jesu Christi, episcopus.

Cum plenissime series regulae vobis constitutae victus et vestitus qualitatem et quantitatem vestrae sanctitatis contineat, nihilque indignum in ea, quod ad emendationem formulae ejus pertineat, inveniatur; tamen pro charitate et cura ejusdem, quam Dominus Ecclesiae suae commendavit, admonemus, ut cum quanta possumus industria vigilemus, ne aliquam occasionem antiquo hosti subripiendi sanctum gregem relinquamus; nobisque futuro judicio censura pro torporis negligentia justissime inferatur; aliqua vestrae sanctitat addicimus, per quae, ut nobis videtur, liberis gressibus, nullisque praepedientibus occasionibus inter [ forte iter] coelestis Jerusalem, Christo Domino praeviante, incedere valeatis. Praecipimus itaque, postulantes sanctam charitatem vestram, ut in ipsis temporibus, quibus jejunandi et reficiendi vobis statuta praecepta sunt, nulla sit vobis cum viris aut mulieribus religiosis aut laicis, quamvis quibuslibet propinquis aut extraneis, potandi licentia. Sed et tantum ipsis, quibus praefati sumus, pro charitatis officio, sicut concedat vestram sanctitatem, pociolos offerre praecipimus. Vos tamen in eorum praesentia in omnibus abstinete; ne si licentius cum eis indulta occasione potatae fueritis, in resolutione potandi aut cor vestrum contraria cogitatio subripiat, aut jocus indecens per oculos et aures, et verba aut cachinnos prorumpat. Sed sicut diximus, ab hujusmodi licentia in omnibus abstinentes, et per gradus singulos regulae constitutae ambulantes, vitae praesentis cursum feliciter gradiamini; et vitae aeternae mansiones permissione Domini nostri Jesu Christi ingredi festinetis. Quod ipse praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus permanet a saeculis, per saecula, in saecula saeculorum.